Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT VII. De luce.
| 1 | Lux post creationem coeli et terrae a Creatore primum formata est ad manifestanda et declaranda opera Dei. Lux ipsa substantia est: lumen a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores. Lucis ergo nomine diversae significationes exprimuntur. Aliquando enim ipsum Deum, id est, totam simul sanctam Trinitatem ostendit: aliquando Filium Dei: aliquando sanctos viros significat: aliquando Scripturam sacram: aliquando praedicationem Evangelii: aliquando sanctam Ecclesiam. |
| 2 | Sciendum nobis est, hoc nomen luminis totius Trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt [1 [Ioan. I]. Ergo quia Pater, et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, recte animadvertimus de tota Trinitate esse dictum: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Unde versus iste merito de Salvatore dicit: In lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV]. Quod autem Christus vera lux sit, ostendit ipse in Evangelio dicens: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae [Ioan. VIII]. De quo Ioannes evangelista ait: Erat lux vera, quae illuminat omnem venientem in mundum [Ioan. I]; omnem videlicet, qui illuminatur sive naturali ingenio, seu sapientia divina. |
| 3 | Sicut enim nemo a se ipso esse, ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest: sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est (Sir. I). Sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi [Matth. V]. Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V]; sed multum distat inter lucem quem mihi luminatur [quae illuminatur], et lucem, quae illuminat: inter eos, qui participatione verae lucis accipiunt, ut luceant: et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in se ipsa, sed et sua praesentia quoscunque attigerit, illustrare sufficit. |
| 4 | Aliquando autem Scripturam sacram lucem intelligimus, ut est illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis [Psal. CXVIII]. Sciens ergo huius saeculi noctem diversis offensionibus irretitam, ut alibi laqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissimas vastitates, pedibus suis verbum Domini lucere testatur, ne absentia veri luminis incidat ruinam, quam per suam providentiam vitare non poterat. |
| 5 | Sed hoc verbum illud debet intelligi, quod per Scripturas sacras prophetarum ore seminatum est. Quod verbum bene appellavit lucernam, quae humanis usibus data est ad depellendam noctis profundissimae caecitatem, sicut Petrus apostolus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco [II Petr. I]. Item lumen illuminatio fidei est, vel donum Spiritus sancti, ut in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV]. Item lux et tenebrae electi et reprobi, ut in Iob: Nunquid nosti, quis locus sit lucis et tenebrarum, ducas unum quodque ad terminos suos [Iob XXXVIII]. Item lux et tenebrae, iustitia et iniquitas, ut in Apostolo: Qui diligit proximum suum, in lumine est: qui autem odit, in tenebris ambulat [Ioan. II]. Item praedicationem Evangelii lucerna significat. |
| 6 | Unde Salvator ait: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibu, qui in domo sunt [Luc. XI]. Ponere ergo lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda, quam praedicationem veritatis: ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet. ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. |
| 7 | Potest et lucerna haec super de humanitate Salvatoris interpretari. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit, quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est, sub mensura legis includere, vel intra unius Iudaeae gentis terminos voluit cohibere. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fide suae incarnationis aflixerunt, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. |
| 8 | Nam et sancta Ecclesia luminis vocabulo designatur, ut est illud: Amictus lumine sicut vestimento [Psal. CIII]. Lumen enim Ecclesiam significat, de qua scriptum est: Quae est ista, quae ascendit dealbata? [Cant. III.] Dealbata enim intelligitur illuminata. Quae recte velut vestis advertitur Domini Salvatoris, non habens maculam aut rugam. Ipsa est enim candida, hoc est, dealbata, omni decore virtutum adornata. |
| 9 | Ad quam dicit Apostolus: Omnes, qui in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. III]: hanc etiam tunica illa significavit, quae non potuit dividi tempore passionis. Haec est, de qua dicitur: Amictus lumine sicut vestimento [Psal. CIII]. |