Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT II. De elementis.
| 1 | Ylen Graeci rerum quamdam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam: sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt. Unde et ex eius derivatione vocabulum acceperunt. Hanc Ylen Latini materiam appellaverunt: ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Provide et eam silvam nominaverunt. |
| 2 | Nec incongrue: quia materiae silvarum sunt. Graeci autem elementa yctoxa nuncupant: eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant. Nam sicca inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur, ut intro originem ab igne repetentes usque ad terram, intro a terra usque ad ignem: ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat: rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aerem, aer in ignem extenuetur. Quapropter omnia elementa omnibus inesse: sed unumquodque eorum ex eo, quod amplius habet, accepisse vocabulum. |
| 3 | Sunt autem divina Providentia propriis minutis distributa. Nam coelum angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus, ecclesiasque animantibus Creator ipse implevit. |