monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12 > 81 > 40 > 40 > 13 > 36 > 72 > 2 > 12 > 70 > 14 > 52 > 45 > 69 > 13 > 2 > 16 > 29 > 31 > 86 > 21 > 65 > 82 > 29 > 87 > 10 > 21 > 14 > 68 > 88 > 11 > 2 > 58 > 8 > 26 > 15 > 39 > 2 > 54 > 2 > 10 > 2 > 11 > 19 > 15 > 2 > 75 > 2 > 81 > 10 > 23 > 8 > 27 > 57 > 5 > 2 > 22 > 95 > 10 > 2 > 63 > 17 > 66 > 61 > 46 > 94 > 42 > 25 > 53 > 27 > 56 > 23
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XXII. De prunis. <<<     >>> XXIV. De cineribus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXIII. De carbonibus.

1 Carbones autem significant nigredinem peccatorum. Unde est illud: Carbones succensi sunt ab eo [II Reg. XXII]. Carbones vero succensos, peccatores dicit, qui velut carbones mortui in mundi istius caecitate tenebrantur, sed iterum poenitentia inflammante reviviscunt, et ex mortuis prunis vivi incipiunt esse carbones.
2 Similiter et illud, quod in Psalmo legitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus [Psal. CXIX]. Carbones autem desolatorios nonnulli peccatores teterrimos atque malis actibus exstinctos intelligere voluerunt, quorum formido et recordatio nostra vitia desolare noscuntur, dum metuimus talia committere, quae illos cognovimus pertulisse. Potest autem et illud intelligi, ut carbones desolatorios orationes accipiamus charitatis igne succensas, quae nos vitiis ita mundant atque purificant, ut quod in nobis diabolus constrinxerat, desolatum atque eversum divino beneficio sentiatur.
3 Sive magis illud est, quod Isaias ait: Et volavit ad me unus de seraphin, et in manu habebat carbonem ignis quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit hoe labia tua, et ait: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi [Isa. VI]. Quod nunc beneficio sanctae crucis efficitur, quando labia nostra Domini recordatione signamus.
4 Nec immerito forsitan signum crucis desolatorium dicimus esse carbonem, quando fugat peccata credentium, cum tamen perfidis videatur exstinctum. Item illud ubi scriptum est: Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, ita piger his qui miserunt illum [Prov. X]. Hic fumus vanitatem exprimit eorum qui cupiditatem istius mundi magis sequuntur quam studium verbi Dei.
Hrabanus Maurus HOME