Hrabanus Maurus, De Universo, 8, CAPUT VII. De apibus [Ms., De minutis avibus].
| 1 | Apes dictae vel quod se pedibus invicem alligent, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pennas accipiunt. Hae solertes in generandi mellis officio assignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte componunt: ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole replent: exercitum et reges habent: praelia movent: fumum fugiunt: tumultu exasperant. |
| 2 | Nam plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci. Has pro iis creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes vocantur ortae de bobus, sicuti scabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. Castros Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus maiores creantur, quos aliqui reges putant dicti, quod castra ducant. |
| 3 | Fucus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fucus quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laboravit. De quo Virgilius: Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Apes formam virginitatis sive sapientiae tenent, ut est illud in Salomone: Vade ad apem, et disce qualis operatrix sit. |
| 4 | Aliam autem significationem habet, ubi in Propheta legitur: Sibilavit Dominus muscae, quae est in extremo fluminis Aegypti in deserto, et api, quae est in terra Assur [Isa. VII]. Ibi enim typice per muscam Pharaonem, et per apem Nabuchodonosor demonstrat: qui populum Iudaeorum peccantem dignis flagellis castigaverunt. Et in psalmo legitur: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis [Psal. CXVII]. Apes enim favum circumdant, quando per domos cereas liquores dulcissimos recondunt: et cum sibi putant victualia reponere, faciunt, unde homines possint sua desideria satiare. Quod Iudaeos implesse manifestum est, quando rem cuncto orbi dulcissimam amaris conatibus affecerunt. |
| 5 | Spinae saeculi peccata designant, quibus Iudaeorum populus ferociter incitatus in delictis suis, velut ignis concrepans, aestuavit. Sed in eis quoque gratia Domini vindicatum est, quando de illo melle, quod condiderant nescii, conversi ad Dominum suavissime sunt repleti. Fuci enim, qui alienos labores edunt, ignavos et otio torpentes homines significant, qui magis ex aliorum operibus sibi pastum, quam de proprio sudore, exhiberi expetunt. |
| 6 | De quibus ad Thessalonicenses Paulus scribens ait: Audivimus autem quosdam inter vos ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Iis autem qui eiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent [II Thess. III]. Scabrones vocati a cabo, id est caballo, quod ex eis creentur, ut quidam aestimant. Sicut autem scabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex eis iterum saepe nascuntur scarabei, unde et cognominati sunt. |
| 7 | Tauri sunt scarabei terrestres sive silvestres ricino similes. Vespae autem sive scabrones significant hostes persequentes vel timores hostium, ut est illud Dominicum promissum in lege, quod ad Israel per Moysen ait: Mittet Dominus ante introitum tuum antecessores tuos vespas, qui exterminant Cananaeum, Aevaeum atque Pherezaeum [Sap. XII]. Non legitur alicubi historia Veteris Testamenti, quod scabrones vel vespas miserit Dominus ante filios Israel in hostes eorum; sed per haec animalia, quae aculeis pugnant, designat timores compunctionis in hostes eorum, quo terebantur atque fugabantur. |
| 8 | De scarabeo autem in propheta ita scriptum est: Et scarabeus de ligno clamavit: quod putant quidam de Domino dictum, qui in cruce suspensus pro persecutoribus exoravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt [Luc. XXIII]; vel de latrone, qui in cruce ad Christum clamavit dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum [Ibid.]. Locusta quod pedibus sit longis, velut hasta. |
| 9 | Unde et eam Graeci tam maritimam quam terrestrem astaco appellant. Locusta aliquando populos significat instabiles et vagos, ut est illud in Evangelio de Ioanne: Esca autem eius erat locusta et mel silvestre [Matth. III]; quia de conversione populorum ad fidem. Christi pastus ei fiebat delectabilis atque suavis. |
| 10 | Item in Exodo octava plaga legitur locusta missa esse in Aegyptum [Exod. X]: per quod genus plagae putatur a quibusdam dissidentis a se et discordantis humani generis inconstantia confutari. Locusta populus gentium, ut in Salomone: Locusta regem non habet, et egreditur universa per turmas [Prov. XXX]. Item locustae daemones, ut in Apocalypsi: Et de fumo egressae sunt locustae [Apoc. IX]. Et in libro Iudicum: Cameli eorum ut locustae [Iudic. VII]. Locusta superbia vel vagatio vegatio mentis, ut in Ioel: Residuum erucae comedet locusta [Ioel. I]. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt, tanquam vagae et salientes animae in saeculi voluptates. |
| 11 | Item per significationem locustae, quae plusquam caetera minuta quaeque animantia humanis frugibus nocent, linguae adulantium exprimuntur, quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec immoderatius laudando corrumpunt. Fructus quippe Aegyptiorum est opera cenodoxorum, quam locustae exterminant, dum adulantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. |
| 12 | Herbas vero locustae comedunt, quando adulatores quique verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, quando vanis laudibus quorumdam iam quasi fortium opera enervant. Musca ex Graeco venit, sicut et mus. Hae, sicut et apes, necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reviviscunt. Cynomya Graece vocatur, id est, musca canina. Nam cino [cyon] Graece, canis vocatur. Muscae immundos spiritus vel peccatores squalores vitiorum sectantes significant, qui sordibus scelerum oleum misericordiae atque charitatis corrumpunt. |
| 13 | Unde in Ecclesiaste scriptum est: Muscae morientes exterminant suavitatem unguenti [Eccles. X]: quia malus mistus bonis contaminat plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdunt odorem et saporem illius: sic et calliditas sapientiam, et prudentiam malitia sordidat. Quarto autem loco Aegyptus muscis percutitur [Exod. VIII]. Musca enim insolens et inquietum animal est. |
| 14 | In qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc saeculum diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur. Porro LXX interpretes cynomyam, id est, caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur: in quibus humanae mentis voluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hoc loco significari etiam per muscam caninam forensis hominum eloquentia, qua velut canes alterutro se lacerant. |
| 15 | Culex ab aculeo dictus, quo sanguinem sugit. Habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat, ut sanguinem bibat. Scinifes muscae minutissimae sunt aculeis permolestae: qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera volitans; sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. |
| 16 | Corpus autem cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quem volantem videre quis non valeat, sentiat statim advenientem. Hoc ergo animalis genus subtilitati haereticae comparatur, quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tantaque calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat nec intelligat unde decipiatur: sed in Trinitate blasphemantes totius mundi dissipant fidem. Bruchus ingluvies ventris. |
| 17 | Unde et supra: Residuum erucae comedet bruchus [Ioel. I]. Rubigo iracundia cordis; in Ioel: Residuum bruchi comedet rubigo [Ibid.]. Eruca prurigo luxuriae, de quo et supra: Residuum erucae comedet locusta [Ibid.]. |