monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3 > 3 > 10 > 27 > 19 > > 19 > 3 > 7 > 3 > 3 > 11 > 16 > 48 > 5 > 9 > 1 > 4 > 41 > 17 > 16 > 21 > 33 > 6 > 22 > 10 > 45 > 5 > 10 > 25 > 4 > 5 > 16 > 4 > 22 > 9 > 28 > 3
Hrabanus Maurus, De Universo, 10, II. De momentis. <<<     >>> IV. De diebus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT III. De horis.

1 Hora Graecum nomen est et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. Hora, duodecima pars diei est, scilicet articularis [artificialis], hoc est, a solis ortu usque ad occasum: non naturalis, qui constat a solis ortu usque ad alium solis ortum, et viginti quatuor horis completur.
2 Siquidem duodecim horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non offendit [Ioan. XI]. Ubi quamvis allegorice se diem, discipulos vero, qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit: solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum. Scilicet sciendum, quod hora aliquando pro tempore, pro aetate saeculi ponitur.
3 Nam pro tempore posita est hora in illa Pauli sententia, qua dicit: Hora est iam nos de somno surgere [Rom. XIII]. Quod ad illud spectat, ubi dictum est: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis [II Cor. XIII]. Tempus enim Evangelii in hoc significatur, quod ad meritum proficere debeamus, hoc est, de somno surgere, operari bonum, quasi in die, hoc est, palam, et dari operam, ut pure viventes ad promissum praemium veniamus excusso somno ignorantiae sive negligentiae. Hora ergo pro aetate saeculi posita est in epistola Ioannis, ubi ait: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II]. Novissimam horam novissimum saeculi tempus quod nunc agitur dicit iuxta illam parabolam Domini, ubi operarios in vineam conductos narrat. Prima hora est usque ad tempora Noe, a temporibus Noe hora tertia, a temporibus Abraham hora sexta, a data lege hora nona, a Christo in finem saeculi hora undecima, in qua Antichristus futurus est prophetatus. Item hora prima infantia sive pueritia, hora tertia adolescentia, hora sexta iuventus, hora nona senectus, hora undecima extremum senium: unde et supra exemplum datum est.
Hrabanus Maurus HOME