monumenta.ch > Martialis > 43 > 27 > 38 > 23 > 57 > 38 > 3 > 55 > 16
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XV. De Lucifero. <<<     >>> XVII. De aere.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XVI. De vespere.

1 Vespere vero aut finem mundi et adventum Antichristi significat, aut occubitum mortis Redemptoris nostri; adventum Antichristi vesper significat in illa superiore sententia Iob, qua post productionem luciferi subsequenter legitur: Et vesperum super filios terrae consurgere facis [Iob XXXVIII]. Vesperum vero super terrae filios Dominus consurgere facit, quia infidelibus Iudaeorum cordibus dominari Antichristum, eorum merito exigente, permittit.
2 Qui idcirco a Domino huic vesperi iuste subduntur, quia ipsi sponte sua filii terrae esse voluerunt. Terrena quippe et non coelestia requirentes, a perspiciendo Luciferi nostri claritatem caecati sunt: et dum praeesse sibi vesperum expetunt, subsequentes damnationis poena merguntur.
Hrabanus Maurus HOME