Hrabanus Maurus, De Universo, 8, CAPUT V. De piscibus.
| 1 | Pisces inde dicti, unde pecus, a pascendo scilicet. Reptilia dicuntur haec, quae natant eo quod reptandi habeant speciem et naturam: quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus [Psal. CIII]. Anfivia sunt quaedam genera piscium, inde dicta eo quod ambulandi in terris usum, et natandi in aquis officium habeant. |
| 2 | Anfi enim Graece utrumque dicitur, id est, quia et in aquis et in terris vivunt, ut focae, crocodili, hippopotami hoc est, equi fluviales. Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina imposuerunt, quam piscibus, quae prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta, aut ex similitudine terrestrium, ut ranae, et vituli, et leones, et nigri meruli, et pavi diverso colore dorso et collo picti, et turdi albi et varii, et caetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant: et lupi, quod improba voracitate alios persequantur: a colore, ut umbrae, quia colore umbreae sunt: et auritatae, quia in capite auri colorem habeant: et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant: figura ut orbis, qui rotundus est, totusque in capite constat: ut solea, quod sit instar calciamentorum solida: a sexu, ut musculus, quod sit ballenae masculus. Eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae. |
| 3 | Ballenae autem sunt immensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae. Caeteris enim bestiis maris altius iaciunt undas. Ballein enim Graece emittere dicitur. Cete dictae, hoc est, ob immanitatem. Sunt enim ingentia genera belluarum, et aequalia montium corpora: qualis cetus excepit Ionam, cuius alvus tantae magnitudinis fuit, ut instar obtineret inferni, dicente propheta: Exaudivit me de ventre inferi [Ioan. II]. Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem. Bocas discunt esse boves marinos, quasi boacas. Caerulei a colore appellati: nam caeruleum est viride cum nigro, ut est mare. |
| 4 | Delfines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis: nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus, et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie Simones nominantur. |
| 5 | Est et delfinum genus in Nilo dorso serrato, crocodilorum tenera ventrium secantes interimunt. Porci marini sunt, qui vulgo vocantur, ut suilli. Qui dum escam quaerunt more suis, terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt. Crocodilus a croceo colore dictus. |
| 6 | Gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et in aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaeque cutis duritia, ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. Ova in terra fovet, masculus et femina vices servant. Hunc quidam pisces, serratam habentes cristam, tenera ventrium desecantes, interimunt. |
| 7 | Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur. Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato a primis dentibus, cauda tortuosa, die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur. Et hunc Nilus gignit. Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus: cuius cibo tradunt libidinem inhiberi, aciem autem oculorum hebetari: homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. |
| 8 | Mullus in vino necatus: hi, qui inde biberint, taedium vini habent. Mugillus nomen habet, quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens, ita transilit rete, ut volare piscem videas. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo eius ex limo. Unde et quando capitur, adeo lenis est, ut quanto fortius presseris, tanto citius elabatur. |
| 9 | Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae: qui ex eo biberint, taedium vini habent. Draco marinus aculeos in branciis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit: unde et vocatus. Murenam Graeci minanam vocant eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum esse sexus tradunt et concipere a serpente. Ob id a piscatoribus, tanquam a serpente, sibilo vocatur et capitur: ictu autem fustis difficulter interimitur. Conchae et cochleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est, evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. |
| 10 | Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem: cum vero in defectus venerit, humores minuuntur. Hoc enim physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae vero per diminutionem quasi conchulae. Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritiferae quae cochleae dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. |
| 11 | De quibus tradunt hi, qui animantium scripsere naturis, eo quod nocturno tempore littora appetunt, et ex coelesti rore margaretum concipiunt. Unde et coeloe nominantur. Murice cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchylium nominatur. Propter quod circumcisa ferro lacrymas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tinguitur, et inde ostrum appellatum, quod haec tinctura ex testae humore elicitur. |
| 12 | Canchros vocari, quae conchae sunt, crura habentes, inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Quae cum validam testam eius aperire non potest, explorat, quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum iniicit, atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam, decem cancris cum ozimi manipulo alligatis, omnes, qui ibi sunt, scorpiones ad eum locum coituros. |
| 13 | Duo sunt autem genera cancrorum: fluviales et marini. Ostrea dicta est a testa quibus [quae] mollities interior carnis munitur. Graeci enim testam ostrea dicunt. Ostrea autem neutro, carnes eius feminino genere dicuntur. Musculi sunt (ut praediximus) cochleae a quorum lacte concipiuntur ostreae, et dicti musculi, quasi masculi. |
| 14 | Spungia a fingere dicta, id est, nitidare et extergere. Unde Cicero: 'Et fingebatur spungiis sanguis,' id est, extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Unde et dum absciditur, sanguinem remittit. Spungia enim cava mystice significat dolosam infidelitatem Iudaeorum, de quibus scriptum est in Evangelio: Illi autem spungiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius [Matth. XXVII]. Nam de ipsis animantibus alia sunt viventia in aquis et discurrunt, ut pisces: alia, quae stant fixa, ut ostreae, icini, spungiae. |
| 15 | Ex his alias mares dici eo quod tenues sint fistulae, spissioresque alias feminas, qui maioribus sunt ac perpetuis, alias duriores, quas Graeci appellant tragos, et nos hircos has dicere possumus ob asperitatem sui: mollissimum genus earum penecilli vocantur eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae spungiae cura fiunt. |
| 16 | Per aestatem enim ad solem sternuntur, et, sicut cera Punica, candorem bibunt. Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quatuor Plinius ait divisa in belluarum generibus, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, locustarum, poleridum, polyporum, solearum, lacertorum, ut loligo, et huic similia. |
| 17 | Ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt: quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur. In piscibus autem feminis aliae commistione masculi concipiunt et pariunt catulos: aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, quae iterum insequentis sui seminis iactu perfunduntur: et quae hoc munere fuerint afflata, generabilia fiunt: quae vero perfusa non fuerint, sterilia perseverant aut putrescunt. |
| 18 | Piscium autem vocabulo aliquando boni homines, aliquando vero mali in Scripturis designantur, ut est illud in Evangelio, quo Salvator in parabola de sagena missa in mari narrat, dicens: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua: malos autem foras miserunt [Matth. XIII]. Sub qua parabola sancta Ecclesia sagenae comparatur, quae et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur. |
| 19 | Quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Sed littus hoc finem mundi indicat, sagena sanctam Ecclesiam, quam trahebat. Et quidem boni pisces, hoc est boni homines, tunc recipiuntur in vasa, hoc est, in aeternas ducentur mansiones: mali autem foras mittentur, in caminum, videlicet ignis, ubi erit fletus et stridor dentium. |
| 20 | Possunt et pisces sapientes istius mundi significare, ut est illud psalterii: Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitam maris [Psal. VIII]. Volucres coeli, superbi homines, qui inflati vento iactantiae, quasi per inane aeris efferuntur, et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a volatu crebro dictae sunt. |
| 21 | Pisces enim maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi in undatione confusa: ita et isti capite dimisso venas rerum ratione humana assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat, quod hic posuit, maris, propter eos, qui sibi videntur esse sapientes: verum isti tales, eorumque similes Domini pedibus feliciter subiiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. |
| 22 | Piscatores, Apostoli vel caeteri praedicatores. Unde in Evangelio legitur: Ite post me, et faciam vos piscatores hominum fieri [Matth. IV]. Et in malam partem per Isaiam: Lugebunt piscatores [Isai. XIX]. Pisces, sancti. In Evangelio: Et traxerunt rete plenum piscibus magnis [Ioan XXI]. Pisces, reprobi. In Evangelio: Malos autem foras miserunt [Matth. XIII]; et in Amos: Sed et pisces maris congregabantur [Ose. IV]. Piscis, Dominus Iesus Christus tribulationis igne affatus. |
| 23 | In Evangelio: Posuerunt coram eo partem piscis assi, et favum mellis [Luc. XXIV]. Pisces duo coniuncti quinque panibus, duo testamenta legis, vel duo charitatis praecepta, sive duae personae, regia et sacerdotalis. In Evangelio: Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus [Matth. XIV]. Hamus divinitas Filii Dei, quae carne induta latuit hamus in esca. |
| 24 | De quo hamo Dominus ad Iob loquens ait: Nunquid abstrahere poteris Leviathan hamo tuo? [Iob. XL] quia idem hostis antiquus humani generis, dum more piscis escam corporis Domini per passionem momordit, enecatus est per patientiam divinitatis. Item in malam partem pro diabolo per Habacuc: Totum in hamo suo levabit [Habac. I]. |