monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, VII. De portentis. <<<    

Hrabanus Maurus, De Universo, 7, CAPUT VIII. De pecoribus et iumentis.

1 Omnibus animantibus Adam prima vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione, iuxta conditionem naturae, cui serviret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum linguam Latinam atque Graecam aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa imposuit Adam; sed illa lingua, quae ante diluvium omnibus una fuit, quae et Hebraea nuncupata est.
2 Latine autem animalia sive animantia dicta, quod animentur vita et moveantur spiritu. Iuxta allegoriam vero animalia brutos homines significant, et terrena tantummodo cogitantes. Unde dicitur: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, stultitia est illi [I Cor. II]. Hinc et per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea [Psal. LXVII]. Animalia fuerunt gentes vera religione vacuatae.
3 Sed cum ad Dominum venerunt, factae sunt eius ope ditatae: ut iam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur. Haec habitabunt in Ecclesia, cum verae religionis cultum, ipso miserante, perceperint. Item illud, quod dicit Apostolus: Est corpus animale, est et spiritale: non prius spiritale, sed quod animale, dehinc quod spiritale [I Cor. XV]. In corpore animali significat praesentis vitae statum, quandiu homo gerit corpus mortale.
4 Spiritale autem corpus significat futurae vitae immortalitatem, quando hoc corruptibile corpus induerit incorruptionem. Animale corpus est, dum cibis sustentatur, ut vivat: spiritale autem, cum horum nihil indigebit conversus in vitam. Omnia supradicta hoc sensu clauduntur. Non enim aliud continetur in superioribus, nisi quia animale corpus moritur, et resurget spiritale, quod neque iam manducet, nec infirmetur, nec sit fetidum, nec aegrum natura; quia animale ex Adam, spiritale vero per Christum in resurrectione mortuorum.
5 Animalia, quae ruminant, quae in lege munda describuntur, homines sunt sancti divina praecepta ore et corde sive opere semper meditantes; ut est illud in psalmo: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper [Psal. XVIII]. Animalia vero, quae non ruminant, peccatores sunt et immundi, minime legi Dei operam dantes, nec in eius meditatione studentes. Animalia quippe, quae ungulam findunt et ruminant, quae in lege mundana describuntur, sunt fideles, in utroque testamento credentes, et velut in duabus ungulis pedem operis forma gressus figentes. Animalia enim quae ruminant et ungulam non findunt, quae immunda narrantur, populi sunt Iudaeorum, qui testamentum vetus ore meditantur: sed novum minime recipiunt.
6 Item animalia cornuta, qui in sacrificio Deo offerri praecipiuntur, in esum fidelium carnes illorum conceduntur, sicut vituli, arietes, hirci, cervi, damulae, et capreoli virtutes significant sanctorum, cornua virtutum adversus diabolum et vitia peccatorum gestantes. Cornu mystice Christi regnum in Evangelio significat: Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui [Luc. I]. Cornua septem potestates per omne tempus.
7 Unde in Apocalypsi, Vidi, inquit, agnum quasi occisum habentem cornua septem et oculos septem [Apoc. V]. Cornua trophaeum crucis Christi. In Habacuc: Cornua in manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius [Habac. III]. Cornua superbia diaboli, vel potestates eius praesenti in tempore, sive regnum Antichristi in Apocalypsi. Cornua regna saeculi huius in Daniele.
8 Cornua superbia in Psalmo: Et a cornibus unicornium humilitatem meam [Psal. XXI]. Et alibi: Et omnia cornua peccatorum confringam [Psal. LXXIV]. Quadrupedia vocata, quia quatuor pedibus gradiuntur. Quorum quaedam dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cervi, damae et onagri, etc.; sed neque bestiae sunt, ut leones, neque iumenta, ut usus hominum iuvari possint.
9 Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen his animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad vescendum apta, ut oves et sues: aut usui hominum commoda, ut equi et boves. Differt autem inter pecora et pecudes. Nam communiter veteres in significatione omnium animalium pecora dixerunt.
10 Pecudes autem tantum illa animalia, quae edunt, quasi pecuedes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo vocatum. Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem, vel onus suo adiutorio, subiectando, vel arando iuvent. Nam bos carpentum trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit: equus et asinus onera, et hominum in gradiendo laborem temperant.
11 Unde et iumenta appellantur ab eo, quod iuvent homines. Sunt enim magnarum virium animalia. Iumenta autem mystice fideles sunt in Eeclesia, sed spiritali intellectu carentes in Psalmo: Homines et iumenta salvabis, Domine [Psal. XXXV]. Item iumenta intellectu et eloquio carentes in psalmo: Ut iumentum factus sum apud te [Psal. LXXII]. Rursum iumenta homines luxuriosi sunt, de quibus in Ioel ita scriptum est: Computruerunt iumenta in stercore suo [Ioel. I]. Item iumentum corpus est Christi, ut quidam volunt.
12 Unde est illud Evangelicum: Imposuit illum in iumentum suum, et duxit illum in stabulum [Luc. X]. Pecudes autem significant simplices homines et minus calentes ingenio, quos Dominus per gratiam Spiritus sancti illuminatos efficit gregem suum et inter oves suas numerari facit. Unde Psalmista de Christo dicit: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, universa insuper et pecora campi [Psal. VIII]. Pecora autem aliquando peccatores, et qui voluptatibus dediti sunt; ut in Zacharia: Pasce pecora occisionis [Zach. XI]. Et in Psalterio: Oves et boves, insuper et pecora [Psal. VIII]. Pecora, simplices quique minus praediti ratiocinandi subtilitate, ut in Salomone: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera [Prov. XXVII]. Oves electum populum Christianum significant: sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas [Ioan. XXI]. Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt.
13 Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper: quia non solum illi sancti subiecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus maiori gloria triumphat Dominus Christus.
14 Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est, in mundi istius voluptate pascuntur: oves sunt, cum iam intra Domini septa clauduntur. Item alibi vox divina dicit: Meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus, et boves [Psal. XLIX]. Ferae silvarum gentes significant, qui in saeculi istius nemoribus superstitione ferocissima versabantur.
15 Iumenta in montibus sunt simplices in Ecclesia catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur. Boves indicans apostolos et prophetas, qui in agro Domini assiduo laborare versati sunt. Quapropter his allusionibus competenter appositis praefigurat Ecclesiam catholicam de diversis mundi partibus colligendam. Discretio est autem inter armenta et greges. Nam armenta equorum et boum sunt; greges vero camelorum, caprarum et ovium sunt.
16 Ovis molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum: ab oblatione dictum eo quod apud veteres in initio non tauros, sed oves in sacrificio mactarent. Ex his quasdam bidentes vocant, eas quae inter octo dentes duas altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. Oves autem (ut diximus) innocentes et simplices quoque in populo Christiano significant: necnon et ipsius Domini aliquando mansuetudinem et patientiam ovis typice demonstrat; ut est illud Isaiae de innocenti morte Salvatoris: Sicut ovis, inquit, ad occisionem ducetur et non aperiet os suum [Isa. LIII]. Oves populi fideles in Evangelio: Oves meae vocem meam audient [Ioan. X]. Et in Psalterio: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves [Psal. VIII]. Oves duae gentium populos significant, quas nutriet homo, id est, Christus, de quo legitur in Propheta.
17 In diebus illis nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum [Isa. VII]. Item oves reprobi in Psalterio: Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos [Psal. XLVIII], id est, diabolus. Vervex vel a viribus dictus, quod caeteris ovibus sit fortior; vel quod sit vir, id est, masculus; vel quod vermes in capite habeant, quorum excitati pruritu invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt.
18 Sic et aries vel apo tou areos, id est, a Marte vocatus. Unde apud nos in gregibus masculini mares dicuntur: sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Unde est illud: Aries mactatur ad aram. Arietes autem significant apostolos vel ecclesiarum principes. Unde in Isaia legitur: Arietes Nabaioth ministrabunt tibi [Isa. LX]. Et in Psalterio: Afferte Domino filios arietum [Psal. XXVIII]. Hi, tanquam duces gregum, in causas Domini perduxerunt populum Christianum.
19 Filios autem arietum offerendos dicit, quos apostoli praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam (ut diximus) animalia ipsa plurimum fronte valent, et obiecta semper impingendo deiiciunt: quod praedicando fecerunt apostoli, qui diversas superstitiones, et idola firmissima coelestis verbi quadam fronte ruperunt.
20 Aries enim dictus est, quasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietes principes sunt pravi, de quibus legitur in Ezechiel: Cum haedis et agnis et arietibus [Ezech. XXVII]. Agnum, quanquam Graeci vocent apo tou agnou, quasi pium: et Latini tamen hoc nomen habere putant, eo quod prae caeteris animalibus matrem agnoscat adeo, etiam si in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis.
21 Agnus autem aut personam Salvatoris nostri mystice gerit, cuius mors innocens salvavit genus humanum, de quo Ioannes ait: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I]: aut cuiuslibet catholici vitam innoxiam, qui matris suae, hoc est, Ecclesiae vocem agnoscens obediendo eius adhaeret lateri, et obedit mandatis. Agni sancti, in Evangelio: Pasce agnos meos [Ioan. XXI]. Agni homines lascivientes in Isaia: Incrassatus est gladius meus de sanguine agnorum et hircorum [Isa. XXXIV]. Agna vita activa in Levitico: Agat poenitentiam, et offerat agnam de grege sive capram [Levit. V]; quae est contemplativae vitae figura.
22 Septem agni, et septem agnae, quae in lege Deo in sacrificium offerri praecipiuntur, sanctorum omnium plenitudinem, vel operis innocentiae obtinet mysterium. Fetus gemelli, duo charitatis praecepta, id est, dilectio Dei et proximi. In Canticis canticorum: Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas [Cant. VI]. Haedi ab edendo vocati: parvi enim pinguissimi sunt et saporis iucundi. Unde et edere; inde et edulium vocatur. Hi quoque iuxta allegoriam significant peccatores, qui ad sinistram iudicis in fine statuendi sunt, sicut iusti ad dexteram, quos oves significant.
23 Unde ipso Veritas in Evangelio ait: Stataet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris [Matth. XXV]. Interdum autem et iusti hoc nomine exprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut in Ieremia: Recedite, inquit, de medio Babylonis: de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante greges [Ierem. I]. Haedus Christus propter similitudinem carnis peccati: ut in Deuteronomio: Non coques haedum in lacte matris [Deut. XIV]. Haedus Antichristum significat, ut illud in Evangelio: Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer [Luc. XV]. Ovile ovium Ecclesia est, ut in Evangelio: Et fiat unum ovile et unus pastor [Ioan. X]. Pastor, Christus: ut in Evangelio: Ego sum pastor bonus [Ibid.]. Pastores, apostoli, vel caeteri principes ecclesiarum; ut in Propheta: Dabo vobis, inquit, pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina [Ierem. III]. Pastores, sacerdotes improbi ut in Hieremia: Grex dispersus est, quia non est qui dispersa colligat, etc. [Ierem. X]. Custos, Dominus; in Iob: Tibi peccavi, o custos hominum [Iob. VII]. In Isaia: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? [Isa. XXI]. Custodes apostoli vel caeteri praedicatores.
24 In Isaia: Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt [Isa. LXII]. Mercenarii, populus Iudaeorum; in Evangelio: Quanti mercenarii in domo patris abundant panibus? [Luc. XV.] Inquilinus haereticus, mercenarius populus Iudaeorum. In Levitico: Inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet ex eo [Levit. XXII], hoc est ex sacrificio corporis Domini.
25 Hircus, lascivum animal et petulcum, et fervens semper ad coitum, cuius oculi ob libidinem in transversum aspiciunt: unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium, cuius natura adeo calidissima est, ut ad adamantem lapidem, quem nec ignis nec ferrum domare valet, solus huius cruor dissolvat. Nam hircus, qui in lege pro peccatis offerebatur, peccatorum ostendit personam, qui fuso sanguine, hoc est, poenitentiae lacrymis solvit duritiam peccatorum. Unde in Psalterio ad Dominum dicit Ecclesia: Offeram tibi boves cum hircis [Psal. LXV]. Hirci peccatores sive gentiles, in Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab aquilone [Dan. VIII]. Duo hirci, uterque populus, Iudaeorum scilicet et gentium, ex traduce peccati venientes in Levitico.
26 Alii autem duos hircos, Christum et Barrabam, intellexerunt. Boves (ut supra diximus), intelliguntur praedicatores, qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus coelestis verbi semina fructuosa condebant. Hirci vero intelliguntur, qui diabolicis pravitatibus studentes, hispidis vitiis vestiuntur. Hircus enim dictus est, quasi hirsutus; sed et eos cum bubus offert Ecclesia, quando conversi Christo Domino confitentur. Hircus enim fuit latro ille, qui pendebat in cruce, et mox factus est bos, quando ad confessionem veritatis respiciens pervenit.
27 Dixit enim: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII]. Capros et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt; alii quod carpunt aspera, nonnulli a crepitu crurium eas vocitatas putant. Agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime videant, apo tou oxu derkesthai dorcadas appellaverunt. Morantur enim in celsis montibus, et quamvis de longe, vident tamen omnes qui veniunt. Idem autem et caprae. Idem ibices, quasi abices, eo quod instar avium ardua et excelsa teneant loca, et in montibus inhabitant, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pareant.
28 Unde et meridiana pars ibices aves vocat, qui Nili fluenta inhabitant. Haec itaque animalia (ut diximus) in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes, in suis cornibus illaesa suscipiunt. Capra carnem Salvatoris significat, hoc est, similitudinem carnis peccati, ut in Salomone: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae [Cant. II]. Item caprae, peccatores sive gentes, in Daniele: Ecce hircus caprarum [Dan. VIII], id est, princeps peccatorum.
29 Caprae ergo iusti interdum ex gentibus venientes, in Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad [Cant. IV]. Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae [Ibid.]. Quod enim haec animalia ferarum vel hominum adversitate perterrita, de altissimis rupibus se praecipitando, cornibus suis illaesa suscipiunt, significat quod iusti quique, et Deum timentes, legem Dei in duobus testamentis meditantes, et duobus praeceptis charitatis eam adimplentes, ab omni adversitate illaesi custodiuntur.
30 Grex intelligitur fidelium congregatio, veterem conversationem in baptismo relinquens, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro [Ibid.]. Item grex est peccatorum collectio. In Ieremia: Congrega eos quasi gregem ad victimam [Ier. XII]. Cervi dicti apo ton ceraton, id est, a cornibus. Cerata enim Graece cornua dicuntur. Hi enim serpentum inimici cum sese gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et, superata pernicie veneni, eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum: arrectis auribus acute audiunt, submissis nil.
31 Si quando immensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium imponunt, sibique invicem succedentes nullum laborem sentiunt ponderis. Cervus enim sanctos viros significat, Deum desiderantes. Unde Propheta ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus [Psal. XLI]. Est enim illud animal primo innoxium, deinde velocissimum, tertio desiderio inardescente siticulosum. Serpentes naribus trahit: quos ut voraverit, venene aestuante permotus ad fontem aquarum, quanta potest velocitate, festinat.
32 Amat enim aqua dulci purissimaque satiari. Huius decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat, ut quando venena antiqui serpentis haurimus, et in intimis faucibus aestuamus, ad fontem divinae misericordiae illico festinemus; quatenus quod peccati adversitate contrahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur. Nec vacat quod, ad fontes aquarum, dixit, non, aquas.
33 Fons enim aquarum Christus est Dominus, unde omnia fluunt quaecunque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt: fons autem aquarum semper irriguus est. Unde merito dictum est, ad liquorem sacrae originis festinandum: ubi desiderium nostrum nunquam habere possit ieiunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsi cervis [Psal. CIII]. Item cervi, patriarchae.
34 Unde in Canticis canticorum pro Salvatore, qui ex eorum stirpe secundum carnem natus est, dicitur: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae, hinnuloque cervorum [Cant. II]. Cervi, apostoli. In Psalterio: Vox praeparantis cervos [Psal. XXVIII]. Cerva est caro Domini. In Salomone: Cerva charissima et gratissimus hinnulus, ubera eius ebriant te [Prov. V], id est, evangelica doctrina. Cervae, apostoli ab hoc, quod spiritaliter parturiunt.
35 In Iob: Nunquid nosti tempus partus ibicum, vel parientes cervas observasti? [Iob. XXXIX.] Cervus est (ut diximus) venenosarum serpentium vorax, spinosa transcendens et summa agilitate praeditus, habitare diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles, qui diabolum vorant, quando nequitias eius ad Domini laudem gloriamque convertunt; vitiaque huius saeculi quasi spinas bona conversatione transiliunt: et habitant in montibus, id est, apostolis et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt.
36 Tragelaphi a Graecis dicti, qui dum eadem specie sint, ut cervi, villosos tamen habent armos, ut hirci, et menta prolixis hirsuta barbis, qui non alibi sunt quam circa Fasidem. Hinnuli filii sunt cervorum. Damula vocata, quod de manu fugiat, timidum animal et imbelle. De quo Martialis: Dente timetur aper: defendunt cornua cervum: Imbelles damae quid, nisi praeda, sumus?
37 Haec quoque animalia aut Christum sive innocentes homines significant. Hinc quoque sponsa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis est dilectus meus damulae hinnuloque cervorum [Cant. II]. Christus igitur in assumptione carnis et humilitate damae assimilatur: in varietate vero virtutum et innocentia hinnulo cervorum, hoc est, patriarcharum, de quibus secundum carnem originem duxit.
38 Lepus quasi levipes, quia velociter currit. Unde et Graece pro cursu lagos dicitur, velox enim animal et satis timidum. Significat autem lepus homines timentes Deum: qui non in semetipsis, sed in Creatore suo fiduciam habent. Unde legitur in Salomone: Lepusculus plebs invalida quae collocat in petra cubile suum [Prov. XXX]. Unde dicitur in Psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis [Psal. CIII]. Petra autem Christus est. Hinc de Moyse scribitur [Exod. XXXIII], quod lepusculus Domini Moyses steterit in foramine petrae: quia in passione Redemptoris spem salutis suae habuit.
39 Erinacius vero, quem vocamus ericium, animal omnino timidum, natura providente semper armatum: cuius cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt; cui tamen non sufficit nativa munitio: sed, ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus futura iudicia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium. Sus dicta, quod pascua subigat: id est, terra subacta escas inquirat.
40 Verres eo, quod grandes habeat vires. Porcus, quasi spurcus; ingurgitat enim se coeno; luto immergit; limo illinit. Horatius: Et amica luto sus. Hinc etiam spurcitiam vel spurios nuncupamus. Porcorum pilos setas vocamus; setas a sue dictas, a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est, consuant pelles. Sues peccatores significant, et immundos vel haereticos, de quibus in lege praecipitur, ob hoc, quod ungulam findunt, et non ruminant, ne a fidelibus carnes eorum contingantur. Hi licet utrumque testamentum Legis et Evangelii suscipiant, sed quia spiritalem cibum non ruminant, immundi sunt.
41 Item sues poenitentes negligentes, et ad ea, quae fleverant, revertentes significant: sicut Petrus in Epistola sua ait: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti [II Petr. II]. Canis ergo cum vomit, profecto cibum, qui pectus deprimebat, proiicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Sic qui admissa plangunt, profecto mentis nequitiam, de qua male saturati fuerant, quae eos intus deprimebat, proiiciunt confitendo; quam post confessionem, dum repetunt, resumunt.
42 Sus lota in volutabro luti, dum lavatur, sordidior redditur: et qui admissum plangit, nec tamen deserit, graviori culpae se subiicit, qui et ipsam veniam contemnit, quam flendo impetrare potuit; et quasi in lutosa aqua semetipsum involvit, quia dum suis lacrymis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas lacrymas facit. Item porci, homines immundi atque luxuriosi. In Evangelio: Si eiicis nos, mitte in porcos [Matth. VIII]. Item ibi: Ne mittatis margaritas vestras ante porcos [Matth. VII]. Porcus similiter immundi spiritus. In Evangelio: Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos [Luc. XV]. Porcus similiter immundos significat et peccatores: de quibus in psalmo scriptum est: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum: saturati sunt porcina, et relinquentur, quae superfuerant parvulis suis [Psal. XVI]. Iudaeos dicit de immunditiis, quae a Domino abscondita, id est, noscuntur esse prohibita.
43 Porcina ad polluta respicit, quae inter caetera Veteris Testamenti praecepta immunda praenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis, quando clamabant: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII]. Item sus peccator recte intelligens, et luxuriose vivens in Salomone: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua [Prov. XI]. Item sus carnalium cogitationes sordidae, ex quibus opera prava velut decocta procedunt, in Isaia: Qui comedunt carnem suillam, et ius profanum in vasis eorum [Isa. LXV]. Aper a feritate vocatus, ablata f littera et subrogata p.
44 Unde et apud Graecos suagros, id est, ferus dicitur. Omne enim, quod ferum est et immite abusive agreste vocamus. Alii autem aprum dicunt esse nuncupatum, quod in locis asperis commoratur. Significat autem aper ferocitatem principum huius saeculi. Unde in psalmo de vinea Domini scriptum est: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam [Psal. LXXIX]. Exterminavit extra terminos atque patriam suam ubique, dispersit quod, in gente contingit Iudaeorum.
45 Aprum Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis existit fortis et saevus. Per hoc autem nomen significat Iudaeis esse contrarium, quia hoc animal inter caetera habere videbatur immunditiam de silva, scilicet de gentibus, quae merito silvis squalidis comparantur, quia adhuc insitae fructuoso germine non fuerunt. Singularem autem ferum Titum filium eius memorat, qui reliquas belli tanta populatione contrivit, ut gentem et civitatem, quasi herbarum pabula, terribili depastione consumeret.
46 Necesse enim fuit hoc vineae contingere, cuius maceria videbatur esse deposita. Spiritaliter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intelligi potest. De silva autem dixit, quia cogitationes eius agrestes aviaeque semper existunt. Iuvencus dictus eo, quod iuvare incipiat hominum usus in colenda terra, et quia apud gentiles Iovi semper ubique iuvencus immolabatur, nunquam taurus, nam in victimis aetas etiam considerabatur. Taurus Graecum nomen, sicut et bos.
47 Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis. Caput circumflectunt flexilitate, qua volunt: tergi duritia omne telum respuunt, immiti feritate. Taurus Christus. In Genesi: Et furore suo subnervaverunt taurum [Gen. XLIX]. Item tauri, potestates saeculi huius, cornu superbiae humiles plebes ventilantes, de quibus in Ieremia: Mugistis ut tauri [Ier. L]. Et alibi: Et tauri cum potentibus [Isa. XXXIV]. Tauri et in bonam et in adversam partem significationem trahunt.
48 In bonam quoque, ut est illud in Evangelio: Ecce prandium meum paravi, et altilia occisa sunt, et omnia parata [Matth. XXII]. Quid, ergo per tauros, nisi Patres testamenti veteris significantur? nam dum ex permissione legis acceperant, quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant?
49 Quid vero per altilia, nisi novi testamenti Patres figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, aeternis desideriis innitentes, ad sublimia contemplationis suae penna sublevantur. In contrariam vero partem tauri positi accipiuntur, ut est illud in psalmo: Concilium taurorum inter vaccas populorum [Psal. LXVII]. Hic per tauros haereticos significat indomitos, qui erecta cervice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelici persuasione decipiunt.
50 Vaccae quoque populorum sunt mulieres ductili voluntate levissimae, quae perfidiae doctores, tanquam tauros, sequuntur. Bovem Graeci boun dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naevius: Trionum hic moderator rusticus. Cuius latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur a pelle ipsa, quasi pelearia.
51 In bubus ergo aliquando luxuriosorum dementia, aliquando laboriosa fortitudo praedicantium, aliquando humilitas exprimitur Israelitarum, quod enim bovis nomine per comparationem luxuriosorum dementia designatur, Salomon indicat, qui cum male suadentis mulieris petulantiam praemisisset, adiunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam [Prov. VII]. Rursum, quod bovis nomine labor praedicatoris exprimitur, Legis verba testantur, quae ait: Non obturabis os bovi trituranti [Deut. XXV] [I Cor. IX]. Rursum quia bovis nomine plebs Israelitica figuratur, Propheta asserit qui Redemptoris adventum denuntians dicit: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui [Isa. I]. Item ibi: Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini [Isa. XXXII]. Item bos diabolus in membris, hoc est, haereticis. Inde in Iob: Fenum ut bos comedet [Iob. XL]. Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena. Haec aliquando in bonam significationem sensum trahit, ut est illud in Lege [Num. XIX], ubi vacca rufa aetatis integra, et quae non traxerit, immolari iubetur in expiatione sanctuarii Domini.
52 Solet per masculinum fortitudo, per femineum vero infirmitas designari. Quid ergo per vaccam, nisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis Dominicae, figuratur. De quo scriptum est: Quia et si mortuus est infirmitate, sed vivit ex virtute [II Cor. XIII]. Bene autem vacca haec rufa dicitur, quia videlicet eius humanitas rubra per cruorem passionis fuit.
53 Aetas humanitatis Domini integra est, omnia eius operatio perfecta. In qua videlicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius [Isa. LIII]. Bene autem subditur: Nec portaverit iugum [Num. XIX]. Quia ergo Dominus nulli succubuit, iugum minime portavit.
54 Bene autem dicitur: Immolavit eam in conspectu Domini [Ibid.]. Redemptor enim noster in conspectu hominum quasi exstinctus est, sed in conspectu Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. In malam vero partem vacca accipitur, quando lasciviam hominis peccantis exprimit, ut est illud Propheticum: Vacca lasciviens Ephraim [Ose. IV]. Et iterum, Ephraim, inquit, vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli eius [Ose. X]. Vacca plebs Iudaica credens in Christo, ut in Isaia: Nutriet homo vaccam boum, id est, Christus, et duas oves, prae ubertate lactis comedet butyrum [Isa. VII]. Vaccae fideles in Ecclesia, quorum figuram vaccae illae gerebant, quae arcam Domini in terra Philistinorum reportarunt. Vaccae, animae carnalibus vitiis plenae, ut in psalterio: Concilia taurorum inter vaccas populorum [Psal. LXVII]. Vaccae, divites saeculi huius, ut in Amos: Audite verbum Domini, vaccae pingues [Amos IV]. Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est, aetate viridi, sicut virgo.
55 Vitula ergo parva est, et nondum enixa, nam enixa iuvenca est, ut vacca. Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quando innocentiam fidelium demonstrat, aut sinceram laudem piae devotionis. Unde scriptum est: Reddemus vitulum labiorum nostrorum [Ose. XIV]. Et in psalmo: Imponent super altare tuum vitulos [Psal. L]. Vitulos quippe posuit aut pro innocentibus, quorum aetas prima est, et a iugo peccati cervix probatur aliena, et ideo in tali verbo permansit, ut actum illum praeteritae legis indicaret fuisse rerum imaginem futurarum, sive illos praedicatores Evangelii promittit, quorum imaginem in vituli figura Lucas Evangelista suscipit, qui non mugitibus aera verberarent, sed orbem terrarum Dominicae fidei praedicatione complerent, sive illos magis vitulos debemus advertere, qui animas suas in hostiam suavitatis sacris altaribus obtulerunt.
56 Nam et pater Augustinus, cum de figuris illis evangelicis ageretur, quodam loco ipsum Dominum vitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur, tales tantum Propheta vitulos altaribus Domini potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire.
57 Vitulus Christus in Evangelio: Adducite vitulum saginatum et occide [Luc. XV]. Et in aliam partem: Et comminues eos, tanquam vitulos Libani [Psal. XXVIII]. Vituli, sancti fide crescentes et a iugo legis libera colla habentes. Vituli, Iudaei lascivientes. In psalmo: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me [Psal. XXI]. Tunc ergo in malam partem vituli significatio trahitur, quando petulantiam atque lasciviam significat perversorum. Unde filii Israel in deserto perversa mente idololatriam in similitudine vituli exercuerunt, et Ieroboam, relicto Dei templo, quod erat in Ierusalem, simulacrum vituli finxit, et divino cultu honoravit.
58 Hinc scriptum est in psalmo: Fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile [Psal. CV]. Choreb vero interpretatur Calvaria, ubi postea Dominum crucis patibulo carne constat occisum, ut in ipso eodemque nomine iam tunc et illo deserto Choreb culturam Domini perfidi nefanda praesumptione violarent, quorum posteritas erat in Calvariae loco crucifixura Dominum Christum.
59 Illud quoque aestimo considerandum, quod dixit, adoraverunt sculptile; quia in Exodo legimus vitulum conflatilem collatis ornamentis monstruoso quodam indicio fuisse formatum. Sed duas res hic dictas debemus habere, id est quod vitulum adoraverint in deserto, et sculptilia vel simulacra in repromissionis terra coluerint; quod in subsequentibus ipse dicturus est: et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis fenum [Ibid.]. Gloria eorum fuit adorata divinitas, quam infelici commutatione pendentes usque ad hoc pervenire meruerunt, ut deserentes coeli terraeque Creatorem Deum, sibi facerent similitudinem vituli fena comedentis.
60 De sanguine ergo et adipe ac pinguedine pecudum, quae in lege offerebantur, hic pauca inserenda sunt. Sanguis vis est animae, ut quidam volunt: de cuius natura disputandi licentia non conceditur, quia origo eius secreta soli Deo cognita est, sed ad basim altaris secundum legis praeceptum effunditur, id est, potestati divinae et intellectui reservatur. Quid enim est sanguinem comedere, nisi de animae origine disputare?
61 Sanguis opera carnis, ut in Apostolo: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [I Cor. XV]. Sanguis peccatum significat, ut in Amos: Sanguis sanguinem tetigit, propter hoc lugebit terra [Ose. IV]. Sanguine sanguinem tangere, est peccata peccatis coniungere: siquidem omne peccatum occidens animam sanguini comparatur, sicut in propheta pro peccatore dicitur: Sanguis eius super caput eius [Ose. XII]. Adeps pinguedo gratiae divinae. In psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur [Psal. LXII]. Adeps compunctionem cordis sanctorum. In Levitico, et imposito desuper holocausto adolebit adipes pacificorum [Lev. VI]. Adeps, spiritalis gratiae intellectus: ut in psalmo: et adipe frumenti satiat te [Psal. CXLVII]. Adipes, quae operiunt genitalia, quae comedi prohibentur, animae origo, sicut et superius de sanguine dictum est, a quibusdam significari videtur in Levitico: Adeps crassitudo malitiae, ut in psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum [Psal. LXXII]. Item ibi: adipem concluserunt [Psal. XVI]. Crassitudo duritia est cordis.
62 In propheta: Incrassatum est cor populi huius [Isa. VI]; et in Iob: Operuit crassitudo eius faciem, et de lateribus eius arvina dependet [Iob. XV]. Medulla, cogitationes sanctae sive compunctio ex intimo corde procedens in psalterio: Holocausta medullata offeram tibi [Psal. LXV], et in malam partem de reprobis in Ezechiele dicitur: Et iniquitates eorum in ossibus eorum [Ezech. XXXII]. Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum, adeo indomiti, ut pro feritate iugum cervicibus non recipiant, hos Africa procreat.
63 Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. In bubalis autem vel uris possunt accipi superbi doctores et dominatores plebis, qui habentes similitudinem bonorum doctorum in gradu vel officio, quod gestant: sed superbia tumentes, et in cornibus potentiae mundanae potius confidentes quam in divinum auxilium, contra Apostolum eligunt dominari in cleris, non forma fieri gregis, quibus Dominus per prophetam comminatur, dicens: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.
64 Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebatis, et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis: quod infirmum erat, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum est, non alligastis: et quod abiectum est, non reduxistis: quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia [Isa. XXXIV]. Camelis causa nomen dedit, sive quod, quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accumbant (quia graeci camai humile et breve dicunt) sive quia curvus est dorso.
65 Camur enim verbo graeco curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos: differunt autem sibi. Nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula. Cameli vero nomine aliquando in sacro eloquio Dominus, aliquando autem gentilium superbia exprimitur, quasi excrescente desuper tumore tortuosa.
66 Dromeda genus camelorum est minoris quidem staturae, sed velocioris, unde et nomen habet. Nam dromos Graece cursus velocitas appellatur: centum et amplius millia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ovis et camelus, ruminat. Ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis revocatur animalibus.
67 Camelus autem aut Christi humilitatem significat, qui onera peccatorum nostrorum portabat, aut gentilem populum conversum ad fidem Christianam. Quod in Evangelio Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum coeldorum [Matth. XIX], ostendit, facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti.
68 Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera suscepit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Sir. III). Per acum autem punctiones significantur, per punctiones dolores in passione suscepti.
69 Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. III]. Alii camelum Dominum Iesum Christum intellexerunt, pro eo, quod, humiliando semetipsum, peccatorum nostrorum onera portavit.
70 Camelus, amor saeculi, cuius figuram camelus ille gerebat, quem Rebecca nuptura viro suo Isaac descendit ac reliquit. Cameli peccatores moribus distorti, ut in Iudicum: et cameli eorum sicut locustae in multitudine [Iud. VII]. Et in Isaia de Hierusalem scriptum est: Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha.
71 Omnes de saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes [Isa. LX]. Significat enim haec sententia conventum nationum ad Ecclesiam Christi. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam fertiles camelorum. Omnis provincia vocatur Saba, unde venit Saba regina ad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorum est, qui Ismaelitae dicuntur, et in Nabaioth unus est filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudo vocatur, quae frugum inops, pecorum plena est.
72 Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae vicinae sunt Ismaelitis, totius mundi conversio praedicatur. Mathan enim in hoc loco interpretatur iniquitas et Epha solutus vel fundens: Saba conversio vel captivitas. Cedar tenebrae: Nabaiot prophetiae. Greges igitur camelorum, id est, divitum et peccatorum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suas effundentes Deo, operient Ierusalem muneribus; et omnes de captivitate venient, et conversione sua aurum fidei et thus sacrificii deferent: intantum proficientes, ut et aliis praedicent salutare Dei.
73 Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi aseddus: sed hoc nomen quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum, et nulla ratione renitens, statim ut voluit, sibi homo substravit. Asinorum quoque vel asinarum nomine aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando stultitia gentilium designatur. Asinus enim mystice, quod brutum et libidinosum est animal, aut gentilem populum (ut diximus) significat, super quem Dominus sedere dignatus est ad Hierosolymam tendens, ut eum subiectum faceret, et ad coelestem patriam perduceret: aut stultum hominem, et luxuriam istius mundi tantummodo sectantem. Unde Iacob ad Issachar filium suum, qui interpretatur merces, ait: Issachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens [Gen. XLIX]. Gentilis ergo populus, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est, prius quasi brutum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens. Nunc vero fortis est, Salvatori nostro mentis occulta subigens, ac Redemptoris dominio colla subiiciendo, iugum disciplinae evangelicae perfert.
74 Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Item asinus homo stultus. In Deuteronomio: Non arabis in bove et asino [Deut. XXII]; id est, stultum praedicatione sapienti non socies. Asinus synagogam Iudaeorum significat. In Genesi: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam [Gen. XLIX]. Asinus corpus hominis: unde in libro Iudicum scriptum est: Qui ascenditis super nitentes asinos [Iud. V]. Item ibi de asina filiae Caleph, quae animae gerit imaginem, dicitur: Cumque suspirasset sedens in asino [Iud. I]. Primogenita asini exordia vitae luxuriosae, ut in Exodo: Primogenita asini redimes ove [Exod. XXXIV]; tunc enim stultum hominem significat asinus, quando peccati onera portantem et usque ad finem vitae libidines carnis exercentem demonstrat.
75 Unde scriptum est, quod Ana dum pasceret asinos patris sui Sebeon, invenit aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis per prophetam dicitur: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum [Ezech. XXIII]. Onager interpretatur asinus ferus. Onon quippe Graeci asinum vocant, agrion ferum. Hos Africa magnos habet et indomitos et in deserto vagantes: singuli autem feminarum gregibus praesunt: nascentibus masculis eos zelant, et testiculos eorum morsu detruncant, quod caventes matres earum in secretis locis occultant.
76 Significat autem Onager aut Iudaicum populum aut hominem eremitam. Iudaicum autem populum significat in psalmis ubi scriptum est: Exspectabunt onagri in siti sua [Psal. CIII]. Cum superius dixerit bestias silvarum aquis decurrentibus esse potatas, onagros iam nunc ponit sitim suam exspectare: scilicet Iudaeos, qui neglexerunt fluenta divinae pietatis haurire.
77 Onager enim sylvester asinus est, qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum. Quod genus quantum patiens est domitum, tantum saevissimum redditur, cum silvis retinentibus efferatur. His obstinati Iudaei merito comparantur, quia ferocia mentis et callosa fatuitate durati sunt, nec satiari cito poculis vitalibus adquiescunt: nam quod dicit, exspectabunt, illud significat, quod frequenter dictum est: quia in fine saeculi, Helia et Enoch venientibus, creditura est multitudo Iudaeorum.
78 Rursus in libro Iob Dominus dixisse fertur: quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit, etc? [Iob. XXXIX]. Subaudis, nisi, ego. Onager enim, qui in solitudine commoratur, eorum vitam significat, qui remoti a turbis popularibus conversantur. Liber ergo dimittitur, qui calcatis terrenis desideriis appetitu onerum temporalium, securitate mentis exoneratur: et vincula eius quis solvit? subaudis, nisi ego.
79 Solvuntur enim uniuscuiuscunque sancti vincula, dum divino adiutorio interna desideriorum carnalium retinacula disrumpuntur. Cui dedi habitaculum in solitudine, et tabernacula eius in terra salsuginis [Ibid.]. Nam remoti viri, id est, a carnalibus desideriis alieni hoc silentium mentis inhabitant: ut turba desideriorum carnalium non premantur.
80 Et tabernacula onagri huius in terra sunt salsuginis. Salsugo incendere sitim solet. Et sancti viri quamdiu in huius vitae tabernaculis degunt, ad supernam patriam desiderii sui quotidianis aestibus accenduntur. Onager, arrogans quisque, id est, amator vanae gloriae: ut in Ieremia: Onager assuetus in solitudine desiderio animae suae traxit ventum amoris sui [Ier. II], id est, spiritum superbiae. Onagri principes Iudaeorum, ut in Ieremia.
81 Sed et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones [Ier. XIV]. Equi dicti, eo quod quando quadrigis iungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. Caballus antea a cao dictus, propter quod gradiens ungula impressa terram concavat: quod reliqua animalia non habent: inde et sonipes, quod pedibus sonat.
82 Equus vero aliquando in bonam partem vertit significationem: aliquando in malam. In bonam partem, ut est illud Habacuc prophetae: Ascendens, inquit, super equos tuos et equitatus tuus sanitas [Habac. III]. Et in Iob divina vox ait: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum, etc. [Iob. XXXIX]. Hic equus praedicatores sancti intelliguntur, quorum sessor Dominus est, qui eis fortitudinem, hoc est, constantiam mentis dat, et sonum sanae praedicationis.
83 E contrario vero de alia specie equorum in cantico Exodi scriptum est: Equum et ascensorem proiecit in mare [Exod. XV]. Et rursus: Quadrigas Pharaonis, et exercitum eius proiecit in mare [Ibid.]. Sunt equi, quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi, qui ascensores habent Diabolum et angelos eius.
84 Iudas equus eius erat: sed donec ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis fuit cum caeteris, et cum Apostolis missus aegrotis salutem, et sanitatem languentibus praestitit: sed ubi se Diabolo substravit (post buccellam enim introivit in eum Satanas [Ioan. XIII], illius habenis ductus adversum Dominum et Salvatorem nostrum coepit equitare.
85 Omnes enim, qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes: sed habent ascensores, quibus aguntur, angelos malos, et inde feroces sunt. Dominus ergo equum et ascensorem proiecit in mare, et factus est mihi in salutem. Equi peccatores intelliguntur et luxuriosi homines, ut in Ieremia: Equi emissarii; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat [Ier. V]. Equus, carnalis potentia. In Isaia: Vae quia ascenditis super equos ut descendatis in Aegyptum [Isa. XXX]. Et in psalmo: Dormitaverunt, qui ascenderunt equos [Psal. LXXV]. Quod autem equi rufi et varii nigri et albi in propheta Zacharia apparuisse leguntur, aut castigationem peccantium designat, aut consolationem conversorum.
86 Scriptum est enim in Zacharia, Domino dicente: Ego irascor super gentes opulentas. Quia ego iratus sum parum, ipsi vero addiderunt in malum [Zach. I]. Et rursum ipse propheta ait: Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post eum equi rufi, varii et albi, etc. [Ibid.]. Nox, in qua cernitur visio, obscuritas mystice visionis intelligitur.
87 Vir, qui ascendit super equum rufum, Dominus atque Salvator est, qui dispensationem nostrae carnis assumpsit. Myrteta autem, quae erant in profundo, inter quae stare describitur, angelicae intelliguntur potestates, quae ei etiam in carne posito ministraverunt. Equi rufi varii albi, Apostoli et apostolici viri intelliguntur: quorum alii in martyrio coronati sunt, et appellantur rufi: alii operibus et doctrina ac varietate signorum varii nuncupantur.
88 Alii virginitatis decore, integritateque cordis ornati, et puritate cordis, cernere Deum in praemio susceperunt. A Domino enim missi sunt Apostoli, ut totum mundum evangelica praedicatione complerent, qui postquam opus expleverunt reversi sunt ad magni consilii Angelum, qui stabat inter eos, et dixerunt ad eum: Perambulavimus terram, et implevimus opus, quod nobis iniunctum est: et ecce omnis terra habitatur et quiescit a bellis vitiorum, et quae ante erat deserta a Domino nunc eius habitatio est.
89 Quod ait: anno septuagesimo miserebitur Ierusalem et urbibus Iuda: hic est sensus: ut vera pax non fiat, nisi septuagesimo anno, id est, aeterno sabbato: nec Ierusalem, id est, Ecclesia aeterna quiete, nisi post laborem sex aetatum, sine omni perturbatione in septima requiescet. Verba consolatoria dona sunt sancti Spiritus, et pignus haereditatis nostrae, quam percepturi erimus post Babyloniae, id est, huius mundi captivitatem.
90 Quod autem in prophetis legimus bigas et quadrigas, iuxta allegoriam aut tempora regnorum, aut principatum vel actum ipsorum ostendit. Nam bigas in Isaia legimus, et in Zacharia quadrigas. Ita quoque ibi scriptum est: Levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium: et montes, montes aerei.
91 In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii fortes [Zach. VI]. De quadriga prima equi rufi erant et cruenti et sanguinarii et Babyloniae crudelitate terribiles: in quadriga secunda equi nigri regnum Medorum et Persarum, quod bigae sedens et egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Iudaeorum tristi nuntio praeferebat: in quadriga tertia equi albi Macedones, sub quorum imperio de Antiocho Machabaeorum victoriam legimus: in quadriga quarta equi varii fortes.
92 Scimus enim Romanorum reges alios in gente Iudaea fuisse clementes, ut Gaium Caesarem, Augustum et Claudium: persecutores alios atque terribiles, ut Gaium vel Neronem, Vespasianum et Adrianum. Propheta ergo quaerente, quid sibi angelus, qui loquebatur, vellet significare, quem cerneret: angelus qui loquebatur in eo, respondit et narravit quatuor ventos esse coeli, id est, quatuor plagas mundi, quae vocantur Graece climata: quae assistunt et parent Domini voluntati.
93 Nihil enim haec quatuor regna, quae diximus, absque Domini voluntate fecerunt. Ita iuxta allegoriam in quadriga duo testamenta, sive ipsorum testamentorum in praeceptis charitatis praedicatores, seu etiam duo populi vel ipsorum populorum doctores possunt intelligi, hoc est, Iudaeorum et gentium, quibus Christi potentia praesidens regimen congruum praestat.
94 Item in quadriga quatuor evangelistae sive quatuor evangelia possunt accipi, vel quatuor virtutes principales, hoc est, prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia. Quae currui Domini bene conveniunt, quia per ipsas electos suos in viam iustitiae dirigens perducit ad regnum perpetuum. Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur.
95 Currus enim sanctorum angelorum societatem, aut sanctorum hominum unanimitatem mystice designat, in quibus Dominus voluntatis suae regimen exercet. Unde in curru igneo legitur Elias sublatus in coelum [IV Reg. II]: ut videlicet aperte monstraretur, quia homo purus adiutorio egebat alieno. Per angelos quippe facta illa et ostensa sunt adiumenta: quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere potuit, quem naturae suae infirmitas gravabat, Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur: quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur.
96 Illuc enim revertebatur ubi erat; et inde redibat ubi remanebat: quia qui per humanitatem ascendebat in coelum, per divinitatem et terram pariter continebat et coelum. Item legitur in Psalmo: Currus Dei decem millia multiplex, millia laetantium, Dominus in illis [Psal. LXVII]. Sanctorum ergo unanimitas virtus est Domini, quam ille, velut auriga insidet, et ad voluntatis suae ministerium moderatur.
97 Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus attributum, ait, decem millia multiplex: quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere. Subiunxit: millia laetantium, quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait: Dominus in illis: qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis.
98 Item in aliam partem currus societas intelligitur impiorum vinculo peccatorum alligata: de quo in Exodi cantico scriptum est [Exod. XV], ut supra ostendimus. Porro equites singulares ideo currere dicuntur, quia singulariter unusquisque cursum vitae huius aeque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. Equites enim in bonam partem et in malam possunt accipi.
99 In bonam, quando domatores vitiorum significant: in malam autem, quando superbi homines in mundana potentia confidentes praefigurantur. Mulus autem ex Graeco tractum vocabulum habet. Graece enim inde vocatur, quod iugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyrum molas. Iudaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi: ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ob hoc missos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur.
100 Mulus enim, quod oneriferum est animal, significat stultitiae secutores. Quam Absalon mulo sedens, et seditionem contra patrem levans, secutus, merito interiit. Proinde Psalmista auditores suos compescit dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe [Psal. XXXI]. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari: ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur.
101 Verum istis talibus quid dicit esse faciendum? scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subiicit. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo, ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula: ut ad arbitrium iubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. Maxilla vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram et allegoriam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari: ut ieiuniorum necessitate conclusi Creatoris subdantur imperio.
102 Industria quippe humana diversum animal coegit in coitu: sicque adulterina commistione genus aliud reperit, sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procuravit [Gen. XXX]. Nam tales fetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos obiiciant equos visibus concumbentium: quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum specierum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas hisdem locis, quibus illae versantur: quo rapiente visu similes generent. Inde est, quod quidam gravidas mulieres iubent ut nullius intueantur pessimos animalium vultus, ut cynocephalos et simias, ne visibus occurrentes similes fetus pariant.
103 Hanc enim feminarum esse naturam dicunt, ut quales conspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu quando concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim animal in usu venereo formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis, rapit species in propriam qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa et asino, burdo ex equo et asina, ibride ex apris et porcis, tityrus ex ove et hirco, muscus ex capra et ariete.
104 Est autem dux gregis.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 7, VII. De portentis. <<<    
monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8