| 1 | Ianuae coeli duae sunt: Oriens et Occasus. Nam una porta sol procedit, alia se recipit. Significant autem ianuae coeli testamenta divina. Unde Psalmista ait: Mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit [Psal. LXXVII]. Mandatum est enim nubibus, id est, praedicatoribus, ut per ianuas coeli, hoc est Scripturas sanctas, praedicatione gloriosa adventum Salvatoris Domini nuntiarent: qui vere manna sumitur, quando adorabili communicatione gustatur. |