monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4
Hrabanus Maurus, De Universo, 8, III. De serpentibus. <<<     >>> V. De piscibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 8, CAPUT IV. De vermibus.

1 Vermis est animal quod plerumque carne vel de ligno vel de quacunque re terrena sine ullo concubitu gignitur, licet nonnunquam et de ovis nascantur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. Aranea, vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata, quia exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta, nunquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte dispendium.
2 Sanguisuga, vermis aquatilis, dicta, quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur. Cumque labitur faucibus, vel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit, et cum nimio cruore maduerit, evomit, quod hausit: ita ut recentiorem denuo sugat. Cantarida, vermis terrenus, qui cum humano corpori fuerit applicatus, statim sui adustione vesicas facit plenas humore.
3 Multipes, vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contractus in globum complicatur, nascitur sub petris ex humore et terra. Limax, vermis limi, dictus, quod in limo vel de limo nascatur. Unde et sordida semper et immunda habetur. Bombyces, frondium vermes, ex cuius textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo, quod evacuetur, fila generat, et aer solus in ea remaneat. Eruca, frondium vermis, in olus vel pampino involuta, ab erodendo dicta.
4 De quo meminit Plautus: 'Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino implicat.' Sed idem nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens semipasta dimittat: scilicet permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigris morsibus universa consumit. Teredonas Graeci vocant lignorum vermes, quod terendo edant. Hos nos thermites dicimus (ita enim apud Latinos ligni vermes vocantur) quos tempore importuno caesae arbores gignunt.
5 Tinea, vestimentorum vermis, dicta, quod teneat et eo usque insideat, quo erodat. Unde pertinax, quod in eamdem rem identidem urgeat. Vermes carnium, hemicraneus, lumbricus, ascaridae costi peduculi, pulices, lendix, tarmus ricinus, usia, cimex. Hemicraneus, vermis capitis vocatur. Lumbricus intestinorum dictus, quasi lumbicus, quia labitur, vel quod in lumbis sit.
6 Ascaridae costi peduculi, vermes cutis a pedibus dicti. Unde et peduculosi dicuntur, quibus peduculi in corpore effervescunt. Pulices vero vocati sunt, quod ex pulvere magis nutriantur. Lendix idem, quod tarmus a lende. Tarmus vermis est lardi. Ricinus vermis canis vocatus eo, quod erit in auribus canum. Cenos enim Graece canis est.
7 Usia est vermis porci, appellata, quia urit. Nam ubi momorderit, adeo locus adet, ut ibi vesicae fiant. Cimex de similitudine cuiusdam herbae vocatus, cuius foetorem habet. Proprie autem vermis in putredine carnis nascitur. Tinea in vestimentis, eruca in olere, teredo in ligno, tarmus in lardo.
8 Vermis non, ut serpens, apertis passibus vel squamarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubri, scilicet in directum corculi sui partes gradatim porrigendo, contractas contrahendo, porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur. Vermis autem mystice Christus pro humilitate assumpti hominis intelligi potest, ut est illud in psalmo: Ego sum vermis et non homo [Psal. XXI]. Aut memoria animi peccatoris in inferni poena constituti, de quo scriptum ost: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur [Isa. LXVI]. Aranea vero humanam fragilitatem significat. Unde est illud in psalmo: Et tabescere fecisti, sicut araneam, animam eius [Psal. XXXVIII]. Aranea vero corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissima viscerum digestione contexit: sicut et a quibusdam vermibus sericum dicitur exfiliari.
9 Huic ergo exiguo corpusculo recte conversi et afflicti anima comparatur, quae longis observationibus vigiliisque fatigatur, terrena deserens, subtilissimas operationes virtutum divino timore vivificatas efficit. Post haec revertitur ad illud suae propositionis initium, quae licet increpetur, licet tabefiat, tamen fragilitate humanitati scilicet diversarum varietate confunditur adversitatum.
10 Item aranea fraudem diaboli designat, ut in Isaia: Telas araneae texuerunt [Psal. LIX]. Sanguisuga vero diabolus est. Unde est illud in Proverbiis: Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer [Prov. XXX]. Diaboli ergo filiae sunt luxuria et avaritia, quibus sanguinolentus hostis humanum genus infestat. Eruca similiter potest significare diabolum, qui germina virtutum in homine crescentia malis suasionibus rodere et vitiis pravis exstirpare non cessat. In Scripturis ergo sacris, ubi de tinea et aerugine mentio fit, mysticus in eis quaerendus est sensus. Nam iuxta allegoriam aerugo potest significare arrogantiam atque iactantiam.
11 Quae ubicunque fuerit, omnem decorem et robur virtutum obfuscat, ac thesaurum spiritalium donorum dissipat. Unde propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentum: et omnis arrogantia abominatio est apud Deum. Tinea autem intestinum vitium animi significat. Unde Dominus ait in Evangelio: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur [Matth. VI]. Tinea vero, quae vestes latenter corrodit, designat invidiam, quae studium bonum lacerat, et comparationem unitatis demoliri non cessat.
12 Fures namque daemones atque haeretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones [Ioan. X].
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 8, III. De serpentibus. <<<     >>> V. De piscibus.
monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4