Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT X. De luna.
| 1 | Luna autem, quae menstruis temporibus crescit et decrescit, et non proprio lumine lucet, sed solis mutuato splendore illustratur, aliquando in Scripturis significat hanc mortalem vitam et miseram, aliquando praesentem Ecclesiam. Unde in evangelica parabola legitur [Luc. X], quod homo ab Ierusalem descendens in Iericho incidisset in latrones, qui etiam dispoliaverunt eum, plagis impositis, abierunt semivivo relicto. |
| 2 | Hic ergo homo Adam intelligitur cum omni genere humano. Ierusalem autem civitas illa coelestis accipitur, a cuius beatitudine Adam lapsus per privationem, et eiectus in hanc mortalem vitam et miseram, quam bene Iericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus instabilis semper et caduca. Latrones autem daemones intelligere possumus, qui seducendo Adam dispoliaverunt eum gloria beatae immortalitatis, et innocentiae veste privarunt. |
| 3 | Lunam autem figurare Ecclesiam ostendit ille versus: Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasum suum. Luna Ecclesia est, quam in temporibus factam aliquando minui contingit, aliquando crescere, quae tamen sic minuitur, ut semper redeunte integritate reparetur. Solem vero in hoc loco merito accipimus Dominum Salvatorem. |
| 4 | Iste ergo cognovit occasum suum, id est, gloriam suae passionis agnovit, cum discipulis suis diceret: Venit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum [Matth. XXVI]. Item luna significat martyrum passionem, ut per Iohel prophetam dicitur: Et luna vertetur in sanguinem [Ioel. II], hoc est, martyrum suorum cruore perfusa. Item luna praesens saeculum significat, eo quod semper mutetur. |
| 5 | De quo in Apocalypsi dicitur de Ecclesia: Et luna sub pedibus suis [Apoc. XII]. Aliquando autem luna instabilem mentis humanae qualitatem in Scripturis reprehendit, ut est illud Sapientiae: Stultus ut luna mutatur, quia vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis (Sir. XXVII). Sed et hoc notandum, quod luna tempus paschalis festivitatis maxima ex parte ordinat, quae solemnitas tunc maxime celebratur, cum solis lumen animis proficiens incremento primam sumit de noctis umbra victoriam. |
| 6 | Deinde mensem primum anni, qui et novarum vocatur, in quo Pascha celebremus, attendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus: quia per huius mysteria solemnitatis primam nos stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus, nos recepturos esse speramus. |
| 7 | De cuius gloria regni beatus Apostolus Petrus, coelos autem novos, inquit, et terram novam et [iuxta] promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat [II Petr. III]. Sed et Ioannes in Apocalypsi sua: Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce facio omnia nova [Apoc. XXI]. Deinde etiam tertiam mensis eiusdem septimanam in pascha observamus, quod resurrectionis Dominicae gaudiis aptissime congruit: quia et eodem sacrosancta eius resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore saeculi, id est, cum gratiae coelestis adventu tota eius in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. |
| 8 | Prima namque saeculi tempora lege naturali per Patres, media lege litterali per Prophetas, extrema charismate spiritali per se ipsum veniens illustrare dignatus est. Sed et ipsa tunc lunae conversio pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet. Namque luna, quae rotundi facta stemmatis, a sole lumen (ut supra diximus) accipit, ideoque semper ex dimidio orbe, quem ad solem habet, lucida est: ex altero autem dimidio semper obscura. |
| 9 | A prima usque ad quintam decimam lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos, a quintadecima autem usque ad novissimam crementum eiusdem suae lucis a terrenis aversum paulatim ad coelestia revertit. Quae nimirum eius conversio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam a visibilibus avertere deliciis caducisque favoribus, atque ad solam coelestis gratiae lucem suspendere contemplando docemur. |
| 10 | Vel si utramque eius conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere quod crescens ad oculos humanos lumen lunae virtutum gratiam, quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines [Luc. II]; recrescens vero ad coelos resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium, quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem saeculi crescere non desinit. |
| 11 | Resurgens enim Dominus a mortuis, primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, et plusquam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit [I Cor. XV], quibus videntibus ascensurus in coelum [Act. I], praecepit eos suae dispensationis esse testes in Ierusalem, et in omni Samaria, et usque ad ultimum terrae. |
| 12 | Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit: cum vero ad coelos, paribus ad eum spatiis redit. Hoc est enim quod ipse dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem [Ioan. XVI]. Et quod de illo Psalmus ait: A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius [Psal. XVIII]. Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole ad nostros evolvit obtutus, Domini Salvatoris in carne, usque ad tempora passionis, doctrinam virtutesque significat: eo autem, quo ad solem rediens, paulatim ad invisibilem nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat: merito a quinta decima paschalis non gaudiis apta praedicatur. |
| 13 | His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam Sabbati cognominat, annectimus. Nec immerito, quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumpho Dominicae resurrectionis insignis, et nostra quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. |
| 14 | Septem quoque dies lunae, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam, per quos ea Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est redempta mysteriis, a parte denuntiant. Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi [Psal. CXVIII], nil melius intelligitur, quam quod alibi ait: Semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII]. Et specialiter totam catholicae Ecclesiae perfectionem eo figurari Ioannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefacit. |
| 15 | Unde et per omnia, quae singulis septem scribit, hortamenta hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiendi, audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis [Apoc. II]. Quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse probat Ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum: in nomine quidem paschae, ut de vitis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritalem. |
| 16 | In mense autem novarum, in quo adulti fructus adventu suo pronuntiant veterum cessationem, ut exuentes veterem hominem cum actibus eius, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Dominum creatus est in iustitia et sanctitate et veritate [Ephes. IV]: et ut vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis, veluti amoenae arboris adumbratione, velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio, ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur: in reversa eadem luce lunari ad coelos quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus, dicentes cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum [I Cor. XV]. Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore saeculi manifestius effusa est: pulcherrima figurarum consequentia tertia lunae hebdomade lumen ipsius, quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia iam crescere inchoat: pulchre hanc in pascha observare praecipimur: ut gratiae quam accipimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius obediendo vicem rependere meminerimus. |
| 17 | Vel certe in crescente ad homines luna vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione dilectio proximi, in illa nostri signatur auctoris: aut huc conversus lucis eius profectus, ut bona foras operemur, admonet: porro illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus: huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, ut videant bona nostra opera: illuc, ut glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est [Matth. V]. |