monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 3
Hrabanus Maurus, De Universo, 8, II. De minutis animalibus. <<<     >>> IV. De vermibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 8, CAPUT III. De serpentibus.

1 Anguis vocabulum, serpentum genus, quod plicari et contorqueri potest: et inde anguis, quod angulosus sit, et nunquam rectus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum habiti semper: unde Persius: Pinge duos angues pueris, sacer est locus. Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur, quidquid labitur, dum tenetur, ut piscis et serpens.
2 Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habet similia arietum. Cerata graeci cornua dicunt. Sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione veluti esca illice sollicitata, animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte, qua invitatas aves vel animalia capit.
3 Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur. Colubri enim et cerastae nomine diabolus vel Antichristus significatur, ut est illud, quod Iacob patriarcha de Dan filio suo prophetavit, dicens: Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro [Gen. XLIX]. Non solum enim coluber antichristus, sed etiam cerastes vocatur. Cerata enim Graece dicuntur cornua, serpensque hic cornutus esse (ut supra memoravimus) perhibetur: per quem digne adventus Antichristi asseritur: quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam?
4 Fit ergo coluber in via: quia in praesentis vitae latitudinem eos ambulare provocat, quibus parcendo quasi blanditur: sed in via mordet, quia eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita: quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impedit; sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis.
5 Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat, et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur: cerastes ille equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere: Ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur.
6 In facie enim cadere est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur, cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare. Et quia Iudaea erroris sui laqueis capta pro Christo Antichristum exspectat: bene Iacob eodem loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine [Gen. XLIX]; id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum, qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum.
7 Serpens autem nomen accepit, quia occultis accessibus serpit: non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem, quae quatuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stelliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia pectore et ventre reptant, quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur.
8 Serpens autem diabolum significat, ut est illud in Genesi: Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae [Gen. III]; aut malitiosos homines atque haereticos, de quibus Psalmista ait: Acuerunt linguas suas, sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum [Psal. XIII]. Pulchre hic malitia haereticorum, dolusque describitur. Linguae enim verba significant, quae nequitiae cotibus expolita vulnerare contendunt corda simplicium. Quae merito serpentibus exaequantur: quia sermonibus suis virus evomunt.
9 Unde surdis aspidibus comparantur. Tali enim proposito contendunt, ut pertinacia mentis nunquam velint a veritate superari. Item in aliam partem serpentis significatio trahitur, ut est illud in Evangelio: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto: ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam [Ioan. III]. Ibi enim significat serpens mortem Christi quae salvavit genus humanum, quod astutia serpentis antiqui maligna suasione salute a conditore percepta privavit. Draco, maior cunctorum serpentium sive omnium animantium super terram.
10 Hunc Graeci draconta vocant. Unde derivatum est in Latinum, ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et arctis fistulis, per quas trahit spiritum, et linguam exerit. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet.
11 Innoxius autem est a venenis: sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus.
12 Mystice draco aut diabolum significat, aut ministros eius, vel etiam persecutores Ecclesiae, homines nefandos, cuius mysterium in pluribus locis Scripturae invenitur. Nam in Psalterio de hoc scriptum est, et in libro Iob, nec non in Apocalypsi Ioannis. Denique Psalmista dicit: Tu confirmasti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum super aquas [Psal. LXXIII]. Confirmavit enim Rubri maris liquidos abyssos, quando in duobus lateribus sic aqua divisa est, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum.
13 Contrivisti capita draconum super aquas, mysterium superioris miraculi decenter exponit: quia illa praefiguratio transitus maris Rubri aquas sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum, id est, spiritus immundorum producuntur ad nihilum, quando animas, quas illi peccatorum sordibus inquinant, fons salutaris emundat. Quod autem additur: Tu confregisti caput draconis magni, et caetera [Ibid.]; cum superius dixerit plurali numero, capita draconum, significare volens nequitias spiritales: modo singulari numero ponit draconem, ut ipsum Satan indicare videatur, qui quantum fortior, tantum nequior: et cum singulari numero ponitur, inter malignos spiritus habitare penitus abnegatur.
14 Confractum est enim caput eius, quando superbia eius de coelo eiecta est, et nativam claritatem retinere non meruit, qui se voluntaria obscuritate maculavit. Addidit: Dedisti eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes bene peccatores advertimus, qui ante fuerunt tenebrosa mente teterrimi, sed ad Deum conversi eum ceperunt escam habere, cum de eius detractione satiantur.
15 Nam hodieque quem pessimum intelligi volumus, diabolum nominamus. Omnibus enim culpis exsufflator admissis, totius auctor est erroris, et sicut ille Christianos insequitur: ita ab omnibus exsecrabili errore discerpitur. Sic fit, ut qui paganis ante venerabilis nunc a Christianis detractionum morsibus corrodatur. Sive conversi iam fideles escam possunt habere diabolum, quando per ipsius machinamenta tentationesque proficiunt.
16 Ipso enim persequente, martyres fiunt: ipso affligente, patientiae munere coronantur. Quapropter merito diabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibus crebris ad desideria nociva perducit. Aspis vocatur, quod morsu venena immittat et spargat. Ios enim Graeci venenum vocant: et inde aspis, quod morsu venenato interimat.
17 Huius diversa genera et species, et dispar effectus ad nocendum. Fertur autem aspis cum ceperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, ut eam de caverna producat. illa cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque ita voces illas magicas non audiens non exit ad incantantem. De quo dicit Psalmista: Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia, quae incantantur a sapiente [Psal. LVII]. Quo serpente ira Iudaeorum per similitudinem nimis aptissimam diffinitur.
18 Obstinatorum quippe hominum ira irrevocabilis est, qui ne docentium praedicationes exaudiant, procurant sibi voluntariam surditatem. Cui malo consuetudo aspidis comparatur, quae ne verba incantantis exaudiat, suasque latebras derelinquat, unam aurem caudae suae inflexione dicitur obturare, alteram vero in terram deprimere. Cui merito Iudaei comparati sunt, qui, cordis auribus obturatis, sanctae Scripturae audire noluerunt saluberrimam iussionem.
19 Obturare enim a sacerdotibus tractum est, qui aures suas ture replebant, ne peregrinis verbis intercedentibus confusa carminum memoria turbaretur. Dipsa genus aspidis, qui Latine situla dicitur: quia quem momorderit, siti perit. Hypnalis genus aspidis, quod somno necat. Hanc sibi Cleopatra apposuit et ita morte quasi somno soluta est.
20 Haemorrhois aspis nuncupatur, quod sanguinem sudet, qui ab eo morsus fuerit: ita ut dissolutis venis, quidquid vitae est, per sanguinem evomat. Graece enim sanguis haema dicitur. Praester aspis semper ore patenti et vaporanti currit, cuius poeta sic meminit: Oraque distendens avidus fumantia praester. Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur.
21 Exuberatum enim putredo sequitur. Seps tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus eo, quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant: quia olfactu suo eos necat. Nam et hominem si vel aspiciat, interimit. Siquidem et eius aspectum nulla avis volans illaesa transit: sed quam procul sit eius ore combusta devoratur. A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis, in quibus delitescit.
22 Itaque ea visa fugit. Quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis albis maculis lineatus. Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur et postquam ad aquas venerint hydrophobos et lymphaticos faciunt. Sibilus idem est, qui et regulus: sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat.
23 Basiliscus autem diabolum significat, qui nequitiae suae veneno palam interficit incautos: sed idem superatur, cum caeteris noxiis animantibus a milite Christi spem suam totam in ipso ponente, cuius virtus omnes adversarias potestates superat atque conculcat. De hoc quoque Propheta in Psalmis dicit: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem [Psal. XC]. Hic iam divina virtus exprimitur, quae tantis rebus saevientibus imperabit.
24 Nam omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur. Aspis est, dum occulte perimit. Basiliscus, cum palam venena disseminat. Leo, dum persequitur innocentes. Draco, cum negligentes impia voracitate deglutit. Verum haec omnia in glorioso adventu Domini pedibus ipsius prostrata iacuerunt. Solus enim tam ferocia valuit subdere, qui Patri coaeternus et consubstantialis secundum divinitatem probatur existere. Haec si diligenter sanctorum patrum praedicatione tractemus, nec aliqua dementium haeretica pravitate turbemur: et omnia nobis, sicut dicta sunt, absoluta veritate constabunt.
25 Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus aptatur. Animal armatum aculeo et ex eo Graece vocatum est, quod cauda figat, arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis, quod manus palmam non feriat. Scorpio diabolum significat vel ministros. Unde est illud Dominicum in Evangelio: Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici [Luc. X.] Nam et alibi Dominus in Evangelio ait: Quis enim est ex vobis, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi?
26 Aut si petierit ovum, nunquid porriget ei scorpionem? Aut si piscem petit, nunquid serpentem dabit illi? [Luc. XI]. Tria sunt nobis maxime necessaria, id est, fides, spes, charitas: fides, ut recte credamus: spes, ut semper cum bona patientia Dei praestolemur promissa: charitas, ut sedulo eum diligamus ex toto corde, tota mente, tota virtute, et proximos nostros, sicut nosmetipsos.
27 In fide piscis signatur, in spe ovum, in charitate panis: et e contrario in lapide duritia, in serpente infidelitas, et in scorpione desperatio exprimitur. In baptismo fides accipitur, unde vivitur in saeculo: spes in ovo, quia in ovo nondum pullus videtur, sed hinc speratur: charitas autem, quia totum vincit pani comparatur. Vipera dicta, quod vi pariat.
28 Nam et venter eius cum ad partum ingemuerit, catuli non exspectantes naturae solutionem, corrosis eius lateribus, vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Viperei coeunt abrupto corpore nodi. Fertur autem, quod masculus ore inserto viperae semen exspuat, illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore ceptum praecidit.
29 Ita fit, ut parens utraque pereat: masculus dum coit: femina, dum parturit. Vipera significat malitiosos homines, nec non haereticos, qui venena nequitiae intra se gerunt. Unde Ioannes Baptista ad Iudaeos, qui ad eum dolose veniebant, dixit: Progenies viperarum, quis demonstrabit vobis fugere ab ira ventura? [Matth. III.] Malae ergo soboles malorum parentum actiones imitantes, progenies viperarum vocantur, quia per hoc, quod bonis invident, eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt: quoniam in iis omnibus priorum suorum carnalium vias assequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt.
30 Enhydris, coluber in aqua vivens: Graeci enim aquam ydor vocant. Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt. Cuius morbum quidam boam dicunt eo, quod fimo bovis remedietur. Ydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae. Haec Latine excedra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant: sed hoc fabulosum est.
31 Nam constat ydram locum fuisse evomentem aquas vastantes vicinam civitatem in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam ydra ab aqua dicta est. Celidros serpens, qui et cersidros quasi cerigni, qui et in aquis et in terris moratur. Nam cirson dicunt Graeci terram, ydros aquam, per quam labitur, terram fumare facit.
32 Quam sic Macer describit: Seu terga exspirant spumantia virus, . . . Seu terrae fumant, qua teter labitur anguis. Salamandra vocata, quod contra incendia valeat. Cuius inter omnia venenata maxima vis est. Caetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit venenis, et eos, qui ederint, occidit.
33 Quae etiam si vel in puteo cadit, vis veneni eius potantes interficit. Ita contra incendia repugnans ignes sola animalium exstinguit. Vivit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione: et non solum quia non moritur, sed exstinguit incendium. Et ut breviter superiora recapitulem, serpens est diabolus vel homines impii, ut in Evangelio: Serpentes, genimina viperarum [Matth. XIII]. Serpens Christus propter sapientiam, cuius figuram serpens ille aereus gerebat, quem Moyses in ligno suspendit, cuius intuitu percussi a serpentibus sanabantur.
34 Et in Evangelio: Estote prudentes sicut serpentes [Matth. X]. Serpens, diabolus in Genesi: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, quas fecerat Dominus Deus [Gen. III]. Caput serpentis, prima peccati suggestio, ut in Genesi: Ipsa conteret caput tuum [Ibid.]. Pectus serpentis, typus superbiae, vel tumidi cordis malitia, ut est illud: Supra pectus tuum gradieris [Ibid.]. Draco diabolus, ut in psalterio: Draco iste, quem formasti ad illudendum ei [Psal. CIII]. Et alibi: Tu confregisti caput draconis magni [Psal. LXXIII]. Dracones, daemones, ut in Psalterio: Tu contribulasti capita draconum [Ibid.]. Dracones, principes gentium, ut in propheta: Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones [Isa. XLIII]. Leviathan, id est, serpens diabolus.
35 In Isaia: Et visitabit Dominus in gladio suo duro super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui est in mari [Isa. XXVII]. Coluber diabolus, ut in Iob: Et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus [Iob XXVI], id est, medicina, Domini nostri Iesu Christi proiectus est diabolus de cordibus hominum. Regulus diabolus vel daemones flatu cogitationis corda hominum vulnerantes, ut in Ieremia: Ecce ego mittam vobis regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos [Ier. VIII]. Et in Deuteronomio: In quo erat serpens adurens [Deut. XVIII]. Aspis duritia cordis peccatorum sanctis praedicationibus aurem cordis non accommodantes. In Psalmo: Sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas [Psal. LVII]. Et in aliam partem, ut in Iob pro impio: Caput aspidum surget [Iob. XX], hoc est, inspirationes diaboli vel daemonum.
36 Aspis et basiliscus, peccatum et mors. In psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem [Psal. XC], id est, diabolum et antichristum. Vipera, diabolus vel ministri eius in Evangelio: Genimina viperarum [Matth. III]. Et in Iob: Et occidet eum lingua viperae [Iob. XX]. Scorpius diabolus.
37 In Evangelio: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones [Luc. X]. Sunt et alia serpentium genera, ut admoditae, elefantiae, camedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidi sunt, nec percutiunt, nisi quando calefiunt. Nam quando sunt frigidi, nullum tangunt. Unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore.
38 Et merito, quia frigidi sunt nocturno rore. In se enim adducunt corporis vaporem gelidae pestes et naturae frigidae. Unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur. Inde est, quod dum quicunque serpentium veneno percutitur. primo obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem exstinguit. Venenum autem dictum eo, quod per venas vadit. Infusa enim pestis per venas vegetatione corporis aucta discurrit, et animam exigit.
39 Unde non posse venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus: Noxia serpentum est admisto sanguine pestis. Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quia ignea est, fugit venenum frigidum, in naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivaci quadam sensus subtilitate serpens excellit.
40 Unde et legitur in Genesi: Serpens autem erat sapientior omnibus animantibus terrae [Gen. III]. Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput, etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Unde et totum corpus obiicit pro capite ferienti. Anguibus universis hebes visus est, raro in adversum contuentur: nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant.
41 Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet, ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. Serpentium nuda sunt corpora, adeo ut quacumque eunt via, humore designent vestigia. Serpentium vestigia talia sunt, ut cum pedibus carere videantur, costis tamen et squamarum nisibus repunt, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent.
42 Squamis enim, quasi unguibus, costis, quasi cruribus, innituntur. Unde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo collidatur, debilis reddita cursum habere non potest: quia ubicunque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut, deposita vetere tunica, senectutem deponere, atque in iuventam redire perhibeantur.
43 Tunicae serpentum exuviae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in iuventam redeunt. Dicuntur enim exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur. Pythagoras dicit, de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari. Quod etiam Ovidius in Metamorphoseon libris commemorat dicens: Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, Mutari credant humanas angue medullas.
44 Quod si creditur, merito evenit: ut sicut per serpentem mors hominis: ita et hominis morte serpens. Fertur autem, quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere. Prudens lector, cognitis his serpentium generibus atque effectibus, quando de eis in Scripturis legas, non te pigeat tentare, si aliquid possis in spiritalem sensum inde redigere.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 8, II. De minutis animalibus. <<<     >>> IV. De vermibus.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 3