Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXVIII. De procella.
| 1 | Procellae enim aut de fluminibus aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis. Unde et propter celeritatem tam ventos quam flumina alata fingunt poetae, ut alata vis Austri. Procella enim significat tempestuosos persecutorum furores, qui Ecclesiam Christi partim minis, partim flagris atque tormentis afficiunt. Sed aliquando ipsas persecutorum mentes Dominus in melius convertit, ut per poenitentiam a pristinis sceleribus se mundantes ad bonos actus convertantur. |
| 2 | Nam in psalmo scriptum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius [Psal. CXLVIII]. Ignis, grando, nix, glacies per allegoriam (sicut dictum est) homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Qui faciunt verbum eius: nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt? |
| 3 | Aliquando vero dum in pravis actibus perseverant, aeterna eos poena cruciabit. Unde scriptum est: Pluit super peccatores laqueos ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum [Psal. X]. Ignis est, quando eos flammea cura consumit; sulphur, quia cogitationes eorum detestabili fetore sordescunt: spiritus procellarum, dum se tumultuosa mente confundunt: pars calicis eorum, id est, mensura, qua pollutis actibus ebriantur. |