Hrabanus Maurus, De Universo, 7, CAPUT VII. De portentis.
| 1 | Portenta esse Varro ait, quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam: quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cuiusque conditae rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo naturam, modo deum appellant. Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicere aliqua futura videntur. |
| 2 | Nam portenta dicta perhibentur a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent: sive quod statim monstrent quid appareat. Et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. |
| 3 | Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constitutae videntur. Vult enim Deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut per somnos et per oracula qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus, vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. |
| 4 | Xerxen quippe vulpes ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit inferiorum diversarum bestiarum, sed viventes significasse repentinam regis interfectionem; supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra, quae in significationibus dantur, non diu vivunt, sed continuo, ut nata fuerint, occidunt. |
| 5 | Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt, quae transfigurantur, sicut fertur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Lucanus: Matremque suus conterruit infans. Portentuosa vero levem sumunt mutationem; ut exempli causa cum sex digitis nati. Portenta igitur vel portentuosa existunt, alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quatenus fuit Titan in novem iugeribus iacens, Homero testante. |
| 6 | Alia pravitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci Pygmaeos vocant, eo quod sint staturae cubitalis. Alia, magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodentes, quibus gemini procedunt dentes. Alia defectu partium, in quibus altera pars plurimum defecit ab altera, ut manus a manu, vel pedes a pede. |
| 7 | Alia discissione, ut sine manu aut capite generata, quos Graece steresios vocant. Alia per numeria [sic], quando solum caput aut crus nascitur. Alia, quae in parte transfigurantur: qui leonis habet vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut Erfasi dememorant genitum Minotaurum, quod Graeci heteromorphian vocant. Alia, quae ex omni parte transfigantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, vel in fronte: aures supra in tempore: vel sicut Aristoteles tradidit quemdam in sinistra parte iecur, in dextra parte splen habuisse. |
| 8 | Alia, secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiunt, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem, sicut hi, qui dentati nascuntur, sive barbati vel cani. Alia complexu plurimarum differentiarum, sicut illud, quod diximus in Alexandro multiforme portentum. Alia commistione generis, ut androgyni et hermaphroditae nuncupantur. |
| 9 | Ermaphroditae autem nuncupati eo quod in eis uterque sexus appareat. Erma quippe apud Graecos masculus, aphrodi femina nuncupatur. Hi dextram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes, vicissim coeundo et gignunt et pariunt. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum: ita et in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut gygantes, cynocephali, cyclopes, et caetera. |
| 10 | Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos gegines existimant, id est, terrigenas eo quod eos fabulose pariens terra immensa mole et similes sibi genuerit. Ge enim terra appellatur: genos, genus: licet et terrae filios vulgus vocet, quorum genus incertum est. Falso autem opinantur quidam imperiti de Scripturis sacris praevaricatores, angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos gigantes, id est, nimium grandes et fortes viros, de quibus terra completa est. |
| 11 | Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur: hi in India nascuntur. Cyclopes quoque eadem India gignit, et dicti cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et agriophagitae dicuntur propter solas ferarum carnes, quas edunt. Lemnias in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. |
| 12 | Alios sine cervicibus gigni oculos habentes in humeris. In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus aequali totius oris planitie informes habentes vultus. Alii labro subteriore adeo prominente, ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse modico tantum foramine, calamis avenarum haurientes pastus. |
| 13 | Nonnulli sine linguis esse dicuntur, in vicem sermonis utentes nutu sive motu. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium, ut omne corpus contegant: pan enim Graeco sermone omne, othim aures dicuntur. Artabatice in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur. Quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. Satyri homunciones sunt aduncis naribus, cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes: qualem in solitudine Autumus (Antonius] sanctus vidit, qui etiam interrogatus a Dei servo, respondisse fertur, dicens: Mortalis ego sum, unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas faunos satyrosque colit. |
| 14 | Dicunt quidam esse silvestres homines, quos nonnulli fatuos ficarios vocant. Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili, quos inde sciopodas Graeci vocant eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrantur. Antipodas in Libya plantas versas habent post crura, et octenos digitos in plantis. |
| 15 | Ippodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. In India ferunt esse gentem, qui Macrobii nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito Pygmaeos vocant, quos vulgus septemcaulinos vocant eo quod septem sub uno caule requiescunt: de qua supra diximus. Hi montana Indiae tenent, quibus vicinus est Oceanus. Perhibent et in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt et octavum vitae annum non excedunt. |
| 16 | Dicunt autem et alia hominum fabulose portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma praeditum: fuerunt enim tres fratres tantae concordiae, ut in tribus corporibus quasi una anima esset. Gorgones quoque meretrices crinitae os serpentesque aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum, quo invicem utebantur. |
| 17 | Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant, ut vertere eos putarentur in lapides. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, et ex parte volucres, habentes alas et ungulas: quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat; quae illectos navigantes sub cantu in naufragia trahebant. |
| 18 | Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes, quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat; atque in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt. Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis cum latratibus, magnis propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrare existimant undas, quas sorbentis aestus vorago collidit. Fingunt et monstra quaedam irrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem: significantes per eum tres aetates, per quas mors hominem devorat, id est, infantiam, iuventutem, senectutem; quem quidem ideo dictum Cerberum putant, quasi creovorum, id est, carnem vorans. |
| 19 | Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine Caedra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse emanantem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant. Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic aqua clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium dicens: Haeresis enim quasi quaedam Hydra fabularum vulneribus suis crevit, et dum saepe recipitur, pullulat igni debita, incendioque peritura. |
| 20 | Fingunt et Chimaeram triformem bestiam, quae ore est leo, postremis partibus draco, media capra. Quam quidam physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam serpentibus plenam. Hunc Bellerophontis habitabilem fecit. Unde Chimaeram dicitur occidisse: Centauris autem species vocabulum indidit, id est, hominem mistum equo. |
| 21 | Quos quidem equites Thessalorum dicunt: sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde centauros factos asseverant. Porro Minocentaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine: qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusum fuisse. De qua Ovidius: Semibovemque virum, semivirumque bovem. Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur: sicut et Hippocentaurus; quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur. |
| 22 | Hoc quoque notandum est, quod aliquando prophetici actus portenta dicuntur, cum aliquid de futuris praesignant: ut illud, quod Dominus ad Ezechielem ait: Fili hominis, dedi te in signum et portentum domui Israel [Ezech. XII]. Unde idem propheta legitur iussus dormire in latere dextro ad tempus, et item in latere sinistro ad tempus, ut praefiguraret, quod Dominus populo Israelitico in vindictam evenire volebat. |
| 23 | Item legitur de Isaia, quod nudus et discalciatus ambulaverit ad praefigurandum vastationem terrae Iudaeorum, et captivitatem populi Israelitici. Et sic alii prophetae actibus suis et vaticiniis futura exemplabant. Similiter et in Novo Testamento signa, portenta et prodigia leguntur accidisse. Quod etiam et Ioel in suo libro praedicere videtur; ut est illud: Et erit, post haec effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt: et iuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos, et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum: et dabo prodigia in coelo et in terra: sanguinem et ignem, et vaporem fumi. |
| 24 | Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: et erit, omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit [Ioel II]. Unde nobis non est necesse de portentis quae gentilium libri narrant diutius disputare. Sed et hoc nos convenit credere, quod quaecunque veraciter in rebus fiunt et in naturarum mutatione describuntur, non nisi ordinatione et voluntate Dei fieri posse, qui omnia iuste agit et recte disponit: quoniam iustus est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. |