monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5 > 5 > 78 > 11 > 13 > 19 > 51 > 81 > 14 > 10 > 3 > 3 > 6 > 17 > 14 > 3 > 4 > 4 > 19 > 47 > 13 > 42 > 6 > 12 > 10 > 2 > 49 > 13 > 3 > 23 > 27 > 34 > 32 > 4 > 2 > 3 > 69 > 14 > 88 > 20 > 10 > 11 > 3 > 17 > 18
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XVII. De aere. <<<     >>> XIX. De tonitru, et fulgore, et coruscationibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XVIII. De nubibus.

1 Nubes dictae ab nubendo, id est, operiendo coelum: unde et nuptae, quod vultus suos velent; unde et Neptunus, quod nubat, id est, mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant, nubesque faciunt; unde est illud: Atque in nubem cogitur aer. Nubes autem mystice aliquando incarnationem Christi significant, nullo peccati pondere gravatam, sive virginem Mariam, aliquando protectionem Spiritus sancti, aliquando prophetas et praedicatores sanctos.
2 Nam incarnationem Christi significat illud Isaiae: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et descendet in Aegyptum [Isa. XIX]. Et illud in Exodo: Dominus, inquit, praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis [Exod. XIII]. Nubes enim ista praecedens Christus, idem etiam columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident, caeci fiant.
3 Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum, tanquam in die, manifestum est in carne, velut in nube; in iudicio vero, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi, tanquam ignis, et lucebit iustis, et ardebit iniustis. Illud autem, quod in Evangelio legitur, ubi Dominus coram tribus discipulis transfiguratus est in monte, Et ecce nubes lucida obumbravit eos [Matth. XVII]; quia materiale tabernaculum Petrus quaesivit, nubis accipit umbraculum, ut discat, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et notandum quod sicut Domino in Iordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur.
4 Nam ibi Pater in voce, Filius in baptismate, et Spiritus sanctus in columba ostensus est: hic vero Pater in voce, Filius in clarificatione, Spiritus sanctus in nube demonstratus est: quia nimirum gloriam eius, quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes eum laudabimus. Quod autem nubes prophetas sive praedicatores divini eloquii significent, ostendit illud in Psalmo: Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes: quasi mare confragosum [Psal. LXXVI]; ita in sanctis Ecclesiis resonant diversa vota populorum.
5 Sed quare sit sonitus factus multitudinis aquarum, pulchre subiicit, quia vocem dederunt nubes. Nubes praedicatores significari, saepe iam diximus, de quibus scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem [Isa. V]. Qui vocem suam magnam dederunt, cum praecepta Domini vulgaverunt in toto orbe terrarum, sicut et alius psalmus ante praedicavit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines terrae verba eorum [Psal. XVIII]. Nubes est protectio divina, sicut in Exodo legitur tabernaculum foederis nubes obumbrasse.
6 Nubes obscuritas est Scripturarum, ut in Psalterio: Qui operit coelum nubibus [Psal. CXLVI].
Hrabanus Maurus HOME