monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3
Hrabanus Maurus, De Universo, 9, II. De elementis. <<<     >>> IV. De partibus coeli.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT III. De coelo.

1 Coelum dictum eo quod, tanquam coelatum vas, impressa lumina habeat stellarum, veluti signa. Coelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatum, quod sit cursus siderum et ratis legibus fixisque firmatum. Interdum et coelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt.
2 In Scriptura sacra plerumque et ea, quae accipi secundum historiam possunt, spiritaliter intelligenda sunt: ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritalis intelligentiae capiatur in mysteriis allegoria: sicut hoc quoque novimus, quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quos tu fundasti [Psal. VIII]. Ecce enim iuxta veritatem historiae stat sermo rationis: quia et coeli opera Dei sunt, et luna ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt.
3 Sed si hoc Psalmista iuxta solam historiam et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui coelos opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stellas: cur non etiam solem, quem scimus, quia eius opus est, pariter enumeravit? Si enim iuxta solam historiam loquebatur, dicturus luminare minus: prius luminare maius dicere debuit, ut ante solem et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet.
4 Sed quia iuxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas homines sanctos accipere deberemus, solem nominare noluit: quia videlicet ipsi aeterno soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis autem, qui timetis Dominum, orietur sol iustitiae [Mal. IV]. Coelum autem iuxta allegoriam aliquando ipsum Dominum Salvatorem significat, ut est illud: Coelum coeli Domino [Psal. CXIII], quia sanctus sanctorum et Deus deorum: ita et iam coelum coelorum recte ipse dicitur, in quo plenitudo divinitatis inhabitat.
5 Aliquando vero angelicas potestates significat, ut est illud in Genesi: In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I]; quod prius vocavit firmamentum: quia coeli fuerunt hi, qui prius bene conditi sunt, sed postmodum firmamentum appellati sunt: quia omnino iam ne caderent, virtutem incommutabilitatis accipiunt.
6 Ad quos per Prophetam alibi dicitur: Audite, coeli, quia Dominus locutus est [Isa. I]. Item coeli nomine prophetae et apostoli et sancti viri exprimuntur, ut est huiusmodi: Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII]; quia ipsi de adventu Christi disserendo orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. De quibus coelis alibi dicitur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum [Psal. XXXII]; quia Christo post ascensionem desuper mittente Spiritum sanctum apostoli in fide et scientia confortati sunt.
7 Igitur in principio fecit Deus coelum [Gen. I], id est, spiritales, qui coelestia meditantur et quaerunt in ipso: fecit et carnales, qui terrenum hominem necdum posuerunt. Aliquando etiam contemplationem supernorum coelum significat, ut est illud: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos [Psal. CVI]. Usque ad coelos quippe ascendimus, cum summa penetramus: sed abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta deiicimur.
8 Plerumque ergo in sancto Evangelio regnum coelorum praesens Ecclesia nominatur. Congregatio quippe iustorum regnum coelorum dicitur. Quia enim per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum [Isa. LXVI]; et Salomon ait: Anima iusti sedes sapientiae [Prov. XV]; Paulus etiam dicit Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I]; liquido comprobatur Deum, etc.
9 , hoc est regnare et iudicia sua decernere. Nam coelum et aer iste (ut supra diximus) agnoscitur in quo coelo, hoc est aereo Helias raptus describitur: et quo Apostolus de immundis spiritibus loquitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]. Et alius apostolus: Coeli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servat in diem iudicii [II Petr. III]. Aliquando ergo in coeli nomine sacra Scriptura designatur de qua dicitur: Extendens coelum sicut pellem [Psal. CIII]; ex qua nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis patribus stellae exemplorum atque virtutes lucent.
10 Quod sicut pellis extenditur: quia per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per verba doctorum exponendo displicatur. Cuius coeli superiora Dominus in aquis tegit: quia alta sacri eloquii, id est, ea quae de natura divinitatis, vel de aeternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita.
11 Nam alibi in Psalterio legitur: Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini [Psal. CXLVIII]. Quamvis in Genesi unum coelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellavit [II Cor. XII], qui refert in tertium se coelum raptum, ibique talia cognovisse, quae homini non liceat effari: et hic plurali numero nuncupantur. Quod tali forsitan ratione concordat.
12 Dicimus unum esse palatium, quod multis membris, multisque spatiis ambiatur: ita forsitan et coeli partes dicimus coelos, dum complexio atque sinus eius unus esse monstretur. Aquas vero super coelos esse Genesis refert. Ait enim: Divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum [Gen. I]. Firmamentum enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur: quia coelum plicabitur, sicut liber: discrevitque super hoc firmamento aquas, id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legem legentes audiant verbum Dei.
13 Vident enim eum semper et diligunt: sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut sibi suscipientes cognoscant, qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 9, II. De elementis. <<<     >>> IV. De partibus coeli.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3