Hrabanus Maurus, De Universo, 8, CAPUT VI. De avibus.
| 1 | Unum nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi disserunt, ita et naturae diversitate. Nam aliae simplices sunt, ut columbae: aliae astutae, ut perdix: aliae ad manum se subiiciunt, ut accipiter: aliae reformidant, ut garamentes: aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo: aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur: aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser: aliae carnes edunt et rapinis intendunt, ut milvus: aliae incuriae, [inviae?] quae manent in locis semper. Aliae adventitiae quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae, hirundines: aliae congregae, id est, gregatim volantes, ut sturni et coturnices: aliae solivagae, id est, solitariae propter insidias depraedandi, ut aquilae, accipitres, et quaecunque ita sunt: aliae vocibus strepunt, ut hirundines: aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula: aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica. |
| 2 | Sunt et alia sicut genere, ita et moribus innumerabilia. Nam volucrum quot genera sint, invenire quemquam posse difficile est. Neque enim omnia Indiae et Aethiopiae aut Scythiae deserta quis penetrare poterit, qui earum genus vel differentias nosset. Aves dictae eo quod vias certas non habeant, scilicet per avia quaeque discurrunt. |
| 3 | Aliter, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. Volucres a volando. Nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis sive manus, et in avibus vola pars media alarum, quarum motu pinnae agitantur, inde volucres. Pulli dicuntur omnium avium nati, sed et animalium quadrupedum nati, pulli dicuntur, et homo parvus pullus. Recenter igitur nati pulli eo quod polluti. Unde et vestis nigra, pulla dicta est. |
| 4 | Alae sunt, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Vocatae autem alae, quod his aves complexos alant pullos ac foveant. Pennae a pendendo, id est, volando dictae: unde et pendere. Volucres enim pennarum auxilio moventur, quando se aeri mandant. Pluma, quasi piluma. Nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus. |
| 5 | Avium autem nomina multa a sono vocis constat esse composita, ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus, et caetera. Varietas enim vocis eorum docuit homines, quid nominarentur. Volucres angeli sunt, sicut in Iob pro origine sapientiae volucres coeli nidos habere. Volucres homines superbi. |
| 6 | In psalterio: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli, et pisces maris [Psal. VIII]. Volatilia, apostoli, vel omnes sancti. In Evangelio: Tauri mei et volatilia occisa sunt [Matth. XXII], id est, patres Novi et Veteris Testamenti. Volatus, sanctorum ad Dominum Deum ascensus, vel in Scripturis intellectus. In psalterio: Volabo et requiescam [Psal. XVII]. Aves autem sive volucres diversas significationes habent. Aliquando enim significant Angelos, ut est illud: Aves coeli annuntiant vocem eius [Eccl. X]; aliquando sanctos homines, ut est illud de grano sinapis testimonium, quod minimum est quidem omnibus seminibus: cum autem creverit, maius omnibus oleribus est: et fit arbor, ita ut veniant volucres et habitent in ramis eius [Matth. XIII]. Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis coram oculis sapientium istius mundi: sed crescit in arborem, ita ut volucres coeli, quas vel animas credentium vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus, veniant et habitent in ramis eius. |
| 7 | Ramos puto evangelicae arboris, quae de grano sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit. Aves sunt daemones. Unde et in Apocalypsi omnibus avibus dicitur: Aves, quae volatis per medium coelum, venite ad coenam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, etc. [Apoc. XIX]. Et in Salomone: Qui innititur mendacio, hunc pascit ventus [Prov. X]. Idem autem ipse sequitur aves volantes. Avis, Salvator. Unde in Iob de Iudaea, quae in eum creditura non erat, dicitur [Iob. XXVIII]: Viam ignoravit avis. Avis, plebs Iudaea. |
| 8 | In propheta: Facta est Sion sicut avis volans [Isai. XVI]. De hac plebe figuraliter in Deuteronomio praecipitur: Si ambulaveris per viam, et in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens filios [Deut. XXII]. Quod de Apostolis intelligitur, qui ex eadem plebe per Christum Dominum assumpti sunt, illa vero relicta. |
| 9 | Avis diabolus in Iob: Nunquid illudes ei quasi avi? [Iob. XL.] Aliquando vero volucres significant malignos spiritus, qui tollunt sementem in via positum, iuxta parabolam evangelicam [Luc. VIII]. Via ergo mens est sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat: atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, quia improbo pessimae cogitationis transitu conculcatum a daemonibus rapitur. |
| 10 | Qui recte volucres coeli, sive quod coelestis spiritalisque sunt naturae, sive quod per aera volitant, appellantur. Alae quippe in Scripturis significant duo praecepta charitatis, quibus ad coeleste regnum conscenditur, sive duo testamenta, sicut in duabus alis Cherubin, et in Ezechiele animalium, quae duabus alis velabant corpus suum, ostenditur. |
| 11 | Alae sex, praedicatio divina per utrumque testamentum in hoc mundo, qui in sex diebus factus est, annuntiata. In Isaia: Sex alae uni, et sex alae alteri [Isa. VI]. Alae superbia, sicut in Iob pro haeretico dicitur: Cum tempus advenerit, in altum alas erigit [Iob. XXXIX]. Pennae quoque significant Scripturas sacras, ut est illud in Psalmo: Pennae columbae deargentatae [Psal. LXVII]. Pennae, animae sanctorum sunt, vel virtutes eorum. |
| 12 | In Psalmo: Et volavit super pennas ventorum [Psal. XVII]. Et alibi: Si sumpsero pennas ante lucem [Psal. CXXXVIII]. Nidus ergo Ecclesiam aut requiem sanctorum significat in excelso, ut est illud in Psalmo: Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos [Psal. LXXXIII], hoc est, filios suos. Aliter nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum fetus foventur atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur: ut est in Psalterio: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae [Psal. CXXVII]. Aliquando vero pulli in malam partem accipiuntur: ut est illud in Salomone: Et pulli aquilarum devorent eum [Prov. XXX]. Ovum (ut quidam volunt) spem significat. |
| 13 | Unde legitur in Evangelio: Aut quis ex vobis si petierit patrem ovum, nunquid porriget ei scorpionem? [Luc. XI.] Ova, haereticorum discipuli. In Iob: Relinquet ova sua in terra [Iob. XXXIX]. Item ova praedicatio haereticorum. In Isaia: Qui comederit de ovis eorum, morietur [Isai. LIX]. Pulli, sancti. In Psalmo: Et turtur nidum, etc. [Psal. LXXXIII]. Et alibi: Et pullis corvorum invocantibus eum [Psal. CXLVI], id est fideles de infidelibus gentibus. |
| 14 | Pulli aquilae, fideles in Ecclesia, ut in Iob: Pulli eius sanguinem lingent [Iob. XXXIX], id est, sacramenta passionis Domini. Aquila ab acumine oculorum vocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pennis ad littus pertrahat. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere. |
| 15 | Unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obiicit: et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere, conservat: si quos vero inflectere obtutum quasi degeneres abiicit. In Scriptura sacra vocabulo aquilae aliquando maligni spiritus raptores animarum, aliquando praesentis saeculi potestates, aliquando vero subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur, Ieremia attestante, qui ait: Velociores fuerint persecutores nostri aquilis coeli [Thren. IV]. Aquilae vocabulo potestas terrena figuratur. |
| 16 | Unde per Ezechiel prophetam dicitur: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium eius evulsit [Ezech. VII]. Aquilae vocabulo vel subtilis sanctorum intelligentia, vel volatus Dominicae Ascensionis exprimitur. Unde idem propheta cum sub animalium specie Evangelistas quatuor se videre describeret [Ezech. I], in eis sibi hominis, leonis, bovis et aquilae faciem apparuisse testatur, quartum procul dubio animal Ioannem per aquilam signans, qui volando terram deseruit: quia per subtilem intelligentiam interna mysteria verborum videndo penetravit. Cunctarum quippe avium visus acies aquilae superat: ita ut solis radiis fixos in nulla se eius oculos lucis suae coruscatione verberans claudat. |
| 17 | Ad praeceptum ergo Dei elevatur aquila, dum iussionibus divinis obtemperans in supernis suspenditur fidelium vita quae et in arduis nidum ponere dicitur, quia terrena desideria despiciens, spe iam de coelestibus nutritur. In arduis nidum ponit, quia habitationem mentis suae in abiecta et infima conversatione non constravit. Aquila Dominus in Deuteronomio: Sicut aquila protegit nidum suum suscepit eos [Deut. XXXII]. Aquila, divinitas Filii Dei. |
| 18 | In Salomone: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro, etc. [Prov. XXX]. Aquila sancti in Iob: Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi? [Iob. XXXIX.] Et in Evangelio legitur: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae [Matth. XXIV]. Aquila diabolus vel Antichristus. In Ezechiel: Et ecce aquila una grandis [Ezech. XVII]. Aquila, gens impia, vel civitas in aliorum depraedatione decurrens. Et per Michaeam contra Samariam dicitur: Dilata, sicut aquila, calvitium tuum [Mich. I]. Vultur a volatu tardo nominatus putatur. |
| 19 | Magnitudine quippe praepetes volatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare, natosque earum pene usque ad centum annos procedere. Vultures autem sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt altius quippe volantes, multa quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt. |
| 20 | Recte ergo Mediator Dei et hominum, Redemptor noster, vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae quasi a quodam volatu sublimi cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos, qui apud se erat immortalis, invenit. Sed huius vulturis oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis: quia ipse mortuus ab aeterna nos morte liberavit. |
| 21 | Ille ergo perfidus Iudaeorum populus mortalem vidit: sed quod morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis: quia etsi vidit eum, quem in morte tenuit, videre noluit, quanta vitae nostrae gloria de eius morte sequeretur. Unde ad crudelitatem quoque persecutio exarsit, verba vitae percipere renuit praedicatores regni coelorum, prohibendo, saeviendo, feriendo repulit. Vultur peccator praedam de aliena morte rapiens, ut in Levitico: Vulturem et similem eius ne comedas [Levit. XI]. Grues de propria voce nomen sumpserunt. Tali enim susurrant sono. Hae autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. |
| 22 | De quibus Lucanus: Et turbata perit dispersis littera pennis. Excelsa autem petunt, quo facilius videant, quas petunt, terras. Castigat autem voce, quae cogit agmen. At ubi raucessit, succedit alia. Nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arceant. Quod cavendum erit, clamore indicant. Aetatem in illis color prodit: nam senectute nigrescunt. |
| 23 | Grues quippe illos significare possunt, qui in coenobiis communiter viventes, unius tamen ductum sequi non spernunt, vigilias exercent, et pro invicem solliciti nocturnos cantus in psalmodiis edere non segnes fiunt. Unde dicitur: Grues una sequuntur et litterato ordine volant. Ciconiae vocatae a sono, quo crepitant, quasi cicaniae, quem sonum oris potius esse quam vocis, quia eum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae societatis comites, serpentium hostes maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. |
| 24 | Cornices duces eas praecedunt, et ipse quasi exercitus prosequitur. Eximia illis circa filios pietas. Nam adeo natos impensius fovent, ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus impenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur. Ciconia igitur providos homines significat et cautos servos Dei in conversatione sua, qui persequuntur serpentes, et venena eorum pro nihilo ducunt: quia malignos spiritus cum venenosis suggestionibus suis insectantes ad nihilum redigunt. De quibus et Ieremias ait: Turtur et hirundo et ciconia cognoverunt tempus adventus sui [Ier. VIII], hoc est tempus, quo sancta Ecclesia in adventu Salvatoris congreganda erit in unum. |
| 25 | Olor avis est, quem Graeci cygnum appellant. Olor autem dictus, quod sit totus plumis albus. Nullus enim meminit cygnum nigrum. Olor enim Graece totum dicitur. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere, quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. Fertur in hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque ad modum concinere. |
| 26 | Olores autem Latinum nomen est: nam Graece cygni dicuntur. Nautae vero sibi hunc bonam prognosin facere dicunt, sicut Aemilius [Macer] ait: Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales. Hunc optant nautae quia se non mergit in undas. Cygnus cervicis altae, superbia exprimitur. Struthio Graeco nomine dicitur. |
| 27 | Quod animal in similitudine avis pennas habere videtur, tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere negligit, sed proiecta tantummodo fotu pulveris animantur. Per struthionem mystice hypocritae significantur. Unde per Prophetam dicitur: Glorificavit me bestia agri, dracones et struthiones [Isa. XLIII]. Quid enim draconum nomine, nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper infimis cogitationibus repunt? |
| 28 | Quid vero per struthionis vocabulum, nisi hi, qui se bonos simulant, designantur, qui sanctitatis vitam, quasi volatus pennam, per speciem retinent et per opera non exercent? Glorificari itaque se Dominus a dracone vel struthione asserit, quia et aperte malos et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima cogitatione convertit. |
| 29 | Vel certe agri bestia dominum, id est, dracones struthionesque glorificant, cum fidem, quae in illo est, ea, quae in hoc mundo dudum membrum diaboli fuerat, gentilitas exaltat. Quapropter malitiam draconum nomine exprobrat, et propter hypocrisin vocabulo struthionum notat. Quasi enim pennas accepit gentilitas, sed volare non potuit, quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignoravit. |
| 30 | Potest etiam struthio haereticos vel philosophos significare, qui cum pennis sapientiae se exaltare volunt, sed tamen non evolant. Unde in Isaia legitur: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum [Isa. XXXIV]. Ardea vocata, quasi ardua, id est, propter altos volatus. Lucanus: quodque ausu volare ardea; formidat enim imbres, et super nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit: cum autem altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi Tantalum nominant. Haec avis potest significare animas electorum, quae formidantes perturbationem huius saeculi, ne forte procellis persecutionum, instigante diabolo, involvantur, intentionem suam super omnia tempoporalia ad serenitatem patriae coelestis, ubi assidue Dei vultus conspicitur, mentes suas elevant. |
| 31 | Phoenix Arabiae avis, dicta, quod colorem Phoeniceum habeat: vel quod sit in toto orbe singularis et unica: nam Arabes singularem phoenicem vocant: haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgultis rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit: sicque iterum de cineribus suis resurgit. |
| 32 | Haec etiam potest significare resurrectionem iustorum, qui aromatibus virtutum collectis instaurationem prioris vigoris post mortem sibi praeparant. Cinnomolegus et ipsa Arabiae avis; proinde ita vocata, quod in excelsis nemoribus texerit nidos ex fruticibus cinnami: et quoniam non possunt ibi homines conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt iaculis, ac sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribus vendunt: eo quod cinnamum magis quam alia mercatores probent. |
| 33 | Psittacus in Indiae littoribus gignitur, colore viridi, torque puniceo, grandi lingua, et caeteris avibus latiore: unde et articulata verba exprimit, ita ut si eum non videris, hominem loqui putes: ex natura autem salutat, dicens: Ave, vel Chaire: caetera nomina institutione discit. Hinc est illud: Psittacus a vobis aliorum nomina discam: Haec per me didici dicere: Caesar, ave. |
| 34 | Alcyon, pelagi volucris, dicta quasi ales oceanea, eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit, pullosque educit, qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus ventis septem dierum tranquillitate mitescere, et eius fetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. Onocrotalus avis est rostro longo, quam Graeci onocrocolon vocant. |
| 35 | Crocodilus genus volatile, dictum, quasi cor edens. Vespertilio ex tempore nomen accepit eo quod lucem fugiens crepusculo vespertino circumvolat, praecipitato motu acta, et tenuissimis brachiorum membris suspensa, animal murium simile, non tam voce resonans quam stridore: specie quoque volatilis simul et quadrupes, quod in aliis avibus reperiri non solet. |
| 36 | Vespertiliones sunt idolorum monstra tenebris dedita, ut in Isaia legitur: Ut adoretis talpas et vespertiliones [Isa. II]. Noctua dicitur pro eo quod nocte volat et per diem non possit videri, nam exorto splendore solis visus illius hebetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet, et si veniat aliunde, statim moritur. Noctua a quibusdam dicitur corvus marmus. Noctua autem non est bubo. Nam bubo maior est. Noctua homines, veritatis lucem fugientes, tenebris obligatos significat. |
| 37 | Unde in Levitico haec avis vesci prohibetur. Bubo a sono vocis compositum nomen habet, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravis semper detenta pigritia in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis. De qua Ovidius: Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur. Bubo tenebris peccatorum deditos et lucem iustitiae fugientes significat. |
| 38 | Unde inter immunda animalia in Levitico deputatur. Lucina avis inde nomen sumpsit, quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia, eadem et acedula. De qua Cicero in Prognosticis: Et matutinos exercet acedula cantus. Haec forsan sanctos praedicatores typice significare potest, qui futurae lucis exortum pronuntiant et ad eius adventum animo vigilanti intendere fideles quosque exhortantur. |
| 39 | Ulula avis a planctu et luctu nominata. Cum enim clamat, aut fletum imitatur, aut gemitum. Unde et apud augures si lamentetur, tristitiam: tacens ostendere fertur prosperitatem. Quae avis significare potest ululatum peccatorum in inferno. Unde propheta, quando fit mentio Babyloniae vastationis: Ululae in aedibus eius commorari perhibentur, sicut et onocrotalus et ericius [Isa. XIII]. Graculus a garrulitate nuncupatus, non (ut quidam volunt) pro eo quod gregatim volent, cum sit manifestum ex voce eos nuncupari. |
| 40 | Est enim loquacissimum genus, et vocibus importunum. Quod vel philosophorum vanam loquacitatem, vel haereticorum verbositatem noxiam significare potest. Picae, quasi poetice, quod verba in discrimine vocis exprimant, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae importuna garrulitate sonantes. Et si linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur. De qua congrue quidam ait [Martialis]: Pica loquax certa dominum te voce saluto, Si me non videas, esse negabis avem. |
| 41 | Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod ea in auspiciis utebatur. Nam fertur hanc avem quoddam habere divinum illo indicio, quod in quacunque arbore nidificaverit, clavum vel quidquid aliud fixum diu haerere non potest, quin statim excidat, ubi ea insederit. Sed de hoc sentiat quisque quod velit. |
| 42 | Nam sonus vocis eius loquacitatem haereticorum potest significare, vel philosophorum: sicut superius de graculo diximus. Pavo nomen de sono vocis habet. Cuius caro tam dura est, ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. De quo quidam sic ait Miraris quoties gemmantes explicat alas, Et potes hunc saevo tradere, dura, coquo. Cavo quidem, qui Salomoni a longinquis regionibus ductus est, et diversos colores in pennis habet, significat populum gentilem de longinquis partibus terrae ad Christum venientem, qui etiam eius gratia multarum virtutum ornatu resplendet. |
| 43 | Gallus a castratione vocatus. Inter caeteras enim aves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant. Sicut autem a leone leaena, a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Gallus virum sanctum aut doctorem evangelicum significat, qui sub caligine istius mundi positus futuram lucem vitae aeternae pronuntiat. |
| 44 | De quo per Salomonem dicitur: Gallus accinctus, nec est rex, qui resistat ei [Prov. XXX]. Et in Iob: Quis dedit, inquit, gallo intelligentiam? [Iob. XXXVIII.] Item in aliam partem gallus ponitur, ut est illud Isaiae: Asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus [Isa. XXII]. Gallina significat sapientiam, sive sanctam Ecclesiam, seu animal iustum, ut est illud Dominicum testimonium ad Hierusalem: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti [Matth. XXIII]. Anser ab assiduitate natandi aptum nomen sumpsit. |
| 45 | Ex quo genere quaedam germanae dicuntur, quo plus caeteris nutriant. Anseris nomen anes dedit per derivationem, vel ad similitudinem, vel quod et ipsam natandi frequentiam habeat. Iste vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animal ita odorem hominis sentit, ut anser. Unde et clangore eius gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est. |
| 46 | Haec providos homines et erga custodiam suam bene vigilantes significare potest. Mergus ab assiduitate mergendi nomen hoc est: quia saepe dimisso capite in profundo aurarum signa sub fluctibus colligunt, et praevidentes aequoris tempestatem cum clamore ad littora tendunt. Mergus homo luxuriosus, libidini carnis semper intentus: quod in Levitico demonstratur. |
| 47 | Fulica mansueta avis et nigra est, anati quidem parvior, sed corporis compositione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Est autem avis stagnensis, habens nidum in medio aquae, vel in petris, quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo, quae dum tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit. |
| 48 | Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia perseverant. Unde scriptum est: Fulicae domus dux est, eorum scilicet qui omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad coelorum regna perducit. Turtur de voce vocatur, avis pudica, et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans. |
| 49 | Tecta enim hominum et conversationem fugit et commoratur in silvis. Cuius e contrario columba hospitia humana diligit, domorum blanda semper habitatrix. Turtur corpus Christi significat, quod Ecclesia est, propter gentium varietatem, de quo scriptum est: Quam pulchrae sunt genae tuae sicut turturis! [Cant. I.] Et in Psalmo: Turtur nidum, ubi reponat pullos suos [Psal. LXXXIII]. Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent, aves mansuetae, et hominum multitudine conversantes, ac sine felle: quas antiqui venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concipiunt. Colomba Deus. |
| 50 | In Ieremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient [Ier. XLVI]. Columba Spiritus sanctus. In Evangelio: Et vidit Spiritum Dei descendentem, sicut columbam, super illum [Matth. X]. Columba Ecclesia propter simplicitatem cordis. In Canticis canticorum: Columba speciosa, auro gemmisque percincta [Cant. II]. Columbae apostoli. |
| 51 | In Isaia: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? [Isa. LX.] Columba Iudaei. In Sophonia: Vae, provocatrix columba, non audivit vocem [Sophon. III]. Columba enim simplicitatem mentis significat. Duo pulli columbarum exprimunt duplex poenitentiae lamentum. Unde legitur in Levitico: Si autem non valuerit manus eius offerre pecus, offerat vel duos turtures vel duos pullos columbarum [Levit. V]. Palumbes avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis. |
| 52 | Nam dicitur quod, amisso corporali consortio, solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. Turtur enim typum tenet sanctae Ecclesiae (sicut supra diximus) quoniam praeter Christi Domini alterius nescit habere consortium. Similiter et columba Spiritum sanctum aut Ecclesiam significat, de qua scriptum est: Una est columba mea, una dilecta mea [Cant. VI]. Et iterum, Pennae, inquit, columbae deargentatae [Psal. LXVII]: quia innocentiam habet columba, et divinis eloquiis argenteo candore resplendet. Item in aliam partem columba ponitur, ut est illud Osee: Ephraim columba sine sensu, non habens cor [Ose. VII]. Rursum turtur Spiritum sanctum, aut virum sanctum, aut intelligentiam spiritalem designat, ut est illud in Canticis canticorum: Vox turturis in terra nostra audita est [Cant. II]. Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur, quando Scripturae sacrae manifesta dissertio est: tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis, elevantur. |
| 53 | Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atque immunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo aut fraudulenta, ut alterius ova diripiens foveat: sed fraus fructum non habet. Denique dum pulli propriae vocem genitricis audierint, naturali quodam instinctu hanc, quae fovet, relinquunt, et ad eamdem, quae genuit, revertuntur. Perdix ergo significat diabolum, de quo in Ieremia scriptum est: Perdix fovet quae non peperit: facit divitias suas non cum iudicio. |
| 54 | In dimidio dierum suorum derelinquet eas [Ier. XVII]. Sic et diabolus per principes haereticorum congregavit populos, quos non peperit, et deceptorum sibi multitudinem consociavit, quos postea dimisit, et omnium iudicio stultissimus esse comprobatur. Coturnices a sono vocis dictas constat, quas Graeci ortygas vocant, eo quod visae fuerint primum in Ortygia insula. |
| 55 | Haec adveniendi habent tempora. Nam, aestate depulsa, maria transmeant. Ortygometra dicitur, quae gregem ducit. Eam terrae propinquantem accipiter videns rapit: ac propterea cura est universis, ducem sollicitare generis externi, per quem caveant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum. Quam ob causam eas veteres vesci interdixerint. |
| 56 | Solum enim hoc animal, sicut et homo, caducum morbum patitur. Coturnices quae in esu filiorum Israel datae sunt, legis historicae (ut quidam volunt) figuram habent: de quo legitur in Exodo. Passeres sunt volatilia a parvitate vocata: unde et pusilli et parvi. De quo in Psalmo scriptum est: Passer invenit sibi domum [Psal. LXXXIII]. Et alibi: Sicut passer unicus in aedificio [Psal. CI]. Et in aliam partem in psalmo: Transmigra in montem sicut passer [Psal. X]. Item passeres sancti. |
| 57 | In Psalterio: Illic passeres nidificabunt [Psal. CIII]. Passer est nimia velocitate celerrimus, qui in silvis habitare non patitur: sed domum sibi in parietum foraminibus desideranter exquirit, quam dum invenerit, nimio gaudio laetus exsultat, qui se diversarum adversitatum ulterius patere non credit insidiis. |
| 58 | Sic anima iucundatur dum in coelorum regno mansionem suam senserit esse praeparatam. Item passeres illi, qui in emundatione leprosi in Levitico offerri iussi sunt, sacramentum passionis Christi in quo a sordibus peccatorum mundamur, designant. Quod ostendit Paulus dicens: Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus [Rom. VI]. In hoc enim vivens passer et lignum cedrinum et coccinum tortum et hyssopus tinguitur. |
| 59 | Omnia enim haec comprehenduntur in virtitute baptismatis, quod diximus Dominicae esse passionis figuram significationemque. Sed vivens passer, quem in unigeniti necessarie divinitate accipimus, in sanguine etiam hic occisi passeris et aqua tinguitur, id est, in gratia baptismatis: quia non in hominis passione, sed Dei et hominis baptizantur. |
| 60 | Deinde post hoc vivens passer in agrum, ut volet, dimittitur. Ergo impassibilis divinitas, et inseparabilis erat a carne, quae passa est. Unde et inseparabilis in sanguine baptizatur: ut impassibilis viva in agrum avolet: ad latitudinem videlicet contemplationis emittitur, quo illum dimittente nostro videlicet intellectu, sub huius enim contemplatione tenetur. |
| 61 | Est et alia passeris significatio, ut supra diximus. Unde legitur: Transmigra in montem sicut passer [Psal. X]. Passerum quoque plura sunt genera. Alii gaudent ad foramina parietum. Alii valles roscidas requirunt: nonnulli montes appetunt squalentes. Sed de illis nunc dicit, qui ad altissima loca terrarum levissima voluntate rapiuntur, ut his merito similes aestimentur, qui ad nequissimas praedicationes levitate inconstantis animi transferuntur. |
| 62 | Nam in Psalmo Propheta ita dicit: Similis factus sum pellicano in solitudine: factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi et factus sum sicut passer unicus in aedificio [Psal. CI]. Per haec nomina volucrum (ut arbitror) diversa nobis poenitentium genera declarantur. Pellicanus enim avis Aegyptia est, ciconiis corporis granditate con similis, quae naturali macie semper affecta est: quoniam (sicut physiologi volunt) tenso intestino per viscera, quidquid escarum accipit, sine aliqua decoctione transmitit. |
| 63 | Hinc fit, ut adipe proprio minime farciatur, quia parvissimo ciborum succo reficitur: quae non gregatim ut caeterae aves volat, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse, quod stagnis inhabitat: aliud (sicut dictum est) quod in desertis locis secretisque versatur. Per hoc igitur avium genus pulcherrime significantur eremitae, qui hominum consortio derelicto, timore Domini, remota se afflictione discruciant. Sequitur: Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Aliud genus introducitur poenitentis. Nycticorax Graeco vocabulo dicitur noctis corvus, quem quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt: alii magis corvo magnitudine et colore consimilem, quem specialiter in Asiae partibus inveniri posse testantur. |
| 64 | Istum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noctis producit: et contra consuetudines avium tunc magis vigilare et escas quaerere incipit, quando se in soporem animantia cuncta componunt. Ita et poenitens iste nocturno tempore escas animae sollicita curiositate perquirit, modo psalmodiae operam dando, modo eleemosynas faciendo, modo carceres occulte visitando solum Deum vult habere testem, cui caligo noctium non tollit aspectum. |
| 65 | Et nota, quia sicut pellicanus designat eremitam atque solitarium, ita nycticorax illum declarat, qui se domicilio retinens a publica visione remotus est. Potest etiam nycticorax Christum vel virum sanctum significare in fidelibus despicabilem. Passer est avis parva, ut supra diximus: sed nimia sagacitate sollicita quae nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur. |
| 66 | Haec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a praedatore capiatur, aut foetus eius serpentinis devorentur insidiis, inter aves unica cautione munita ad domorum fastigia celsa concurrit: ut a suspectis casibus reddatur aliena, quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito comparatur, qui diaboli insidias formidans specialiter ad Ecclesiae septa se conferens, in eius fastigio vigilans tutissime perseverat. Unicum dixit propter charitatem, quae ex multis unum facit: in aedificio propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. |
| 67 | Considerandum est etiam, quemadmodum iste supplicans a maioribus avibus, pellicano et nycticorace, cepit, et pervenit usque ad passeris minutissimam parvitatem: quoniam gradatim poenitendo descendens primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aves per figuram sunt parabolae hominibus genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. |
| 68 | Hirundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas et edat: garrula avis et per tortuosos orbes et fiexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque foetibus solertissima, habens etiam quoddam praescium, quod lapsura deserat, nec appetat culmina: ab aliis quoque avibus non impetitur, nec unquam praeda est. |
| 69 | Maria transvolat, ibique hieme commoratur. Hirundo autem poenitentium pro peccatis suis typum tenet, quae stridore vocis ploratum magis quam melodiam sonat, et pro cantu gemitus edere solet, sicut et columba. Unde Ezechias in oratione sua ait: Sicut pullus hirundinis, sic clamabo: meditabor ut columba [Isa. XXXVIII]. Lacrymis ergo suis poenitens pascitur, et ad superna cor elevans coelestis cibi pabulum sibi quaerit. |
| 70 | Unde et Propheta ait: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus [Psal. XLI]? Et iterum, Sicut cinerem, inquiens, manducabam panem meum: et potum cum fletu temperabam a facie irae et indignationis tuae; quia elevans elisisti me [Psal. CI]. Upupam Graeci appellant, eo quod stercora humana considerat, et fetenti pascatur fumo, avis spurcissima, cristis exstantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Haec avis sceleratos et peccatores homines significat, qui sordibus peccatorum immorari assidue delectantur. Corvus sive corax nomen a sono gutturis habet, quod voce crocitet. |
| 71 | Fertur haec avis, quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pennarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam vero eos tetros plumis aspexerit in toto, agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus oculum petit. Corvus nigredinem peccatorum vel daemonum significat, ut est illud in Salomone. |
| 72 | Effodiant eam corvi de convallibus [Prov. XXX]. Item corvus gentilem populum significat, ut est illud in Iob: Quis preparat corvo escam suam, quando pulli eius ad Dominum clamant vagantes, eo quod non habeant cibos [Iob. XXXIX]. Pullis vero corvorum, filiis scilicet gentium, esca datur, cum eorum desiderium nostra conversione reficitur. |
| 73 | Rursum in bonam partem ponitur, ut est illud in Canticis canticorum de sponso: Crines eius ut abietes, nigri sicut corvi [Cant. V]. Corvus Christus est in membris eius, hoc est, sanctis, ut in Canticis canticorum: Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus [Ibid.]. Corvus nigredo peccati vel infidelitatis, ut in Psalmo: Et pullus corvorum invocantibus eum [Psal. CXLVI]. Corvus peccatoris tarditas ad poenitentiam, et vana spe de die in diem differens, ut in Sophonia: Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminaribus eius [Soph. II]. Cornix, annosa avis, apud Latinos Graeco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. |
| 74 | Magnum ergo nefas est haec credere, ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huic inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus. Unde est illud: Tunc cornix plena pluviam vocat improba voce. |
| 75 | Sed haec incerta omittentes de certioribus scribere tentemus. Milvus mollis et viribus et volatu, quasi mollis avis. Unde et nuncupatus, rapacissimus tamen, et domesticis semper avibus insidiatur. Milvus significat utpote rapacem vel elatum hominem, ut est illud in Psalmo secundum Hebraeos: Milvi abies domi eius. |
| 76 | Accipiter avis animo plus armata quam ungulis, virtutem maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est a capiendo, nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida: ideoque vocatur accipiter, hoc est raptor. Unde et Paulus dicit: Sustinetis enim, si quis accipit [II Cor. XI]. Ut [Ne] enim dicent, si quis rapit, dixit, si quis accipit. Ferunt autem accipitres circa pullos suos impios esse. |
| 77 | Nam cum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis praebent escas: sed verberant pennis et a nido praecipitant, atque teneros compellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant. Accipiter interdum sanctum virum significat, utpote rapiens regnum Dei. De quo scriptum est in Iob: Nunquid in sapientia tua plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum? [Iob. XXXIX.] id est, nunquid cuilibet electo tu intelligentiam contulisti, ut flante sancto Spiritu cogitationum alas expandat, quatenus pondera vetustae conversationis abiiciat, et virtutum plumas in usum novi volatus sumat. |
| 78 | Potest etiam per hunc accipitrem renovata gentilitas designari. Capus Italica lingua dicitur a capiendo. Hanc nostri falconem vocant, qui et alio nomine dicitur herodius. Haec avis etiam rapaces homines significare potest. Quod autem in Levitico et in Deuteronomio quaedam aves pro immundis deputantur, ostendit Scriptura dicens: Omnes aves mundas comedite: immundas ne comedatis, aquilam scilicet et gryphen, et haliaeetum, ixion et vulturem, ac milvum iuxta genus suum: et omne corvini generis, struthionem ac noctuam, et larum, atque accipitrem iuxta genus suum, herodium et cygnum et ibin, et mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, onacrotalum, et charadrium, singula in genero suo: upupam quoque et vespertilionem, et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit nec comedatur [Lev. XI] [Deut. XIV]. Inter illicita atque nimis evitanda connumerandum comtemplationi vacantem quempiam tales habentem maculas quales per denumeratas aves legislator significat. |
| 79 | Ait enim: Aquilam et gryphen et haliaeetum et milvum ac vulturem iuxta genus suum. Rapaces et eibum alienum male sectantes, quaestibusque iniustis gaudentes per praedicta significat. Quia enim quidam inveniuntur in ecclesiis inter eos, qui putantur contemplationi operam dare, qui non quemadmodum debent ad hoc vacant, sed frustra inflantur: audi Paulum dicentem: Si quis alia docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, superbus est nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et quia veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem [I. Tim. VI]. Hos ergo significant ea, quae nunc denumerata sunt, animalia victum ex rapina conquirentia. Quaedam autem ex his alias aves invadunt et ex venationibus earum nutriuntur. |
| 80 | Alia vero in domos ingredientia diripiunt, quae repererint, ne quidem gerentium se obsoniis parcentia. Quibus sunt similes quidam, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quos Paulus arguit [II Tim. III]. Vultur rixis et bellis gaudet propter cadavera praeliorum, intantum, ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum, qui contemplationi dat operam. |
| 81 | Corvini ergo generis animalia sunt affectionis expertia: quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe ex prima eum corvus avolatione transgressus est [Gen. VIII]. Cui similis Iudas circa suum magistrum fuit et Dominum. Struthio avis quidem est, sed volare non potest, totamque vitam suam circa terram occupat: quales sunt quidam Deo militantes et saeculi negotiis se implicantes. |
| 82 | Noctuam vero, pro qua LXX Glaucum dixerunt, hanc asserunt in nocte acuti esse visus, sole autem apparente minus utilitate oculorum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientia, lucem evangelicae conversationis capere non valentes. Larus est animal in utroque vivens, id est, aqua et terra: quia sicut avis quidem volat, ut aquatile autem natat. |
| 83 | Cui non male comparantur hi qui simul circumcisionem venerantur et baptisma. Ad quos Paulus dicit: Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest [Gal. V]. Accipiter autem inter rapaces aves est. Habet autem quiddam aliud, propter quod a legislatore positus est. Mansuescit quippe et cooperatur ad rapacitatem. Quem imitantur hi qui mansueti quidem videntur esse et sensu tranquilli: sunt autem cum potentibus et avaris atque rapacibus. Nycticorax animal est, quod in nocte tantummodo rapit atque operatur: sicut sunt gentes in intelligibilibus noctis operibus occupatae, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, idolorum cultus et his similia. |
| 84 | Ibis et porphyrion, et quem LXX nominant pellicanus et cygnus et herodius et charadrius, longi esse colli, trahereque cibum ex altitudine terrae atque aquarum dicuntur. Quae animalia imitari non debemus, nec de inferioribus evellere cibum, sed de coelestibus. Ille siquidem contemplationi vacat, quia ad superiora mente contendit, et non solum intelligibilem, sed et sensibilem cibum a Deo exspectat. Unde ait Dominus: Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. |
| 85 | Scit enim Pater vester coelestis quia omnibus his necesse habetis [Matth. VI]. Upupa lugubre animal, amansque luctum est. Saeculi autem tristitia mortem operatur [II Cor. VII]. Propter quod oportet eum qui diligit Deum, semper gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere: quia gaudium spiritus fructus est. Vespertiliones circa terram volant, ita ut pennis pro pedibus utantur, quando ambulant: quod indignum est in eis, qui contemplationi dant operam. |
| 86 | Quorum enim est volatus circa terram, horum etiam contemplatio procul dubio in terrenis occupatur. Non ergo incredulus sis, nec dubites, quod etiam haec, quae nunc denumerata sunt, animalia ad ostensionem figuramque eorum, a quibus abstinere debent contemplationi vacantes, posuit legislator. Sed inquies: Quomodo horum animalium non cibus, sed imitatio prohibetur, cum pellicano et nycticoraci David propheta semetipsum comparaverit dicens: Similis factus sum pellicano in solitudine, factus sum sicut nycticorax in domicilio [Psal. CI]. Per aquilam autem Moyses ipsum significat Deum dicentem in Israel: Quomodo portaverim vos super alas aquilarum [Deut. XXXII]. Nam et Prophetae leonem Christum appellant. |
| 87 | Leonem autem e diverso esse Petrus diabolum dicit [I Petr. V]: nec tamen secundum hoc leo Christus secundum quod diabolus dicitur: absit a nobis, absit ista impietas. Sed quia simul regium, nec non rapax atque immite est animal: cumque dignitatem laudabilem, vituperabilem tamen operationem generat: quod quidem laudabile habet, hoc in Christi regno accipitur: quod autem vituperabile in diabolo, id est rapacitas, immansuetudo. |
| 88 | Quod et in aquila considerantes, sine aliqua dubietate reperimus. Propter altitudinem enim volatus figuram eius in Deum Moyses sumpsit. Quia vero rapax, a cibo eius abstinendum dixit. Propheta autem David lugens hominem in peccato constitutum, nycticoraci hunc, sicut in nocte viventem, comparavit. Per pellicanum autem, utpote per animal amans solitudinem, figuravit eum, qui forsan amicis desolatus est, aut cognatis aliorumque similium societate destitutus. |
| 89 | Augures autem dicunt, et in gestu et in motu et in volatu et in voce avium signa esse constituta. Oscines aves vocant, quae ore cantuque auspicium faciunt, ut corvus, cornix, picus. Alites, qua volatu ostendere futura videntur, qua si adversae sunt, inhebae dicuntur, quod inhibeant, id est vetant: si prospere, praepetes: et ideo praepetes, quia omnes aves priora petunt volantes. |
| 90 | Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus, quam communem vocant, ex utroque permistam, id est, aves quae ex ore et volatu auguria faciunt: sed fides Christi haec non habet. Omnium autem genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur. Inde calore materni corporis formantur et animantur. Ova autem dicta ab eo quod sint uvida. Unde et uva eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam humidum est, quod exterius humorem habet: uvidum, quod interius. |
| 91 | Quidam autem putant ovum Graecam habere originem nominis. Illi autem dicunt oa, v littera ablata. Ova autem quaedam inani vento concipiuntur, sed non sunt generabilia, nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali spiritu penetrata. Ovorum vim tantam dicunt ut lignum perfusum eo non ardeat: ac ne vestis quidem contincta aduritur, admista quoque calce glutinare fertur vitri fragmenta. |