monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 8, PRIMUM. De bestiis. <<<     >>> III. De serpentibus.

Hrabanus Maurus, De Universo, 8, CAPUT II. De minutis animalibus.

1 Mus pusillum animal, Graecum illi nomen est: quidquid vero ex eo trahitur, Latinum fuit. Alii dicunt mures, quod ex humore terrae nascantur. Nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio iecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt. Sorex Latinum est eo quod rodat et in modum serrae praecidat. Antiqui autem sauricem dicebant, sicut et clodum claudum.
2 Mustela dicta, quasi mus longus. Nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem, serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum. Alterum enim silvestre est, distans magnitudine, quod Graeci ictidas vocant: alterum in domibus oberrans.
3 Falso autem opinantur, qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. Mustela est furti figura, ut in Levitico demonstratur. Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices sub frugibus comedit. Mystice autem mures significant homines cupiditate terrena inhiantes et praedam de aliena substantia surripientes.
4 Mustela vero eos per figuram demonstrat, qui ingenium naturale sub dolo malitiae polluunt et totam vitam suam in insidiis et fraudibus ducunt. Talpa ergo, quae caecitate perpetua damnata est, aut idola significat caeca, surda et muta: aut etiam ipsos idolatras, qui ignorantiae et stultitiae tenebris semper errant. De quibus in Isaia scriptum est: Ut adoretis talpas et vespertiliones [Isa. II], hoc est, caeci caecos colant. De quibus alibi Scriptura dicit: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Psal. CXIII]. Aut etiam haereticos sive falsos Christianos per figuram demonstrat: quoniam sicut talpa absque oculis semper terram fodit, et humum egerit, et radices sub frugibus comedit: sic et ipsi verae scientiae lumine privati, terrenis actibus incumbunt, et desideriis carnis, et illecebris voluptatum deserviunt, radicesque bonorum operum, in quibuscunque possunt, dente malitiae corrodere et subvertere conantur.
5 Glires dicti sunt, quia pingues eos efficit somnus. Nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt, et immobiles, quasi mortui, iacent: tempore aestivo reviviscunt. Isti ergo eos significare possunt, qui torpore pigritiae inutiles fiunt, et laborare utiliter nolunt, de quibus scriptum est: Propter frigus piger arare noluit: mendicabic ergo aestate, et non dabitur ei [Prov. XX]; quia qui nunc otiosus tempore praesentis vitae torpescit, frustra in die iudicii, quando tempus est messis, mendicabit: quia coelestis vitae gaudium nullo modo cum iustis habebit.
6 Hericius animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim, ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conversus, in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est. Nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis.
7 Hericius enim mystice peccatores aculeis vitiorum plenos et astutia nequitiae callentes significat, et fraudibus et rapinis: qui per fraudem de alienis laboribus sibi pastum quaerunt. De quibus scriptum est: Ibi habet foveam Hericius, et catulos suos nutrit [Isa. XXXIV]. Item illud, quod in psalmo scriptum est: Petra refugium Herinaciis [Ps. CIII]. Herinacius idem est, qui et Hericius, animal omnino timidum, natura providente semper armatum, cuius cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt. Cui tamen non sufficit nativa munitio, scilicet ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis.
8 Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus, futura iudicia metuens, petram Christum firmissimum noscitur refugium habere. Grillus nomen a sono vocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus. Venatur eum formica circumligata capillo, in cavernam eius coniecta, afflato prius pulvere, ne se abscondat: ita formicae complexibus trahitur.
9 Formica dicta ab eo, quod ferat micas farris, cuius solertia multa. Providet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat. In messe autem elegit triticum, hordeum non tangit: dum pluit ei super frumentum, totum eiicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis, quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. Iuxta allegoriam formica providum hominem, vel operarium utilem significat.
10 Unde Salomon in proverbiis hortatur, dicens: Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce ab ea sapientiam. Quae cum non habeat ducem nec praeceptorem, nec principem, parat aestate cibum sibi, et congregat in messe, quod comedat [Prov. VI]. Hinc bortatur quemque sui curam agere: et si tantillum animal sine praeceptore, sed sola natura duce sibi in posterum praevidere studet: quanto magis ille homo, Deo praeceptore, et doctoribus admonentibus, debet in messe huius vitae operum colligere fructus, et horreo vitae recondere, ut habeat in die frigoris, id est, iudicii, qua non potest laborare, unde vivat?
11 Formicoleon ob hoc vocatus, quia est vel formicarum leo, vel certe formica pariter et leo. Est enim parvum animal, formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus, ut formica est: formicis autem, ut leo est. Ranae a garrulitate vocatae eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonum vocis importunis clamoribus reddunt. Ranae daemones. In Apocalypsi: Vidi de ore draconis spiritus tres immundos in modum ranarum [Apoc. XVI]; sunt autem spiritus daemoniorum. Ranae haeretici, qui in coeno vilissimorum sensuum commorantes, vana garrulitate latrare non desinunt, ut in Exodo legitur.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 8, PRIMUM. De bestiis. <<<     >>> III. De serpentibus.
monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2