Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXV. De ventis.
| 1 | Ventus est aer commotus et agitatus, pro diversis partibus coeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus, quod sit vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est, ut non solum saxa et arbores evellat: sed etiam coelum terramque conturbet, maria commoveat. Ventorum quatuor principales sunt spiritus, quorum primus ab Oriente subsolanus, a Meridie auster, ab Occidente favonius, a septentrione eiusdem nominis ventus aspirat: habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. |
| 2 | Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, laevo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Favonius a parte dextera Africum, a laeva Corum: porro septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi 12 venti mundi globum flatibus circumagunt, quorum nomina propriis ex causis signata sunt, sicut illi ostendunt, qui de etymologiis nominum ipsorum scripserunt: sed nos de his solummodo narrare disponimus, quos celebriores in Scripturis invenimus. |
| 3 | Ventus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. In bonam ergo partem ventus ponitur, ut est illud: Qui producit ventos de thesauris suis [Psal. CXXXIV]. Ubi non improbe sentimus Apostolos expressos, quorum praedicatio totum mundum, tanquam ventus celerrimus percurrit, sicut et illud, quod alibi scriptum est: Ascendit super cherubin, et volavit super pennas ventorum [Psal. XVII]; ubi exprimitur ascensio Domini super coelos coelorumque virtutes, ubi nunc ad dexteram Patris collocatus, cum Patre regnat et Spiritu sancto. |
| 4 | Quod autem dicitur volare super pennas ventorum, celeritatem nimiam decenter ostendit, quando fama nativitatis eius, passionis et resurrectionis per totum mundum discurrit. Quid enim dici potest velocius, quando, ipso in cunabulis iacente, magis eum claritas stellae nuntiavit, et mox, ut natus, in alia mundi parte est conspectus. Item venti animas significant. |
| 5 | Unde scriptum est: Qui fecit ventis pondus [Iob. XXVIII]. Velocitate ac sublimitate ventorum solent animae designari. Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione Dei non iam levi motu desiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant. Vel certe ventis pondus facere est, concessam hic electis de virtutibus gloriam permista infirmitate temperare. |
| 6 | In contrariam vero partem ventus ponitur, ut est illud in Evangelio: Descendit pluvia, et venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam [Matth. VII]. Hic per pluviam multimodas diaboli tentationes, per flumina apertas manifestasque persecutiones, per ventos malignos spiritus intelligi volunt. Similiter illud, quod in Iob legitur, in contrariam partem intelligendum est: Tulit eum ventus urens [Iob. XXVII]. Ventus urens malignus Spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat. |
| 7 | Item venti superbiae spiritus intelliguntur, velut in Osee de haereticis dicitur: Ligavit eum spiritus in alis suis [Ose. IV]. Item ibi: Omnes pastores tuos pascet ventus [Ier. XXII]; et alibi: Qui nititur mendaciis, hic pascitur ventis [Prov. X]. Orientalis autem ventus subsolanus vocatur, quia sub solis ortu oritur: significat praedicationem Evangelii, quae a sole vero processit, et totum mundum luce fidei atque sapientiae illuminavit. |
| 8 | Unde scriptum est: Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius [Malach. IV]. Auster ab hauriendo aquas vocatus. Unde et crassum aerem facit, et nubila nutrit: hic Graece Nothus appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit. |
| 9 | Sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Significat Auster aliquando calorem fidei, ut in psalmo: Sicut torrens in austro [Psal. CXXV]; aliquando gratiam Spiritus sancti, ut in Cantico canticorum dicitur: Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum [Cant. IV]. Aliquando fervorem dilectionis, ut in Psalterio dicitur: Excitavit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum [Psal. LXXVII]. Item in partem contrariam ponitur, quando ardorem cupiditatis significat, qui peste vitiorum corripit hominum mentes, et aegritudinem peccatorum in humanum genus introducit. |
| 10 | Occidentalis autem ventus, Zephyrus Graeco nomine appellatur eo quod flores et germina eius flatu vivificentur. Hic Latine favonius dicitur, propter quod foveat quae nascuntur. Tunc autem hic ventus in bonam partem positus reperitur, cum mortis Christi et veri solis occubitum significat, unde omnium germina virtutum et bonorum operum in mundo nascuntur. |
| 11 | Tunc autem in contrariam partem ponitur, cum melioris vitae defectum significat. Unde in propheta peccatoribus dicitur: Occidet vobis sol meridie [Amos VIII]. Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet: gelidus est enim ventus et siccus. Significat autem vel diabolum vel homines infideles, ut iniquitatis abundantiam et defectum charitatis. |
| 12 | Unde scriptum est in propheta: Ab aquilone exardescent mala super terram [Isa. XIV]. |