Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XVII. De aere.
| 1 | Aer est inanitas lumen plurimum habens admistum raritatis quam caetera elementa. De quo Virgilius: Longum per inane secutus. Aer dictus ab eo quod ferat terram, vel quod ab ea feratur. Hic autem partim ad terrenam, partim ad coelestem materiam pertinet. Nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad coelestem pertinet partem: iste vero turbulentior, qui exaltationibus humilis [exhalationibus humorum] corporescit, terrae deputatur, quique ex se multas species reddit. |
| 2 | Nam commotus ventos facit, vehementius concitatus ignes et tonitrua, contractus nubila, cum spissatus pluviam, congelantibus nebulis nivem. Turbulentus congelantibus densioribus nubibus grandinem: distemus [distentus] serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse constat, nubem rarefactam et solutum aerem. Aer autem significat inanitatem cuiuslibet rei. |
| 3 | Unde Apostolus ait: Sic pugno, non quasi aerem verberans [I Cor. IX], id est, non inania consectans. Item aer significat tenuitatem mentium saecularium, ut est illud in Iob: Subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas [Iob XXXVII]. Quid ergo per aerem, nisi mentes saecularium designantur, quae innumeris huius vitae desideriis deditae, huc illucque more aeris fluide disperguntur. |
| 4 | Sed aer in nubes cogitur, cum flexuae mentes per superni spectus [spiritus] gratiam virtutis soliditate roborantur: ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis vita percurrens praedicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Aliquando autem praedicatores divini verbi aer significat, ut est illud Psalmistae: Tenebrosa aqua in nubibus aeris [Psal. XVII]. Idem in prophetis praedicatoribus verbi, quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intelligere, ad ipsam, sicuti est, virtutem dictorum in totum vix pervenire potest, sicuti dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII]; quando ipsum videt, quod credidit: ipsum cognoscitur respicere, quod speravit. |