monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XIX. De tonitru, et fulgore, et coruscationibus. <<<     >>> XXI. De igne.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XX. De arcu coelesti.

1 Arcus coelestis dictus a similitudine curvati aureus [arcus]. Iris huic nomen proprium est, et dicitur iris, quasi aeris, id est, quod per aerem ad terram descendat. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus speciem fingunt. Cui varius color est: quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes irradiatae illi varios creant colores.
2 Arcus autem coelestis est signum testamenti, quod posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio. Nam quod ille apparet in nubibus, et nunquam nisi de sole resplendet, significat, quia illi non pereunt diluvio, qui in prophetis et omnibus Scripturis divinis, tanquam Dei nubibus, virtutem agnoscunt Christi.
3 Nam quod in eodem arcu color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte caeruleus est et ex parte rubicundus, apparet, quod utriusque iudicii testis sit: unius videlicet faciendi, et alterius facti, id est, quia mundus iudicii igne cremabitur, non aqua diluvii ultra delebitur. Iris, id est, arcus, duorum iudiciorum Dei figuram habere dicitur: hoc est, primi, quod per diluvium; secundi, quod per ignem, ut est illud in Apocalypsi: Et iris in circuitu eius [Apoc. IV]. Serenitas est indulgentia delictorum per sanguinem Iesu Christi post tenebras peccatorum data, ut est illud in Evangelio: Facta vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum [Matth. XVI].
Hrabanus Maurus HOME