monumenta.ch > Isidorus > 33 > 57 > 14 > 16 > 28 > 5 > 26 > 27 > 4 > 58 > 59 > 23 > 12 > 22 > 39 > 21 > 17 > 66 > 54 > 41 > 92 > 37 > 83 > 42 > 33 > 2 > 13
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, XII. De Pleiadibus. <<<     >>> XIV. De Orione et Hyadibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XIII. De Arcturo.

1 Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in coeli axe positus per diversa se vertat, nec tamen occidat. Neque enim extra currens volvitur, sed in loco situs n cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid enim micantes Pleiades quae et septem aliud quam sanctos omnes denuntiant, qui inter praesentis vitae tenebras Spiritus septiformis gratiae nos lumine illustrant?
2 quia ab ipsa mundi origine usque ad eius terminum diversis temporibus ad prophetandum missi, iuxta aliquid sibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid non coniuncti. Stellae enim Pleiades (sicut supra dictum est) in civitate sibi coniunctae sunt, tactu disiunctae: simul quidem sitae sunt, et tamen lucis suae vicinitatis [vicissim] radios fundunt.
3 Ita sancti omnes aliis atque aliis ad praedicandum temporibus apparentes: et disiuncti sunt per visionem suae magnus [manus], et coniuncti per intentionem mentis. Simul micant, quia unum praedicant: sed non semetipsos tangunt, quia diversis temporibus patiuntur. Quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Ioannes apparuerunt!
4 Divisi quidem tempore fuerunt, sed non praedicatione. In Arcturo autem, qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur, quae fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum proprii status inclinatur. Gyrum laborum tolerat, sed ad occasum cum temporibus non festinat.
5 Neque enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipse volvitur, nox finitur: quia nimirum dum sancta Ecclesia innumeris tribulationibus quatitur, praesentis vitae umbra terminatur, eaque stante nox praeterit; quia, illa in sua incolumitate perdurante, mortalitas huius vitae percurrit. Potest ergo per Arcturum, qui a plagis frigoris nascitur, lex; per Pleiades vero, quae ab Oriente surgunt, testamenti novi gratia designari.
6 Quasi enim ab Aquilone lex venerat, quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat, dum pro culpis suis alios praeciperet lapidibus obrui, alios gladii morte multari: Pleiades vero, quae ipsae quoque (sicut superius diximus) septem sunt, testamenti novi gratiam tanto apertius indicant, quanto cuncti liquido cernimus, quod per illud fideles suos sanctus Spiritus septiformis muneris lumine illustrat.
7 Quaqua ergo se Arcturus vertit, Pleiades ostendit; quia per omne, quod Testamentum Vetus loquitur, Testamenti Novi opera nuntiantur: sub textu enim litterae tegitur mysterium prophetiae.
Hrabanus Maurus HOME