monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31 > 3 > 27 > 7 > 3 > 27 > 5 > 36 > 8 > 78 > 33 > 1 > 24 > 1 > 1 > 13 > 4 > 17 > 2 > 17 > 4
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, III. De coelo. <<<     >>> V. De ianuis coeli.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT IV. De partibus coeli.

1 Appellatur autem idem locus aethra, in quo sidera sunt, et significat eum ignem, qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsum elementum, aethera vero splendor aetheris est. Consistunt enim luminaria in firmamento coeli, hoc est, in firmamento legis Dei infixa, evangelistae videlicet et doctores Scripturae sanctae disputando cohaerentes et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Prodiit etiam simul, etc.
2 , micantium siderum turba, id est, diversarum virtutum in Ecclesia numerositas, quae in huius vitae obscuritate, tanquam in nocte, refulgentes dividant in hoc firmamento Scripturae sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum, et tenebras populorum: et sunt insignia virtutum et miraculorum.
Hrabanus Maurus HOME