monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40 > 72 > 14 > 4 > 6 > 4 > 5 > 7 > 1 > 17 > 2 > 19 > 10 > 25 > 52 > 17 > 2 > 11 > 21 > 36 > 25 > 11 > 1 > 21 > 15 > 5 > 4 > 23 > 17 > 2 > 15 > 7 > 23 > 10 > 27 > 89 > 82 > 29 > 2 > 16 > 12 > 4 > 9 > 20 > 13 > 3 > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 7, II. De generationis prosapia.

Hrabanus Maurus, De Universo, 7, CAPUT PRIMUM. De aetatibus hominis.

1 Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est, pura, et necdum ad generandum apta, tendens usque ad 14 annos. Tertia, adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad 28 annos. Quarta, iuventus, firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimum annum.
2 Quinta aetas senioris, id est, gravitas, quae est declinatio a iuventute in senectutem, nondum senectus, sed iam non iuventus: quia senioris aetas est, quam Graeci presbyten vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed gereon dicitur. Quae aetas, a quinquagesimo anno incipiens, septuagesimo anno terminatur. Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur: sed post quinque illas aetates, quantumcunque vitae est, senectuti deputatur.
3 Senium autem pars ultima senectutis, dicta, quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam descripserunt humanam, in quibus mutatur et currit, et ad terminum mortis pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. Infans dicitur homo primae aetatis. Dictus autem infans, quia adhuc fari nescit: id est, loqui non potest.
4 Nondum enim bene ordinatis dentibus plena est sermonis expressio. Infantes, malitia parvulos mystice significant: ut in psalmo: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem [Psalm. VIII]. Lactentes, in Christi fide proficientes. Ablactatus, Christus, de quo per Isaiam dicitur: Super foramina aspidis, et in caverna reguli qui ablactatus fuerit, manum suam mittet [Isai XI]. Ablactati perfecti, quasi a simplici cibo doctrinae abstracti.
5 Ubi et supra Ablactatus, a lacte expulsus ab uberibus. Parvulus mystice Christus, ut est illud Isaiae: Parvulus natus est nobis [Isai. IX]. Item parvuli sancto Spiritu humiles, ut in psalmo: Custodiens parvulos Dominus [Psal. CXIV]. Et in malam partem in Osee: Parvuli eorum elidantur [Osee. XIV]. Parvuli, cogitationes pravae, priusquam in opere perficiantur, ut in psalmo: Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram [Psal. CXXXVI], hoc est, ad Christum. Puer a puritia vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens.
6 Hi sunt ephebi, id est, a febo dicti, nec dum viri adolescentuli lenes. Puer autem tribus modis dicitur: pro nativitate, ut Isaias, Puer natus est nobis [Isai. IX]: pro aetate, ut: octennis, decennis. Unde est illud: Iam puerile regum tenera cervice gerebat. Pro obsequio et fidei puritate: de quo Dominus ad prophetam ait: Puer meus es tu: noli timere [Ier. I]: dum iam Ieremias longe pueritiae excessisset annos.
7 Puer mystice Christus intelligitur, ut in Evangelio: Puer autem Iesus crescebat [Luc. II]. Item in malam partem. Puer centum annorum, id est, peccator perfectae stultitiae, ut in Isaia: Quoniam puer centum annorum morietur [Isai. LXV]. Pueri sancti appellati a puritate, ut in Isaia: Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus [Isai. VIII]. Et in aliam partem: Nolite pueri effici sensibus, etc. [I Cor. XIV]. Puella est parvula, quasi pupilla.
8 Unde pupillos non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti, quasi sine oculis, hoc est, a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur, quorum patres ante decesserunt, quam ab his nomen acciperent: caeteri orbi vocantur. Orphani, id est, qui et pupilli. Illud enim Graecum nomen est: hoc Latinum.
9 Nam et in psalmo, ubi legitur, pupillo tu eris adiutor [Psal. IX], Graecus habet, orphano. Cuius sententiae talis est sensus. Pupillum vero dicit, non cuius genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam pupillos multos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, obligatores, et quod in illa aetate creberrimum est, luxuriosi.
10 Et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adiutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende, quod dicit: Tu eris adiutor: ut, cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos. Item in Psalterio scriptum est: Pupillum et viduam suscipiet: et viam peccatorum exterminabit [Psal. CXLV]. Pupillus et vidua sunt, qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti: hos recipit Christus suo munimine vindicandos.
11 Sed cum istos pro sua pietate receperit, diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit, id est, a termino regni sui reddit alienum. Praegnantes animae fidelium verbum Dei nuper concipientes et necdum in opere parturientes: sicut in Exodo pro contentionis doctoribus dicitur: Si duo viri rixantes, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit [Exod. XXI]; id est, fidei verbum perdiderit. De his namque animabus fidelium per Amos de haereticis dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad [Amos I]. Item praegnantes, animae peccatorum, cupiditatum cogitationibus plenae, de quibus in Evangelio dicitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus [Matth. XXIV]. Pariens, aure cordis fidei verba concipiens, et in confessione vel opere generans: sicut in Ieremia de fidelibus dicitur: Inter quos erit caecus et claudus, praegnans et pariens [Ierem. XXXI]. In malam partem: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem [Psal. VII]. Primogenitus, Christus de quo in lege: Omne primogenitum, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur [Exod. XIII]. Item primogenitus, populus Iudaeorum, ut in propheta: Primogenitus meus Israel [Exod. IV]. Primogenita, primitiva vita, pro qua in lege scriptum est: Omnia primogenita filiorum tuorum redimes [Exod. XIII]. Puberes a pube, id est, a pudenda corporis parte nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant vocatam, id est, eum puberem esse, qui 14 annos expleverit, quamvis tardissime pubescat.
12 Certissimum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare iam possit. Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Unde et Horatius laudatur: Prima prole puerperae nato. Et dictae puerperae, vel quod partu graventur, vel quod primum pueros pariunt. Unde de matre Salvatoris ait poeta: Salve, sancta parens, enixa puerpera regem.
13 Adolescens dictus eo, quod sit ad gignendum adultus: sive a crescere et augeri. Adolescentes, fideles sive operibus proficientes, ut in Epistola Ioannis: Scribo vobis, adolescentes, quia vicistis malignum [I Ioan. II]. Et in aliam partem: Adolescentia enim et voluptas vana sunt [Eccles. XI]. Iuvenis vocatus, quod iuvare posse incipit: ut in bobus iuvenci, cum a vitulis discesserint.
14 Est enim iuvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxiliandum praeparatus. Nam iuvare hominis est opus, aliquid conferentis. Sicut autem tricesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus et in iumentis tertius robustissimus. Iuvenes significant alacres in Deum, ut in Epistola Ioannis: Scribo vobis, iuvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet [I Ioan. II]. Et in malam partem, ut in Psalmo: Iuvenes eorum comedit ignis [Psal. LXXVII]. Infantes enim et adolescentes atque iuvenes mystice significant eos qui crescunt in gratia Dei, et fortiter resistunt diabolo. Unde Ioannes apostolus in Epistola sua dicit: Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis, iuvenes, quia fortes estis et vicistis malignum, et verbum Dei in vobis manet [I Ioan. II]. Item in malam partem puer, adolescens et iuvenis positi reperiuntur, quando stultitiam sensus aut petulantiam morum significant.
15 Unde scriptum est: Stultitia ligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam [Prov. XXII]. Unde in libro Regum de Roboam legitur, quod relicto seniorum consilio secutus sit adolescentium et iuvenum consilium [III Reg. XII]. Hinc et Apostolus iubens ait: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote [I Cor. XIV]. Parvulus enim intelligitur mente humilis et simplex, ut est illud Dominicum testimonium in Evangelio: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI]. Item parvulus aliam significationem habet, ubi dicitur Apostolus: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli [I Cor. XIII]. Vir nuncupatus, quod maior in eo vis est, quam in feminis.
16 Unde et virtus nomen accepit: sive quod vi agat feminam. Mystice enim vir aliquando intelligitur Christus, cuius uxor est Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [Ephes. V]. Item vir intellectus spiritalis in historia Scripturarum accipitur.
17 Rursum vir spiritus intelligitur, qui principatur in anima. Unde Dominus ait ad mulierem Samaritanam: Vade, voca virum tuum [Ioan. IV]; hoc est, redi ad intellectum tuum. Item vir in contrariam partem ponitur, ut est illud in Pentateucho: Bona facie valde virgo, quam vir non cognoverat [Gen. XXIV]: id est, diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit.
18 Item vir Christus intelligitur in illo Zachariae testimonio: Ecce veniet, inquit, vir, cuius Oriens nomen est [Zach. VI]. Et alibi: Revertimini, filii revertentes, quia ego vir vester [Ier. III]. Rursum vir et uxor, Christus et Ecclesia, ut in Apostolo: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V]. Vir et uxor, anima et caro, filii opera ab utrisque genita, ut in Exodo: Serviet tibi cum uxore et filiis [Exod. XXI]. Item vir et uxor, diabolus et civitas Babylonia, hoc est, conventus omnium malorum.
19 Mulier vero a mollitie, tanquam mollier, detracta l littera vel mutata, appellata est mulier. Utrique enim fortitudine et imbellicitate corporum separantur. Sed ideo maxima fortitudo viri, mulieris minor, ut patiens viro esset: scilicet ne a feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere.
20 Dicitur autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem [Gen. II]. Mystice mulier aut Ecclesiam significat propter filiorum generationem, de qua legitur in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet [Prov. XXXI]? Haec etiam mulier septiformis tenet Ecclesiae sacramentum, ut in Isaia: Apprehendent, inquit, septem mulieres virum unum [Isa. IV]: aut animam sive humanam carnem significat, quae imperio spiritus subiecta esse debet, et eius regimine gubernari.
21 Unde dicit Apostolus: Caput mulieris vir, caput viri Christus [I Cor. XI]. Tunc enim bene animam sive carnem regit spiritus, si ipse spiritu Christi regi meruit: quia quicunque spiritus Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Qui autem spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII]. Item mulieres, animae fidelium, sed infirmae, sicut in Propheta de haereticis dicitur: Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum mearam [Mich. II]. Item mulier vel uxor sapientia, ut est illud: Laetare cum muliere adolescentiae tuae [Prov. V]. Haec mulier genuerat filios, non filias, hoc est, virtutes, non vitia.
22 Rursum mulier in malam partem accipitur: mulier urbs Babylonia, quae totius mundi gerit figuram, ut in Apocalypsi: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum [Apoc. XVII]. Item mulier, haeretica pravitas, ut in Salomone: Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris [Prov. IX]. Item mulieres, duae plebes, Iudaica atque haeretica, ut in Zacharia: Ecce mulieres duae portantes amphoram [Zach. V], id est, diabolum, qui est caput totius iniquitatis.
23 Adulter diabolus vel daemones, ut in Isaia: Vos autem accedite, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae [Isa. LVII]. Fornicaria carnalis propagatio plebs Iudaea sive anima peccatricis. Meretrix, anima peccatrix, quae derelicto coelesti viro, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concipit: ut in Ieremia Frons meretricis facta est tibi [Ier. III]. Lupanar, id est, locus meretriciosus, conscientia hominis peccatoris, vel corpus, in quo adulterinos cum daemonibus perpetrat concubitus: ut in Ezechiele: Et destruam lupanar tuum [Ezech. XVI]. Virago a viridiori aetate dicta est, sicut et virga, sicut et vitula.
24 Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem. Virago vocata, quia virum agit, hoc est, opera virilia facit, et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas viragines vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur: mulier vero, si opera virilia facit, recte virago dicitur, ut amazona.
25 Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen dictum quidam putant. Virgo mystice aut sanctam Ecclesiam catholicam significat, quae fide est incorrupta, sive animam fidelem, quae non consentit contaminari suggestionibus diaboli, vel haereticorum erroribus corrumpi.
26 Cui dicit Apostolus: Despondi enim vos virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI]. Virgines, animae sanctorum a corruptione mundi per quinque sensus corporis se continentes, ut in Evangelio: Simile est regnum coelorum decem virginibus [Matth. XXV]. Item virgines, animae continentium, non propter aeternam retributionem, sed propter favorem laudis humanae. Unde et supra: Et quinque fatuae [Ibid.]. Et in Amos propheta: In die illa deficient virgines pulchrae [Amos VIII]. Lampades, opera iustitiae, ut in Evangelio: Accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae [Matth. XXV]. Sterilis mystice sanctam Ecclesiam ante adventum Salvatoris nostri significat, ut in Isaia: Lauda, sterilis, quae non paris [Isa. LIV]. Et in psalmo: Qui habitare facit sterilem in domo [Psal. CXII]. Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur.
27 Alii graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidiniosiores enim viris feminas esse, tam in hominibus, quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. Femina quando in bonam partem accipitur, significat Mariam matrem Domini, de qua Propheta ait: Femina circumdabit virum [Ier. XXXI]; aut humilitatem subiectorum.
28 Quando autem in malam partem, significat libidinem luxuriosorum. Senior est adhuc viridior. Unde in sexto libro Ovidius ait: Senior inter iuvenemque senemque. Senioris autem nomen aut dignitatem magisterii, aut maturitatem consilii significat. Unde in Epistola sua Petrus apostolus dicit: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum [I Pet. V]. Et Ioannes, Senior, inquit, electe Domine (II Ioan.). Et: Senior Gaio charissimo (III Ioan.). Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod iam prae vetustate desipiant.
29 Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis: prudentes, calidi. Unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est, quod convenit sibi infantum aetas et senum. Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciviam, et infantes ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini. Senex mystice quando in bonam partem accipitur, consummatae iustitiae significat hominem, et probatae scientiae: ut est illud in Genesi: Mortuus est Abraham senex et plenus dierum [Gen. XXV]. Et in Salomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis, vita immaculata [Sap. IV]. Quando vero in alteram partem ponitur, significat hebetudinem sensus, et insipientiam erroris.
30 Unde in Salomone scriptum est: Cunque iam senex esset, depravatum est cor eius [III Reg. XI]. Senectus autem multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos a potentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio.
31 Subeunt enim morbi, tristisque senectus. Nam duo sunt, quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. Senectus aliquando incommoda praesentis temporis significat: aliquando candorem virtutum. Nam propheta Dominum precatur in Psalterio, ita dicens: Ne proiicias me in tempore senectutis [Psal. LXX]. Supplicat, ne tempore senectutis suae proiiciatur a Domino: quando fessa fit virtus corporis, plus indiget adiuvari.
32 Sed hanc senectutem non solum aetatem finitam debemus accipere: sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Candorem autem virtutum significat illud, ubi scriptum est: Senectus mea in misericordia uberi [Psal. XCI]. Senectus candidum caput habet. Quae similitudo (ut arbitror) hic iuste datur Ecclesiae: quoniam omnia merita sanctorum tanquam cani capitis purissima luce fulgebunt. Nec incassum addidit, mea: quia senectus humana morbis gravissimis sauciata tendit ad finem, querelis onerosa, colore deformis est.
33 At contra senectus Ecclesiae ad vitam ducit perpetuam, ad beatitudinem mirabilem, ad pulchritudinem singularem, ut luceant, sicut angeli Dei. Haec de sexu hominum et gradibus aetatum nunc dicta sufficiant. Iam de generationis serie dicenda sunt aliqua.
Hrabanus Maurus HOME



>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 7, II. De generationis prosapia.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40 > 72 > 14 > 4 > 6 > 4 > 5 > 7 > 1 > 17 > 2 > 19 > 10 > 25 > 52 > 17 > 2 > 11 > 21 > 36 > 25 > 11 > 1 > 21 > 15 > 5 > 4 > 23 > 17 > 2 > 15 > 7 > 23 > 10 > 27 > 89 > 82 > 29 > 2 > 16 > 12 > 4 > 9 > 20 > 13 > 3 > 1