Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXVI. De aura et altano.
| 1 | Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod levis sit motus aeris. Agitatus autem aer auram facit. Unde et Lucretius dicit aerias auras. Altanus qui in pelago est, per derivationem ab alto, id est mari, vocatur. Nam alter est flatus in ripis, quem diximus auram: nam aura in terra est. Aura significat tranquillitatem bonae mentis contemplantis Deum. |
| 2 | Unde Elias stans in monte coram Domino, cum videret ventum grandem subvertentem montes, ait: Non in spiritu Dominus [III Reg. XIX]; et post commotionem ignis dixit: Non in igne Dominus: et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum vidisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Sed in spiritu commotionis et ignis non esse Dominus dicitur: esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est: cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. |
| 3 | Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita degustamus. Tranquillitas autem pelagi, quam altanum vocant, pacem Ecclesiae significat in mundo: quae, aura Spiritus sancti flante, prospero cursu post tempestatem in mundo factam ad optatum aeternae quietis portum studet secura pervenire: sicut in illa navigatione Domini cum discipulis in nave, cum navicula operiretur fluctibus, surgens Dominus imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna [Matth. VIII]. Tropologice autem et nos singuli catholica fide instructi, et signo Dominicae crucis imbuti dum saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Iesu conscendimus, mare transire conamur: sed qui non dormitavit neque obdormiet Israel custodiens semper, nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando, crebrescente inter medios virtutum nisus vel immundorum spirituum vel hominum pravorum vel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter huiusmodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum sedulo excitemus, qui non serviat sed imperet ventis. |
| 4 | Mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit. |