| 2 | Unde de Vehemoth legitur in libro beati Iob: Corpus eius sicut scuta fusilia [Iob. XLI]. Oculi eius vel dentes haeretici sive pravi omnes doctores: ut in praedicto libro scriptum est: Oculi eius sicut palpebrae: in circuitu dentium eius formido [Ibid.]. Nares diaboli, inspirationes illius pravae: ut in Iob: Et de naribus eius fumus procedit [Ibid.]. Os diaboli, locutiones eius, quibus corda hominum occultis cogitationibus alloquitur: ut est illud in Iob: De ore eius flamma procedet [Ibid.]. Lingua diaboli, sapientia saeculi huius, vel haereticorum dogma: ut est illud in Iob: Et fune ligabis linguam eius [Iob. XL]. Ossa diaboli, potentes quique et fortes in malitia, sive haeretici, ut est illud in Iob: Ossa eius, fistula aeris [Ibid.]. Cartilago eius minus potentes, quam hi, qui ossa nominantur: ut est illud in Iob: Cartilago eius sicut laminae ferreae [Ibid.]. Halitus diaboli, inspiratio occulta, per quam corda peccatorum amore carnali ardere facit: ut est illud in Iob: Halitus eius prunas ardere facit [Iob. XLI]. Facies diaboli, Antichristi adventus, vel aperta eius malitia; ut est illud in Iob: Faciem eius praecedit egestas [Ibid.]. Carnes diaboli, infirmi quique in corpore eius, et minus valentes peccare: ut est illud in Iob: Membra carnium eius cohaerentia sibi [Ibid.]. Testiculi diaboli, vel haeretici, vel pravae cogitationes subtiliter vinculis peccatores ligantes, ut est illud in Iob: Nervi testiculorum eius perplexi sunt [Iob. XL]. Cauda diaboli, Antichristus vel consuetudo peccandi, ut est illud: Stringit caudam suam quasi cedrum [Ibid.]. Dormire diabolum, est in corde reproborum requiescere, ut est illud in Iob: Sub umbra dormit in secreto calami [Ibid.]. Pascere diaboli, est in peccatis impiorum delectari, ut est illud in Iob: Huic montes herbas ferunt. |