Hrabanus Maurus, De Universo, 7, CAPUT V. De coniugiis.
| 1 | Vir sexum significat, non coniugium, nisi adieceris, vir eius. Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat, et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. Sponsus ab spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in iura matrimonii, et fidei iussores dabant. |
| 2 | Unde et admissum est, ut sponsum dicamus virum ab spondendo, et sponsam similiter. Caeterum proprie spondere velle est. Ergo sponsum, non quia permittitur, sed quia spondet et sponsores dat. Sponsus Christus ideo, quod a Patre ab initio sit repromissus, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo [Psal. XVIII]. Sponsa Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus sit promissa, ut in Cantico canticorum: Veni a Libano, sponsa, veni a Libano [Cant. IV], hoc est, a candore baptismatis. |
| 3 | Nuptiae copulatio Verbi Dei et carnis, ut in Evangelio: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo [Matth. XXII]. Item nuptiae societas angelorum et hominum per Dominum Christum facta, ut in Evangelio: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis [Luc. XII]. Thalamus uterus virginis Mariae, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo [Psal. XVIII]. Thalami corda sanctorum, ut in Ezechiele: Osculum reconciliatio hominis in Deum: sicut de prodigo filio dicitur: Et osculatus est eum [Luc. XV]. Et in Apostolo: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius [Rom. V]. Et in malam partem: Iuda, osculo filium hominis tradis! [Luc. XXII.] Risus gaudium sempiternum, sicut in Salomone pro Ecclesia dicitur: Et ridebit in die novissimo [Prov. XXXI]. Et in aliam partem: Ego quoque interitu vestro ridebo [Prov. I]. Arrabo dicta, quasi arrha bona. |
| 4 | Quod enim datur pro coniugio, bene datur: quia coniugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii, malum est: idcirco arrabo non est. Dicta autem arrha a re, pro qua traditur. Est autem arrha non solum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data, ut compleatur. Proci, nuptiarum petitores, a precando et petendo dicti. |
| 5 | Pronuba dicta eoque nubentibus praeest, quaeque nubentem viro coniungit, ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis, et nympha prolabationis officio, quod et ad nomen nubentis alludit. Coniuges appellati propter iugum, quod imponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subiici solent propter futuram concordiam, ne separentur. |
| 6 | Coniuges autem verius appellantur a prima dispositionis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus: sicut Maria coniux Ioseph vocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commistio. Matrona est, quae iam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati: vel quia iam mater fieri potest. Unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matremfamilias. Nam matronae, quae iam in matrimonium convenerunt: matres, quae genuerunt: matresfamiliae, quae per quamdam iuris solemnitatem in familiam mariti transierunt. |
| 7 | Monogamus dictus, qui uni tantum nupsit. Monos enim apud Graecos unum dicitur: gamos nuptiae interpretantur. Digamus autem et trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duarum vel trium maritus. Vidua vocata, quod cum viro duo fuerint, nec circa consortium alterius viri post mortem coniugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserit, viduae non dicuntur. |
| 8 | Item vidua quod sola sit, nec circa consortium alterius viri coniugalia iura custodiat. Fratris uxor fratrissa vocatur: mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores ianitrices vocantur, quasi eamdem ianuam terentes, vel per eamdem ianuam iter habentes. Viri soror glos appellatur. Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. Matrimonium est nubilium iusta conventio et conditio. Coniugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae. |
| 9 | Tribus autem ob causis ducitur uxor. Prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi: Et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini [Gen. I]. Secunda causa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi [Gen. II]. Tertia causa incontinentiae. Unde dicit Apostolus, ut qui se non continet, nubat [I Cor. VII]. In eligendo marito quatuor exspectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. |
| 10 | Ex his sapientia potentior est. Ad amoris effectum refert haec quatuor Virgilius de Aenea, quod his Dido impulsa est in amorem eius: pulchritudine: Quem sese ore ferens!. . . virtute: . . . Quam forti pectore et armis! oratione: . . . . . Heu quibus ille Iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! genere: Credo equidem (nec vana fides) genus esse deorum. Item in eligenda uxore quatuor res impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores magis quam pulchritudo quaeratur. |
| 11 | Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut formae non quas probitas morum commendat. Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere. |
| 12 | Mystice autem viri nomine aut Christus intelligitur, qui est sponsus Ecclesiae, aut spiritus hominis, id est mens et ratio, quae animam regit, et in ea dominatur. Nam vir et uxor eius Christus et Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [Eph. V]. Similiter et sponsus et sponsa eamdem rem significant: quoniam sponsus Christus inde est dictus, ut supra ostendimus, quia a Patre ab initio fuit promissus. |
| 13 | Unde et in psalmo legitur: In sole tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo [Psal. XVIII]. Sponsa vero eius est Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus fuit promissa. Unde in Cantico Canticorum dicitur: Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni [Cant. IV]. Libanus candor, interpretatur, id est, anima bonis actibus candidata. |
| 14 | Quam tertio sponsus hortatur, ut veniat; primo viventem in carne per bona opera; secundo absoluta carne ad percipiendam vitam beatam; tertio recepto corpore ad perfruendum post resurrectionem gaudio perfecto. Item in contrariam partem vir ponitur: ut est illud in Genesi: Pulchra facie valde virgo, quam vir non cognoverat [Gen. XXIV], id est diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. |
| 15 | Coniugium vero spiritale, hoc est, coniunctio Christi et Ecclesiae multa bona in se habet, quia illud, quod diximus in viro eligendo, maxime viget in Christo, hoc est, virtus et sapientia, genus et pulchritudo. De qua ait Apostolus: Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I]. Et propheta: Generationem, inquit, eius quis enarrabit? [Isa. LIII.] Et in psalmo de ipso legitur: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV]. In uxore autem eius similiter illa quatuor, quae ante numeravimus, inveniuntur, hoc est, pulchritudo, genus, divitiae, mores. |
| 16 | Nam in Cantico canticorum de eius pulchritudine ita dicitur: Pulchra es, amica mea, suavis et decora, sicut Ierusalem [Cant. I, IV]. De genere quoque eius dicit B. Petrus apostolus: Vos genus regium et sacerdotale [I Petr. II]. De divitiis illius scriptum est: In operibus manuum illius divitiae multae. Honestatem autem morum illius pene omnis Scriptura sacra praedicat. |
| 17 | Unde non est necesse aliquod exemplum inde ponere. Hic ergo vir virgo est in carne, et monogamus in spiritu, quia aliam sponsam nescit praeter sanctam Ecclesiam catholicam. Cui ipsa sponsa dicit in Cantico Canticorum. Dilectus meus mihi, et ego illi [Cant. II]. Qui uxori suae dotem dedit, quando pretium sanguinis sui pro ea fudit. |
| 18 | Arrham tribuit, quando gratiam Spiritus sancti illi dans aeternam in coelis haereditatem promisit. Unde Apostolus de eodem spiritu ait: Ipse est pignus haereditatis nostrae [Eph. I]. |