Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XXI. De igne.
| 1 | Ignis ergo, qui quartum mundi est elementum, aliquando exprimit zelum Dei, aliquando Spiritum sanctum, aliquando charitatem, aliquando cupiditatem, aliquando malitiam, aliquando intellectum, aliquando tribulationem, aliquando iram, aliquando voluptatem. Zelum enim Dei sententia notat, qua dicitur: Deus noster ignis consumens est [Deut. IV]. Nam Spiritum sanctum demonstrat, qui in die Pentecostes in linguis igneis super apostolos apparuit, ubi eos luce sapientiae illuminavit et zelo iustitiae corda eorum accendit. |
| 2 | Charitatem autem significat, ubi fervorem dilectionis exprimit, ut est illud in Evangelio: Ignem veni mittere in terra: et quid volo, nisi ut ardeat? [Luc. XII.] Cupiditatem autem significat, quando ambitionem nimiam terrenarum rerum denotat. Unde in Exodo Dominus praecipit de observatione Sabbati: Non succendetis, inquit, ignem in omnibus habitaculis vestris per diem Sabbati [Exod. XXXV]. Ignem cupiditatis tam in corporibus humanis, quam etiam in conventiculis universis vetat incendere. Malitiam autem significat ignis, quando cor malum ad inferiora semper incurvatum demonstrat. De quo igne dicitur: Hunc ignis adversarium consumet, quia pessimum cor ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit. |
| 3 | Tribulationem autem ignis significat, ut est illud in psalmo: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum [Psal. LXV]. Tunc autem iram significat, quando vindictam coelestem ostendit, ut est illud: Consumam eos igne irae meae ait Dominus [Psal. LVII]; et alibi: Quia ignis, inquit, exarsit ab ira mea et ardebit usque ad inferos deorsum [Psal. XVII]. Tunc autem voluptatem ignis significat, quando libidinis ardorem ostendit, ut est illud: Omnes adulterantes sicut carbo ignis ardens corda eorum [Ose. VII]. Quibus nisi subvenerit poenitentiae remedium, lignis poenae perpetuae subsequetur, ubi erit fletus et stridor dentium, et cruciatus sempiternus. |
| 4 | De quo in Isaia scriptum est: Ecce omnes vos accensi igne, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri. Habent enim peccatores in se fenum, ligna, stipulam, spinas et tribulos, foliumque, quae aeterno traduntur incendio. Hi tamen provocantur ad salutem, diciturque eis: Ambulate in lumine ignis vestri et flammis, et reliqua; ut in poenis et suppliciis distant [effugiant] Dei potentiam, et redeant ad salutem. |
| 5 | Item ignis intellectus in sacris eloquiis accipitur bonus vel malus, sicut in Levitico de filiis Aaron dicitur, qui ignem alienum in conspectu Domini obtulerunt, et ibi consumpti sunt. Fumus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. Nam quod dicit Psalmista: Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exardescit [Psal. XVII], fumus hic in bono positus est, quia sicut iste terrenus inutiles lacrymas movet, ita et ille poenitentiae calore succensus fructuose profundit fluentia lacrymarum in ira eius, hoc est, tempore, quo hic peccatores futuri iudicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. |
| 6 | Ignis autem est charitas Dei, virtutum progressionibus crescens, quae quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit: A facie eius, quoniam ipsius illuminatione charitas conceditur eis, qui peccata relinquunt. Quod autem alibi de peccatoribus dicitur: Sicut defecit fumus, deficient [Psal. LXVII], hic peccatorum poena praedicitur. Fumus enim est ex flamma ista corruptibili surgens tenebrosa conglobatio, quae quantum plus extollitur, tantum per inania tenuatur. |
| 7 | Huic peccatores merito comparantur, quoniam ex flamma nequitiae suae producunt fumiferas actiones, quae licet ad altiora, superbia faciente, consurgant, necesse est, ut sua magis, velut fumus, elatione deficiant. |