Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT XI. De sideribus.
| 1 | Siderum et astrorum haec distantia est. Stellae ergo et sidera et astra ita inter se differunt. Nam stella est quaelibet singularis: sidera vero sunt stellis plurimis facta, ut Hyades, Pleiades; astra autem stellae grandes, ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt, et astra pro stellis, et stellas pro sideribus ponunt. |
| 2 | Et stellae non habere proprium lumen, sed a sole illuminari dicuntur, sicut et luna. Sidera vero aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam accipiuntur. In bonam ergo partem accipiuntur, quando sanctos et electos Dei significant, qui sunt in Ecclesia. Unde est illud, quod ad Abraham Dominus ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli [Gen. XXII]. Et Apostolus: Stella, inquit, ab stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum [I Cor. XV]. Stella Christus est, ut in Apocalypsi: Ego sum stella splendida et matutina [Apoc. XXII]. Et alibi: Orietur stella ex Iacob [Num. XXIV]. Et in Apocalypsi: Septem, inquit, stellae angeli sunt septem ecclesiarum [Apoc. I]. Nam et apostolus Paulus septem scribit ecclesiis, non tamen hisdem, quibus Ioannes, et septem loca figura sunt totius Ecclesiae, quae septiformis Spiritus sancti gratiam habet. |
| 3 | Hinc et Psalmista de Creatoris opere ait: Lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in saeculum misericordia eius [Psal. CXXXV]. Lunam (ut iam diximus) Ecclesiam debemus accipere; stellas, diversos eius ordines sanctitate pollentes, ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi, et caeteri, qui, velut stellae, coelesti noscuntur conversatione radiare. |
| 4 | Haec omnia in potestate noctis, id est, in saeculi istius tenebris data sunt, ut per eos caliginosa reluceant corda mortalium. Item stellae sunt sancti sive docti eo, quod virtutum operibus in hoc mundo resplendent, ut in Psalterio: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat [Psal. CXLVI]. Astra sunt sancti angeli, ut in Iob: Cum me laudarent astra matutina [Iob. XXXVIII]. In contrariam ergo significationem ponuntur sidera, quando aut perversos angelos significant, aut haereticos, sive hypocritas. |
| 5 | Perversos ergo angelos de coelo cecidisse testatur Apocalypsis, dum dicit draconem tertiam partem siderum secum traxisse in terram. Haereticos autem sub siderum nomine denotat Iudas apostolus in Epistola sua, dicens: Sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. Hypocritae autem, qui per fictas species virtutum sanctos imitari videntur, tamen ipsi velut stellae de coelo in terram cadunt, dum a sanctorum consortio sequestrati inter peccatores ascribuntur. |