| 1 | Pleiades autem et Arcturus quid significent, in sententia qua Dominus ad beatum Iob locutus est, animadverti potest. Ait enim: Nunquid iungere valebis micantes stellas pleiades? aut gyrum arcturi poteris dissipare? [Iob. XXXVIII]. Pleiades stellae apo tou pleioteta, id est, a pluralitate vocatae sunt: ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint, et tamen coniungi nequaquam possint, quatenus in civitate quidem coniunctae sint, sed tactu disiunctae. |