monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3 > 3 > 10 > 27 > 19 > > 19 > 3 > 7 > 3 > 3 > 11 > 16 > 48 > 5 > 9 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 9, II. De elementis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 9, CAPUT PRIMUM. De atomis.

1 Philosophi atomos vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas, ut nec visui pateant, nec tomen, id est, sectionem recipiant. Unde et atomi dictae sunt. Hae per mane totius mundi irrequietis motibus volitant, et huc atque illuc ferri dicuntur: sic tenuissimi pulveres quae fusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, et ex his ignem et aquam, universa gigni atque constare quidam philosophi gentium pictaverunt [putaverunt]. Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis.
2 Dividis eum in partes, et partes ipsas dividis in grana, velut sunt arenae: rursumque ipsa arenae grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae non iam dividi potest, vel secari possit. Haec est atomus in corporibus. In tempore vero sic intelligitur atomus. Annum (verbi gratia) dividis in menses, menses in dies, dies in horas: adhuc partes admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti particulam talem, quae per nullam morulam produci possit, et ideo iam dividi non potest.
3 Haec est atomus temporis. In numeris, ut puta octo dividunt in quatuor rursus quatuor in duos, inde duo in unum. Unde [Unum] autem atomus est, quia insecabilis est, sic et lutum. Nam orationem dividis in verba, verba in syllabas, syllabam in litteras. Littera pars minima atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est, quod dividi non potest, ut in geometria punctus.
4 Nam tomus divisio dicitur Graece, atomus indivisio. Nam quantum indivisibilis unitas valeat in rebus ad ostendendam mysticam significationem, manifeste Scriptura designat: quia ipsam omnium rerum initium esse demonstrat, Apostolo dicente: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis, qui est benedictus in saecula [Ephes. IV]. Unde idem iubet nos sollicitos servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, ut fiat unum corpus et cuius [unus] Spiritus, sicut vocati sumus in una spe vocationis nostrae.
Hrabanus Maurus HOME