monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16 > 22
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XXI. De igne. <<<     >>> XXIII. De carbonibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXII. De prunis.

1 Prunae autem significant illicitas concupiscentias animae, quae polluunt gressus operum humanorum. Unde est illud: Dum ambulat super prunas, plantae eius non comburentur [Prov. VI]. Hinc in Iob de Leviathan scriptum est: Halitus eius prunas ardere facit [Iob. XLI]. Quid prunas, nisi succensas internis concupiscentiis reproborum mentes, appellat?
2 toties enim Leviathan halitus prunas accendit, quoties occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit; et flamma de ore eius egreditur, quia quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur, ignis est, quo non aurum neque argentum, sed lignum, fenum, stipula concrematur.
Hrabanus Maurus HOME