monumenta.ch > Isidorus > 33 > 57 > 14 > 16 > 28 > 5 > 26 > 27 > 4 > 58 > 59 > 23 > 12 > 22 > 39 > 21 > 17 > 66 > 54 > 41 > 92 > 37 > 83 > 42 > 33 > 2 > 13 > 25 > 17 > 44 > 11 > 19 > 14
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XIII. De Arcturo. <<<     >>> XV. De Lucifero.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XIV. De Orione et Hyadibus.

1 De Orione autem et Hyadibus similiter beatus Iob significationem mysticam expressit, dicens: Qui fecit Arcturum et Orionas et Hyades et interiora Austri [Iob IX]. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant et maria terrasque perturbant. Quid ergo post Arcturum per Orionas nisi martyres designantur; qui dum sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus persequentium, molestiasque passuri ad coeli faciem quasi in hieme venerunt.
2 Bene autem subdidit protinus Hyades, quae iuvenescente verno ad coeli faciem prodeunt, et cum sol iam caloris sui vires exerit, extenduntur. Illius quippe signi vitiis [vestigiis] inhaerent, quod sapientes saeculi taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orion Hyadum nomine, nisi doctores sanctae Ecclesiae designantur? qui subductis martyribus eo iam tempore ad mundi notitiam venerunt, quo fides clarius elucet et, repressa infidelitatis hieme, altius praecordia fidelium sol veritatis calet [calefacit], qui remota tempestate persecutionis, expletis longis noctibus infidelitatis, tunc sanctae Ecclesiae orti sunt, cum ei iam per credulitatis vernum lucidior annus aperiretur. Nec immerito sancti doctores Hyadum nuncupatione signantur.
3 Graeco quippe eloquio Hyadas pluvia vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt, quia ad statum universalis Ecclesiae quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt.
4 Cum enim dixisset: Qui fecit Arcturum et Oriona et Hyades, protinus addidit: et interiora Austri. Quid namque hoc in loco Austri nomine, nisi fervor sancti Spiritus, designatur? Quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Interiora ergo Austri sunt occulti illi angelorum ordines, et sacratissimi patriae coelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti.
5 Illuc quippe sanctorum animae et nunc corporibus exutae et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi in Austri abditis occultantur.
Hrabanus Maurus HOME