monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, VIII. De luminaribus. <<<     >>> X. De luna.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT IX. De sole.

1 Sol ergo et luna ac stellae (ut quidam dicunt) etsi aliquo proprio regantur, tamen quia carnalibus oculis patescunt, inferiores esse virtutibus, quae non videntur, non absurda aestimatione colligitur, quamvis coeli speciem decoro lumine ornare videantur. Nam illa, ad quae pervenit noster aspectus, licet sint lucida atque subtilia, tamen corpora esse manifestum est; et necesse est ut illis cedant, quae invisibili virtute subsistunt.
2 Quapropter solem, lunam et stellas sive per propriam rationem, sive per alias sensibiles et iudicabiles substantias Propheta laudare praecepit Dominum, quia Creatoris beneficio existere meruerunt. Considerata enim tot lumina ingentes admirationes possunt commovere, quando et mortales oculos videre faciunt, et ipsa vitam splendida claritate constituunt.
3 Igitur sol in Scriptura sacra aliquando significat Dominum Salvatorem, aliquando sanctorum suorum claritatem, aliquando sapientiae fulgorem, aliquando decorem virtutum, et e contrario aliquando aestum persecutionis et tribulationem praesentis vitae. Nam sol Salvatorem in eo exprimit, quod sicut ipse sine aliorum adminiculo caeteris sideribus, hoc est, lunae et stellis (ut quidam ferunt) fulgorem praestat, ita et Christus propria virtute splendens et nullius ope indigens, sanctae Ecclesiae quibusque sanctis splendorem sapientiae et virtutum tribuit.
4 Unde in Propheta scriptum est: Orietur vobis timentibus Dominum Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius [Mal. IV]. Et alibi ex persona peccatorum dicitur: Sol iustitiae non est ortus nobis [Sap. I]. Quod autem splendore claritatis sanctorum resurrectionem sol significat, ostendit ipsa Veritas, in Evangelio dicens: Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum [Matth. XIII]. Nam solem sapientiam significare testatur Psalmista dicens: Solem in potestatem diei, quoniam in saecula misericordia eius [Psal. CXXXV]. Quod spiritaliter ita intelligi potest, ut solem sapientiae Dominus sanctis suis miseratus infundat, quatenus illa videant, quae ad ipsius certum est pertinere iussionem.
5 Decorem autem virtutum et bonorum operum solem significare illa Domini sententia demonstrat, qua ad Apostolos loquens ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est [Matth. V]. Sol significat acumen sapientiae, sicut in Iob quibusdam sapientibus, sed reprobis, pro diabolo dicitur: Radii solis sub ipso erunt [Iob XLI], subauditur Ecclesiae fides, de quo per Ioel Prophetam dicitur: Sol convertetur in tenebras [Ioel. II]; quia fides Ecclesiae novissima persecutione in reproborum cordibus per infidelitatem obscurabitur.
6 Sol manifesta operatio est, sicut in Psalterio dicitur pro corpore assumpto: In sole posuit tabernaculum suum [Psal. XVIII]. Denique in contrariam partem solis significationem prolatam ostendit illa Evangelica parabola, quam de sementis diversitate Dominus protulit dicens: Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: sole autem orto aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt [Luc. VIII]. Petrosa vero loca, quae tenui cespite contecta susceptum semen cito germinare queunt, sed vim radicis figendae non habent, illa nimirum sunt praecordia, quae nullis disciplinae studiis erudita nullas tentationum probationibus emollita, dulcedine tantum auditi sermonis, ac promissis coelestibus ad horam delectantur, sed in tempore tentationis recedunt. Sol prosperitas est, et luna adversitas mundi. Ut in Psalterio: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem [Psal. CXX].
Hrabanus Maurus HOME