monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3 > 3 > 10 > 27 > 19 > > 19 > 3 > 7 > 3 > 3 > 11 > 16 > 48 > 5 > 9 > 1 > 4 > 41 > 17 > 16 > 21 > 33 > 6
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, V. De coniugiis. <<<     >>> VII. De portentis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 7, CAPUT VI. De morte.

1 Mors dicta, quod sit amara, vel a marte, qui est effector mortium, sive a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit [Gen. III]. Tria sunt autem genera mortis; acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum: immatura iuvenum: merita, id est, naturalis senum. Vivi aliquando iusti intelliguntur, qui consistunt in aeterna vita.
2 Unde est illud: Placebo Domino in regione vivorum [Sap. IV]. Et in aliam partem: Laudavi magis mortuos quam viventes [Eccl. IV], hoc est, bono fine consummatos, quam viventes in peccatis. Mortui enim aliquando peccatores vel infideles significant, ut est in Evangelio: Sine mortuos, ut sepeliant mortuos suos [Matth. VIII]. Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino moriuntur [Apoc. XIV]. Unde scriptum est in Psalterio: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXIII]. Et in Apostolo: Mortui enim, inquit, estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Col. III]. Mors autem non solum carnis obitum, sed etiam interitum animae et damnatorum inferni significat.
3 Unde scriptum est: Quocunque die comederitis ex eo, morte moriemini [Gen. II]. Et alibi Salvator ait. Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum [Ioan. VIII]. Et rursum: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI]. Et in Psalterio scriptum est: Mors peccatorum pessima est [Psal. XXXIII]. Mortem peccatorum illam dicit, quae ab homine non potest intueri, quam non solum malam, sed etiam pessimam esse profitetur.
4 Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur. Viventes mundo et mortui Deo peccatores intelliguntur in psalmo: Descendunt in infernum viventes [Psal. LIV]. Cadaver autem est, si insepultum iacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus, crematum reliquias, conditum, iam sepultum.
5 Corpus autem consuetudine dicitur, ut est illud: Cum corpora luce carentum. Mystice cadavera infidelium corpora significant, ut est illud in Propheta: Et impleam vallem Iosaphat cum cadaveribus mortuorum [Ioel. III]. Item in aliam partem ponuntur, ut illud in Psalterio: Posuerunt cadavera servorum tuorum [Psal. LXXVIII]. Defunctus vocatur, quia complevit vitae officium.
6 Nam dicimus functos officio, qui officia debita compleverunt. Unde est: Et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quasi diem functus. Sepultus autem dictus eo, quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est, sine motu. Sepelire est autem condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est, humum iniicere.
7 Sepultus autem non vitiis obrutum aut damnatum in inferno significat. Unde dicitur: Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno [Luc. XV]. Sepulcrum vero allegorice corpus peccatoris intelligitur, mortuam vitiis animam intrinsecus retinens. Et in Evangelio dicitur: Quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum [Matth. XXIII]. Aliquando tamen sepulcrum memoriam mortis et resurrectionis Domini significat, ut in Isaia: Et erit, inquit, sepulcrum eius gloriosum [Isa. XI].
Hrabanus Maurus HOME