Hrabanus Maurus, De Universo, 8, CAPUT PRIMUM. De bestiis.
| 1 | Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis, vulpibus, canibusque, et simiis, et caeteris quae vel ore vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a vi, qua saeviunt: ferae appellatae, eo quod naturali utantur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur, et quo animus duxerit, eo feruntur. |
| 2 | Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim leon vocatur, et est nomen nothum, quia ex parte corruptum est: leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Ut autem leaena lea dicatur, usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur eo, quod princeps sit omnium bestiarum. |
| 3 | Cuius genus trifarium dicitur, e quibus breves, et iuba crispa, imbelles sunt: longi, et coma simplici, acres. Animos eorum frons et cauda indicat: virtus eorum in pectore est: firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. Cum dormierint, vigilant oculi: cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. |
| 4 | Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur: tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus, suscitare dicitur catulum dormientem. Circa hominem leonum natura mitis est: ut, nisi laesi, nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt, captivos obvios in patriam redire permittunt, hominem non nisi magna fame interimunt. |
| 5 | Leo enim, qui rex est bestiarum, per fortitudinem typum tenet Christi, qui est rex regum et dominus dominantium, de quo scriptum est in Apocalypsi: Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum et solvere septem signacula eius [Apoc. V]. Unde et Iacob patriarcha dixit in benedictione Iudae filii sui: Catulus leonis Iuda. Ad praedam, fili mi, ascendisti [Gen. XLIX]; quoniam Christus nascendo parvulus factus est, et in crucem ascendens, captivos populos de potestate diaboli redemit. Qui bene catulo dormienti tribus diebus et tribus noctibus comparatur: quia triduo in sepulcro iacens somnum mortis implevit, et ipsa morte mortis imperium vicit. |
| 6 | De quo in Genesi scriptum est: Quasi catulus leonis, quis suscitabit eum? [Gen. XLIX]. Leones praepositi Ecclesiae intelliguntur. Unde in templo Domini leones cum bubus ex aere in basibus templi fieri praecipiuntur. Item leo per figuram sanctorum doctorum impavidum coetum significat, quorum rugitus, hoc est, praedicationis vox terret adversarios. |
| 7 | Unde scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum [Prov. XXX]. Et in Amos: Leo rugiet: quis non timebit? Dominus locutus est: quis non prophetabit? [Amos III.] Item leo in contrariam partem ponitur, quando saevitia eius demonstratur, ut est illud Petri Apostoli: Vigilate, inquit, et orate: quia adversarius vester Diabolus, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret [I Petr. V]. Rursum in Iob scriptum est; Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt [Iob. IV]. Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim, quod contra adversarios audax est, leaena Ecclesia dicitur, sicut eiusdem beati Iob vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Iudaeam indicans ait: Non calcaverunt eam filli institorum nec pertransibit per eam leaena [Iob. XXVIII]. Leaena Ecclesia in Iob: Nunquid capies leaenae praedam? aut animas catulorum eius implebis? [Iob. XXXIX.] Catuli leaenae, Apostoli ubi et supra. Aliquando leaenae nomine huius mundi civitas, id est, Babylonia exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis effrenatur: quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni, sociata, perversae persuasionis eius semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius quasi crudelis catulos gignit. |
| 8 | Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi ad iniquam vitam malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus Babyloniam, faciunt, et tamen idem singuli Babyloniae filii quasi non leaenae plene catuli vocantur. Sicut enim Sion tota Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum singuli quique memorantur: ita et filii Babylonis singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur. |
| 9 | Leo, Diabolus ob fortitudinem et crudelitatem, ut in Psalmo: Ne quando rapiat, ut leo, animam meam [Psal. VII]; et alibi: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, sicut leo in cubili suo [Psal. X]. Leones sunt potestates huius saeculi, ut in Ieremia: Grex dispersus populus meus, leones eiecerunt eos [Ier. L]. Catuli leonum, daemones sive pravi homines, ut in psalmo: In medio catulorum leonum dormivi conturbatus [Psal. LVI]. Et alibi: Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi [Psal. CIII]. Cubile leonum, praesens mundus: vel quodlibet regnum huius mundi: ut in Nahum: Ubi est cubile leonum, et pascua catulorum leonum (Nah. II). Item cubile leonum, corda reproborum, ut in psalmo: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocabunt [Psal. CIII]. Tigris vocata propter velocem fugam. Ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis. |
| 10 | Ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hircania gignit. Tigris autem mystice significat astutiam Diaboli. Inde in Iob scriptum est: Tigris periit eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt [Iob. IV]. Hunc vocabulo tigridis repetit, quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. |
| 11 | Modo enim se, sicut est perditus, humanis sensibus obiicit: modo quasi angelum lucis ostendit: modo stultorum mentes blandiendo persuadet: modo ad culpam terrendo pertrahit: modo suadere vitia aperte nititur: modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, iure tigris vocatur. |
| 12 | Quae apud septuaginta interpretes myrmicoleon dicitur, quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas (ut diximus) frumenta gestantes interficit: quia nimirum apostata angelus in terram de coelis proiectus iustorum mentes, quae bonorum sibi operum perfectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet: cumque has per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat. |
| 13 | Panther dictus sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone: sive quia et sui generis societate gaudet, et ad eamdem similitudinem, quidquid accipit, reddit. Pan enim Graece omne dicitur: bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis nigra vel alba distinguatur varietate. Haec semel omnino parturit. Cuius causae ratio manifesta est. |
| 14 | Nam cum in utero matris coaluerint catuli, maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras. Itaque oneratam fetibus vulvam, tanquam obstantem partui, unguibus lacerant. Effundit illa partum seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non erit acceptum, sed irritum resilit. |
| 15 | Nam Plinius dicit animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis. Pardus secundus post pantheram, genus est varium ac velocissimum, et praeceps ad sanguinem; saltu enim ad mortem ruit. Pardus autem mystice significat Diabolum diversis vitiis plenissimum, vel peccatorem quemlibet maculis scelerum et diversorum errorum aspersum. |
| 16 | Unde dicit propheta: Aethiops non mutavit pellem, et pardus varietatem suam [Ier. XIII]. Item pardus Antichristus malitiae varietate aspersus, ut in Apocalypsi; Et bestia, quae ascendebat de mari, similis erat pardo [Apoc. XIII]; de illis dicit, qui in nigredine peccatorum et varietate perseverant. Alibi tamen scriptum est: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit [Isa. XI]. Quod in adventu Christi completum est, quando illi, qui antea feroces fuerunt, cum innocentibus vitam ducunt, et qui errorum maculis polluti erant, poenitentiam agentes ad veritatem fidei convertuntur. Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit: sicut et Plinius in naturali Historia dicit, leonem cum pardo aut pardum cum leaena concumbere, et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus ex equo et asina. |
| 17 | Rhinocerota graece vocatus, latine interpretatur, in nare cornu. Idem et monoceros, id est, unicornis, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quatuor, ita acutum et validum, ut quidquid impetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephante semper certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. |
| 18 | Tantae autem fortitudinis esse dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur: sed, sicut hi asserunt, qui describendis naturis animalium laboriosa investigatione sudaverunt, virgo ei puella proponitur, quo venienti illa sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate postposita, caput deponit, sicque soporatus, ab eis, a quibus capi quaeritur, repente velut inermis invenitur. |
| 19 | Buxei quoque coloris esse describitur. Qui etiam cum elephantis quando certamen aggreditur, eo cornu, quod in nare singulariter gestat, ventrem adversantium ferire perhibetur, ut cum ea, quae molliora sunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rhinocerotem vel monocerotem scilicet unicornem ille populus intelligi, qui dum de accepta lege non opera sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias cornu singulare gestavit. Unde passionem suam Dominus, Propheta canente, pronuntians ait: Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam [Psal. XXI]. Tot quippe in illa gente unicornes vel certe rhinocerotes exstiterunt, quot contra praedicamenta veritatis de legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt. |
| 20 | Beato igitur Iob sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? [Iob. XXXIX.] Ac si apertius dicatur: Nunquid illum populum, quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub iure tuae praedicationis inclinas? subaudis, ut ego, qui et contra me illum singulari cornu extolli conspicio, et tamen mihi, cum voluero, protinus subdo. |
| 21 | Rhinocerotem ergo Paulo Apostolo per similitudinem comparare possumus, qui prius persecutor et blasphemus exstitit, sicut de eo scriptum est: Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset huius vitae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem [Act. IX]. Qui divinae legis eruditione praeditus dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantis in ventrem ferit. |
| 22 | In ventrem quippe elephantos percusserat, cum dicebat: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum [Phil. III]. Et rursum: Huiusmodi, inquit, Christo Domino non serviunt, sed suo ventri [Ibid.]. Cornu suo igitur rhinoceros iste non iam homines, sed bestias percutit, quando illo Paulus doctrinae suae fortitudine nequaquam perimendos humiles impetit, sed superbos ventris cultores occidit. |
| 23 | Quae ergo in Paulo scripta cognovimus, superem, ut facta et in aliis credamus. Multi quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conversi sunt, quorum saevitiam Dominus dum sub iugo inspirati timoris edomuit, nimirum rhinocerotis sibi fortitudinem subegit. Rhinoceros Christus Dominus potest intelligi propter invictam fortitudinem, ut in Deuteronomio: Cuius fortitudo similis est rhinocerotis [Deut. XXXIII]. Rhinoceros, ut supra diximus, fortes quoque sive potestates saeculi huius in Iob: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? [Iob. XXXIX.] Monoceros, hoc est, unicornis, Christus est, ut in psalmo: Et dilectus sicut filius unicornium [Psal. XXVIII], id est, singularis potentiae, et unum sanctorum regnum. Unicornis superbi vel unum habentes testamentum, ut in psalmo: Et a cornibus unicornium humilitatem meam [Psal. XXI]. Elephantem Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis proferat. Graece en immons lophos dicitur. Apud Indos autem a voce barrus vocatur. |
| 24 | Unde et vox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem promuscis dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet, et est angui similis vallo munitus eburneo. Hi boves lucas dicti ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant: lucas, quia in Lucania illos primos Pyrrhus in praelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est. |
| 25 | In eis enim Persae et Indi ligneis turribus collocatis tanquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autem et memoria multa vigent: gregatim incedunt: motu, quo valent, salutant, murem fugiunt, aversi coeunt. Quando autem parturiunt, in aquis vel in insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt, et ab eis implicati necantur. |
| 26 | Biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt, nec plures, sed tantum unum. Vivunt autem trecentos annos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur: nunc sola India eos gignit. Elephas autem significat peccatorem immanem sceleribus, et facinorum deformitate squalidum: attamen tales saepe ad Christum convertuntur. |
| 27 | Unde scriptum est in libro Regum, quod adducerentur ad Salomonem simiae et elephanti [III Reg. X], quia, ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum [Eph. II], et in sanguine suo mundavit conscientiam nostram ab operibus mortuorum. Griphes vocatur, quod sit animal pennatum et quadrupes. Hoc genus in Hyperboreis nascitur montibus. |
| 28 | Omni parte corporis leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infesti. Nam et homines vivos discerpunt. Hi possunt significare ferocitatem persecutorum, et elationem superborum, qui infesti sunt hominibus, qui simplicitatem Christianam sequuntur et rationabiliter vivunt. Cameleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate conspersus, ut pardus. |
| 29 | Dictus autem ita, quod huius cameleontis corpusculum ad colores, quos videt, facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. Cameleopardus dictus, quod, dum sit, ut pardus, albis maculis aspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. Nec ab re est, quod bestiarum harum color et factura ad significationem variorum errorum atque vitiorum transferatur, si alicubi in scripturis illius mentio fuerit reperta. |
| 30 | Lynx dicitur, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis terga distincta, ut pardus, sed similis lupo. Huius urinam convertere se in duritiam lapidis pretiosi dicunt, qui ligurius appellatur: quod et ipsos lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem arenis, inquantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturali, ne talis egestio transeat in usum humanum. |
| 31 | Lynces dicit Plinius secundus extra unum non admittere fetum. Similiter et ista bestia typum tenet invidorum hominum atque dolosorum, qui magis cupiunt nocere quam prodesse, et terrenis cupiditatibus intenti ea, quae superflua sibi sunt, et caeteris prodesse poterant, inutiliter servant. Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus. |
| 32 | Propter quos cum persenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana: Redimunt se ea parte corporis: propter quam maxime expetuntur. Iuvenalis: Qui se eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi. Ipsi sunt et fibri, qui etiam et pontici canes vocantur. |
| 33 | Mira ergo est animantium quorumdam prudentia: sed multo magis quorumdam hominum stupenda est dementia, qui creaturam Dei in se conditam aestimant vitiorum esse efficaciam. Inde quidem haeretici exstiterunt, qui genitalia membra sibi amputaverunt, quo facilius servare possent nubendi continentiam, illam sententiam Domini male interpretantes, qua ait: Sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum [Matth. XIX]; cum hoc magis intelligendum sit pertinere ad voluptatum et libidinis amputationem, quam ad membrorum corporis detruncationem. |
| 34 | Tales ergo canonica auctoritas excommunicare et ad poenitentiam redigere praecepit. Ursus fertur dictus, quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quamdam nasci, quam mater lambendo in membra componit. Unde est illud, Sic format lingua fetus cum protulit ursa. Sed hoc immaturitas partus facit. Denique tricesimo die generat. Unde evenit, ut praecipitata fecunditas informes procreet. |
| 35 | Ursorum caput invalidum, vis maxima in brachiis et lumbis. Unde interdum erecti insistunt. Ursus ergo aliquando iuxta allegoriam significat diabolum insidiatorem gregis Dei, aliquando autem duces saevos et crudeles. Unde in libro regum scriptum est [IV Reg. II], quod pueros, qui Elisaeum prophetam irridebant, duo ursi egressi de silva comederunt: quod significat duos principes Romanorum, Vespasianum videlicet et Titum, egressos de saltu gentium devorare Iudaicos pueros, qui irriserunt Salvatorem nostrum in Calvariae loco crucifixum. Et iterum ibi: Veniebat leo et ursus et tollebat arietem de grege [I Reg. XVII]. Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. |
| 36 | Lupos enim illi lycous dicunt. Lycos autem Graece a morsibus appellatur, qui rabie rapacitatis quaeque invenit trucidat. Alii lupos vocatos aiunt, quasi leopos, quod quasi leoni, ita sit illi virtus in pedibus: unde et quidquid presserit pede, non vivit. Rapax autem bestia et cruoris appetens. De quo rustici aiunt, vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subito tacenti dicitur, lupus est in fabula. Certe si se praevisum senserit, deponit ferocitatis audaciam. Lupi toto anno non amplius quam dies duodecim coeunt. |
| 37 | Famem diu portant, et post longa ieiunia multum devorant. Lupos Aethiopia gignit cervice iubatos, et tantum varios, ut nullum colorem illis dicant abesse. Lupus ergo raro invenitur bonam significationem habere, sed saepius contrariam. Nam aut diabolum significat, ut est illud in Evangelio: Lupus rapit et dispergit oves [Ioan. X]; aut haereticos vel dolosos homines, de quibus Dominus ait: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII]. Et iterum: Videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit [Ioan. X]. Legitur tamen Iacob patriarcha in benedictione Beniamin filii sui dixisse ita: Beniamin lupus rapax mane comedet praedam, vespere dividet spolia [Gen. XLIX]. Quibus dictis apostolus Paulus designatur, de Beniamin stirpe progenitus, qui mane rapuit praedam, id est, in primordiis fideles, quos potuit devastavit: vespere autem spolia divisit: quia fidelis postmodum factus sacra eloquia audientibus dispensatione mirifica dispensavit. Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere videtur. Graece enim cinos [Kyon] dicitur: licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment eo quod insonat: inde et canere. |
| 38 | Nihil autem sagacius canibus. Plus enim sensus caeteris animalibus habent. Namque soli sua nomina recognoscunt, dominos suos diligunt, dominorum tecta defendunt, pro dominis suis morti se obiiciunt, voluntarie cum domino ad praedam currunt, corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt exspectanda: aut fortitudo, aut velocitas. Canis autem diversas significationes habet. Nam aut diabolum vel Iudaeum, sive gentilem populum significat. |
| 39 | Unde Propheta Dominum precatur dicens in psalmo: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam [Psal. XXI]. Nam in meliore parte canis ponitur, ut in Ecclesiaste, ubi scriptum est: Melior est canis vivus leone mortuo [Eccle. XI]. Hic leonem diabolum, canem vero gentilem vel hominem peccatorem accipiendum puto. Qui ideo melior dicitur, quod ad fidem et poenitentiam possit venire. |
| 40 | Hinc de Iudaeis scriptum est: Convertantur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem [Psal. LVIII]. Canes intelliguntur muti sacerdotes vel improbi, ut in Isaia: Canes muti non valentes latrare [Isa. LVI]. Canes, Iudaei. In psalmo: Quoniam circumdederunt me canes multi [Psal. XXI]. Canes, populus gentium, ut in Evangelio: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus [Matth. XV]. Canes, haeretici, ut in Deuteronomio: Non inferes pretium canis in domum Dei tui [Deut. XXIII]. Et in Apostolo: Videte canes, videte malos operarios, videte concisiones [Phil. III]. Canis vero voracissimum animal atque importunum consuevit illas domus latratibus defendere, in quibus edacitatem suam novit accepto pane satiare. |
| 41 | His merito comparantur Iudaei, qui Christianae fidei munere saginati, Ecclesiam Dei clamosa praedicatione defendere festinabunt: sicut Paulo apostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Christiani nominis, postea divino munere iungeretur Apostolis. Canes, homines rixosi vel detractores alterutro se lacerantes ut in Apostolo: Quod si invicem mordetis et comedetis, videte ne ab invicem consumamini [Gal. V]. Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii. |
| 42 | Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. Lycisci vero dicuntur (ut ait Plinius) canes nati ex lupis et canibus, cum intra se forte miscentur. Solent et Indae feminae canes noctu in silvis alligatae admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri et nasci ex eodem fetu canes adeo acerrimos et fortes, ut in complexu leones prosternant. |
| 43 | Catuli ergo significant gentiles. Unde est in Evangelio, quod Syrophoenissa mulier, cui Dominus ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus [Matth. XV], respondit ei dicens: etiam Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Mensa quippe est scriptura sacra, quae nobis panem vitae ministrat, micae puerorum, interna sunt mysteria Scripturarum, quibus humilium solent corda puerorum refici. |
| 44 | Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum edunt catelli: quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus non litterae superficiem in scripturis, sed spiritalium sensum, quibus in bonis actibus proficere valeant, inquirunt. Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilibus pedibus, et nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit: fraudulentum animal insidiisque decipiens. |
| 45 | Nam dum non habuerit escam fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat. Vulpes enim mystice diabolum dolosum, vel haereticum callidum, sive peccatorem hominem significat. Unde de Herode Dominus ait in Evangelio: Ite, dicite vulpi illi [Luc. XIII]. Et alibi: Vulpes, inquit, foveas habeant: et volucres coeli nidos [Matth. VIII]; in vulpibus haereticos, et in volucribus coeli malignos spiritus exprimens, qui in pectoribus humanis sibi latibula quaerunt, ubi suggestiones suas perversas interserant, et voluntates suas pessimas expleant. |
| 46 | Item vulpes diabolus vel daemones, ut in psalmo: Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt [Psal. LXII]. Et in Ieremia: Propter montem Sion quia disperiit (Tren. V). Vulpes ambulaverunt in eo. Vulpes, haeretici in Canticis canticorum: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas [Cant. II], id est, plebes fidelium. |
| 47 | Et in libro Iudicum de Samson dicitur: Apprehendit trecentas vulpes, et ligavit faculas in caudis eorum [Iud. XV]. Simiae Graecum nomen est, id est, pressis naribus. Unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint, et facie foeda, rugis turpiter follicantibus: licet et capellarum sit pressum habere nasum. |
| 48 | Alii simias latino sermone vocatas arbitrantur eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur: sed falsum est. In elementorum cognitione sagaces: nova luna exsultant: media et cava tristantur: fetus, quos amant, ante se gestant: neglecti circa matrem haerent. Harum genera quinque sunt. Ex quibus circopetici [cercopitheci] caudas habent. Simia enim cum cauda est, quam quidam cruram vocant. |
| 49 | Spingae villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie in modum canis, unde et nuncupati. Satyrici facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitrices toto aspectu a caeteris distant. Sunt enim in facie producta barba, et lata cauda. Simiae autem callidos mente, et peccatis fetidos homines significant. Qui aliquando per conversionem et poenitentiam ad pacificum nostrum deducuntur, et eius agunt servitium, sicut supra dictum est de elephantis et simiis, qui adducebantur ad Salomonem. |
| 50 | Enhydros bestiola, ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem crocodilum, volutat se in luto primum, et intrat per os eius in ventrem, et carpens omnia interanea eius, sic moritur; ichneumon Graece vocatus eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa prodantur. De quo Dracontius ait: Praedicit suillus vim cuiuscunque veneni. Suillus autem a setis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur. |
| 51 | Qui cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem, ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur. Melo, vel quod sit rotundissimo membro, vel quod favos petat, et assidue mella captet. Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus caum a captura vocat. Alii dicunt, quod catat, id est, videat. Nam tam acute cernit, ut fulgore luminis noctis tenebras superet. |
| 52 | Unde a Graeco venit catus, id est, ingeniosus. Venator Christus est, ut in Isaia secundum LXX: Ecce quemadmodum leo aut catulus leonis in venatione quam capit [Isa. XXXI]; ita veniet. Venatores, Apostoli vel caeteri praedicatores, ut in Ieremia: Mittam eis venatores, et venabuntur eos de omni monte [Ier. XVI]. Venator diabolus, in cuius figura Nemrod ille gigas venator coram Domino, ut in Genesi [Gen. X]; venatores pravi homines, ut in propheta: Venantes ceperunt me, quasi avem, inimici mei gratis [Thren. III]. Lamia diabolus vel daemones, ut in Ieremia: Sed et lamia nudavit mamillam, et lactavit catulos [Thren. IV]. Item lamia, haereticus vel quilibet hypocrita, ut Isaias dicit: Cubavit lamia, et invenit sibi requiem [Isa. XXXIV]. |