monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 10, PRIMUM. De temporibus. <<<     >>> III. De horis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT II. De momentis.

1 Momentum est minimum atque angustissimum tempus a motu siderum dictum. Est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Momentum ergo significat brevissimum temporis decursum, ut est illud Apostoli: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in momento, in ictu oculi [I Cor. XV]. Per ictum oculi nimiam brevitatem vult significare momenti: ut quanta sit Dei potentia, ex resurrectionis celeritate cognoscas.
2 De quo alia editio habet: in atomo et in ictu oculi. Minimum autem omnium, et quod nulla ratione dividi queat, tempus atomum Graece, hoc est, indivisibile sive insectibile nominant, quod ob sui pusillitatem grammaticis potius quam calculatoribus visibile est, quibus cum versum per verba, verbum per pedes, pedes per syllabas, syllabas per tempora dividant, et longae quidem duo tempora, unum brevi tribuant, ultra in quod dividant, non habentibus, hanc atomum nuncupari complacuit.
Hrabanus Maurus HOME