monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1 > 6 > 1 > 1 > 11 > 18 > 1 > 3 > 1 > 3 > 5 > 11 > 88 > 18 > 33 > 23 > 3 > 24 > 29 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 10, II. De momentis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 10, CAPUT PRIMUM. De temporibus.

1 Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt: sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur. Constat ergo trimoda ratione computum temporis esse discretum. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit.
2 Et ipsa quidem auctoritate bifarie divisa, humana videlicet, ut olympiades quatuor annorum, nundinas octo dierum, indictiones 14 annorum ambitu celebrari. Diem quoque qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romani pro suo quique captu iusserunt. Divina autem, ut septima die Sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum iubilaeum vocari Dominus in lege praecepit.
3 Porro natura duce repertum est, solis annum trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante confici, lunae vero annum, si communis sit, trecentis quinquaginta quatuor, si embolismus, 384 diebus terminari, totumque lunae cursum decennovali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suisque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non iuxta ethnicorum dementiam dea creatrix, una de pluribus, sed ab uno vero Deo creata est, quando sideribus coelo inditis praecepit ut sint in signa et tempora et dies et annos.
4 Tempus autem, quod Graece chronos dicitur, ab initio mundi usque ad finem saeculi decurrit: ita ut momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus (ut supra diximus) dividatur. Significat autem opportunam distributionem divinae voluntatis. Unde est illud: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illis in tempore opportuno [Psal. CXLIV], nec non et illud: Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt iniqui legem tuam [Psal. CXVIII]. Sprevit ergo populus devotus temporibus Antiochi a plebe Iudaica legem Domini cultu daemonum polluendam: velut ad medicum clamat aegrotus, tempus esse subveniendi, ne, morbis ingravantibus, salus populi potuisset adsumi: tempus est faciendi, non differendi, quod expedit.
5 Iusserat enim per legem et prophetas, ut verus Dominus, quatenus eum homo reverentissima devotione coleret, sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Iudaeorum, clamat populus fidelis tempus faciendi, id est, ut mundo salutaris appareas, peccata dissolvas, mortem vincas, ipsumque diabolum cum sua cohorte prosternas.
6 Hoc est enim Domini facere, praedictis temporibus advenire. Unde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te [Isa. XCIV]. Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. 6]. Omnia enim, quae Dominus facit, aptissima dispositione complentur: ut ante fieri non debeant, nisi quando ille miserator indulserit.
7 Hinc est, quod nobis semper expedit habere patientiam, exspectare quae iussa sunt, rogare quae prosunt: tempus autem faciendi novit ille, qui rector est.
Hrabanus Maurus HOME