Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XIX. De tonitru, et fulgore, et coruscationibus.
| 1 | Tonitruum dictum, quod sonus eius terreat. Nam tonus sonus, qui ideo interdum tam graviter concutit omnia, ita ut coelum discidisse videatur, quia cum procellae vehementissimi venti nubibus se repente inmiserint, turbine invalescente, exitumque quaerente nubem quam excavavit, impetu magno rescindit ac sic cum horrendo labore [fragore] defertur ad aures. Tonitruum aliquando in Scripturis divinam vocem significat, ut est illud: Intonuit de coelo Dominus, et Akissimus dedit vocem suam [Psal. XVII], quippe qui erat ingentia sacramenta locuturus; ait enim in Evangelio vox omnipotens Patris: Et clarificavi, et iterum clarificabo [Ioan. XII]; unde multi (sicut ibi legitur) tonitruum fuisse crediderunt. Altissimus autem dedit vocem suam, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, XVII]. Aliquando vero praedicationem designat Evangelii, ut est illud: Vox tonitrui in rota [Psal. LXXVI]. In rota ergo, id est, mundo vox tonitrui eius egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt. Cum tonitruo autem simul et fulgur exprimitur, sed illud celerius videtur, quia clarum est: hoc autem, id est, tonitruum ad aures tardius pervenit. |
| 2 | Fulgur et fulmen ictus coelestis iaculi a feriendo dicti, fulgere enim ferire est atque percutere, fulmina autem collisa nubila faciunt. Nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes; ex vento autem et igne fulmina (certum est) in nubibus fieri et impulsu ventorum emitti; ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est, qui nobis in usu est. |
| 3 | Tria sunt autem eius nomina: fulgur quia tangit; fulgor quia incendit et urit; fulmen quia findit: ideo et cum ternis radiis pingitur. |
| 4 | Fulgura autem sive coruscationes mystice divinos in Scripturis exprimunt terrores, qui in miraculo coruscantibus fiunt: vel communicationes [comminationes], quae scriptae sunt in lege divina, ut est illud: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: vidit et commota est terra [Psal. LXXVI]. Coruscationes divina praecepta dicit veritatis lumine radiantia, quae tenebras hominum per totum mundum solutari illuminatione fugaverunt. Et alibuta [alibi ita] dicitur: Fulgura multiplicavit, et conturbavit eos [Psal. XVII]; id est, miracula multa fecit, quae sic corda intuentium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgura visa terrere. |
| 5 | Conturbavit eos: de his dicit, qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt. |