monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12 > 81 > 40 > 40 > 13 > 36 > 72 > 2 > 12 > 70 > 14 > 52 > 45 > 69 > 13 > 2 > 16 > 29 > 31 > 86 > 21 > 65 > 82 > 29 > 87 > 10 > 21 > 14 > 68 > 88 > 11 > 2 > 58 > 8 > 26 > 15 > 39 > 2 > 54 > 2 > 10 > 2 > 11 > 19 > 15 > 2 > 75 > 2 > 81 > 10 > 23 > 8 > 27 > 57 > 5 > 2 > 22 > 95 > 10 > 2 > 63 > 17 > 66 > 61 > 46 > 94 > 42 > 25 > 53 > 27
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XXVI. De aura et altano. <<<     >>> XXVIII. De procella.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXVII. De turbine.

1 Turbo est volubilitas ventorum, et turbo dictus a terra, quoties ventus consurgit et terram in circuitum mittit. Turbo persecutionum vel tribulationum impetus significat, ut in Isaia: Factus est fortitudo pauperis, spes a turbine [Isa. XXV]. Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi loqui solent, dum dicunt ea tempestate, aut ab statu coeli, quia magnitudine sua multis diebus oritur. Turbo enim aut flagellum Domini in hominem missum designat, aut pravorum hominum persecutiones. Nam in Iob legitur: Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit [Iob. XXXVIII]. Notandum video, quia si sano atque incolumi loqueretur ex tranquillitate Dominica locutio facta diceretur: scilicet quia fracto flatu loquitur, de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim Dominus servis suis loquitur, cum eos intrinsecus per compunctionem provehit: aliter, cum per districtionem, ne extollantur, premit.
2 Per blandam locutionem Domini amanda dulcedo eius ostenditur: per terribilem vero potestas eius metuenda monstratur. In illa persuadetur animae, ut proficiat: in ista reprimitur, quae proficit. In illa discit, quod appetat: in ista, quod metuat. Per illam dicit: Gaude et laetare, filia Sion, quia ecce venio et habitabo in medio tui (Nah. I); per istam dicitur: Dominus in tempestate et in turbine viae eius.
3 Blandus quippe est, qui, ut in medio inhabitem, venit: cum vero se per tempestatem et turbinem insinuat, nimirum quae tangit corda, perturbat atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit. Hinc in psalmo scriptum est: Persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos [Psal. LXXXII]. In tempestate dicit, hoc est, iudicii tempore. Item tempestas examen iudicii significat, ut in psalmo: In circuitu eius tempestas valida [Psal. XLIX]; quod tempestati merito comparatur: primum quia improvisum est: deinde quod subito fragore conturbat: et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium aeris est quaedam concitata seditio, in qua vehementer terminatur, dum aquarum nimietate vexamur.
4 Sequitur: Et in ira tua conturbabis eos. Saepe iam dixi iram Divinitati non posse congruere: sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos iudicant, fervore animi commoventur: nec aliter ad damnandum hominem veniunt, nisi de commissis eorum criminibus excitentur. Persecutionem autem pravorum ille versus significat ex persona Domini prolatus: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me [Psal. LXVIII]. Ille, qui super maria fixis gressibus ambulavit, qui Petro dexteram, ne mergeretur, extendit, quemadmodum se tempestate dicit esse demersum?
5 Hic altitudo maris copiosa populi significatur insania. Item tempestas est seditio concitata dementium. Ipsa enim demersit Dominum Salvatorem, quando eum pervenire fecit ad crucem.
Hrabanus Maurus HOME