monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XIV. De Orione et Hyadibus. <<<     >>> XVI. De vespere.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XV. De Lucifero.

1 Lucifer ergo aliquando in bonam partem significationem trahit, aliquando in contrariam. Tunc enim in bonam partem ponitur, quando aut Dominum Salvatorem aut lumen sapientiae significat. Nam Dominum Salvatorem illa sententia libri Iob denotat, qua dicitur: Nunquid producis luciferum in tempore suo [Iob. XXXVIII]? Luciferum ergo se Christus innotuit, quia diluculo a morte resurrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae caliginem pressit.
2 Cui bene per Ioannem dicitur: Stella splendida et matutina [Apoc. XXII]. Vivus quippe apparendo post mortem matutina nobis stella factus est; quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Lucem ergo sapientiae et boni intellectus illa sententia beati Petri ostendit, qua ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, donec dies lucescat et Lucifer oriatur in cordibus vestris [II Petr. I]. Lucifer ipse clarus intellectus noster est, qui illustrabitur lumine verae sapientiae perfectae charitatis. In contrariam vero ponitur Lucifer, ubi per Isaiam Prophetam in onere Babylonis sub typo regis Babyloniae ad apostatam angelum dicitur: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? etc. [Isa. XIV]. Nam ibi ruina eius de claritate aeterna in infernales tenebras ostenditur.
Hrabanus Maurus HOME