Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXIV. De cineribus.
| 1 | Cinis autem humanae fragilitatis inanitatem significat. Unde in Salomone scriptum est: Quid superbit terra et cinis? [Eccli. X.] Similiter et favilla: Unde in Iob dicit: Ago poenitentiam in favilla et cinere [Iob. XLII]. In favilla etenim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nil aliud, quam favillam se cineremque cognoscere. |
| 2 | Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent [Matth. XI]. In cilicio quippe asperitas et compunctio peccatorum: in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus, quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus, quid per iudicium facti sumus. |
| 3 | Torris et titio humanum genus significat per Dominum Iesum Christum a perpetua combustione se in iustum [semiustum] abstractum, ut in Zacharia: Nunquid non iste torris erutus est de igne? [Zach. III.] Titiones duo potestates saeculi huius atque haeretici ex uno consensu ecclesiam persequentes, ut in Isaia: Noli timere a duabus caudis titionum fumigantium istorum [Isa. VII]. |