Hrabanus Maurus, De Universo, 6, CAPUT PRIMUM. De homine et partibus eius.
| 1 | Natura dicta ab eo, quod nasci aliquid faciat. Giguendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt. Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; Ge enim Graece terram dicunt. Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque crescendi. |
| 2 | Unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut et in Genesi dicitur: Et creavit Deus hominem de humo terrae [Gen. II]. Abusive enim pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est, ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo dicitur. |
| 3 | Graeci autem hominem anthropon appellaverunt, eo quod sursum exspectet, sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit: Pronaque cum spectant animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre (tueri) Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Qui ideo erectus coelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat, veluti pecora, quae natura prona et ventri obedientia finxit. |
| 4 | Duplex est autem homo, interior homo anima, et exterior homo corpus. Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Graeci ventum animos [anemos] dicunt, quod ore trahentes aerem vivere videamur: sed apertissime falsum est: quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit, quae iam in genitricis utero vivit. |
| 5 | Non est igitur aer anima, quod putaverunt quidam, qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. Homo quia ex duabus constat naturis, aliquando corpus humanum, aliquando etiam animam rationalem significat. De quo Apostolus ait: Et si exterior homo noster corrumpitur, interior renovatur de die in diem [II Cor. IV]; et alibi, interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus nostris [Ephes. III]. Item in Psalmo diversas species hominum ostendit propheta ita dicens: Quid est homo, quod memor es eius? |
| 6 | aut filius hominis, quoniam visitas eum? [Psal. VIII.] Quid est homo cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus Adae sequax, qui in veteri peccato permistus socia pravitate conclusus est. Huius memor est Dominus, quando ei peccata dimittit, et misericordiae suae dona largitur: sicut in alio psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt, inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos [Psal. XXXV]. Hoc est ergo esse memorem, conferre delinquentibus tantae gratiae sospitatem. |
| 7 | Aut filius hominis, quoniam visitas eum. Hic iam voce surgendum est, quia Dominum significat Salvatorem, qui non, ut caeteri mortales, ex duobus hominibus natus est: sed ex Spiritu sancto, et beatae Mariae semper virginis utero, tanquam sponsus de glorioso thalamo, processit. Sequitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis [Psal. VIII]. Hinc iam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. |
| 8 | Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens [Phil. II]. Sequitur: Paulominus ab angelis [Psal. VIII], quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit, paulo minus: quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. |
| 9 | Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis et mirabilem totius mundi credulitatem, Deus, in eo quod homo factus est, exaltatus, accepit. Homo Christus est, ut in Isaia: Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius [Isa. II]. Et in psalmo: Accedet homo ad cor altum [Psal. LXIII]. De hoc homine et per alium prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscet eum? Quod autem dupliciter homo intelligendus sit, ostendit Dominus ad Ezechielem prophetam dicens: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo [Ezech. XIV], et reliqua. Duplicem ergo nobis iuxta Apostolum, ut supra diximus, ostendit hominem, interiorem et exteriorem. |
| 10 | Multi enim habentes hominis faciem corporalem, diversarum bestiarum assumunt imagines, quas dissipare Propheta concupiscens deprecatur: Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis [Psal. LXXII]. Illi, de quibus scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII], non sunt homines homines, sed homines sunt iumenta. |
| 11 | Rursum qui de Evangelio audivit: Serpentes genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura [Matth. III], non sunt homines homines, sed sunt homines serpentes. Et de quibus scriptum est: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos [Matth. VIII]); et de Herode: Dicite vulpi huic [Luc. XIII]: non sunt homines homines, sed sunt homines vulpes. |
| 12 | Qui vero utrumque hominis vocabulum possident, si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intelligant, quod Dominus ipse est Deus. Homines rationabiles quique intelliguntur de quibus in psalmo legitur: Homines et iumenta salvos facies, Domine [Psal. XXXV]. Item homines peccatores, ut in psalmo: Vos autem sicut homines, moriemini [Psal. LXXXI]. Aliquando vero homo peccatorem quemlibet et persecutorem significat, seu impiissimum Antichristum, de quo dicit Psalmista: Exsurge, Domine, non praevaleat homo [Psal. IX]. Ipse est enim homo pessimus, quem humana non potest sustinere conditio, in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola Domini virtus eius possit superare nequitiam. |
| 13 | Legitur et in Apostolo: Vetus homo noster, hoc est, homo peccati, simul crucifixus est cum Christo, ut destrueretur corpus peccati [Rom. VI]. Unde iubet [Ephes. IV] nos deponere veterem hominem cum actibus suis et induere novum qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Omnia enim peccata et crimina simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam vitam et fidem Catholicam. |
| 14 | Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelliguntur, et continentiae quidem salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur. Spiritum idem esse, quod animam Evangelista pronuntiat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam [Ioan. X], et rursum: Potestatem habeo sumendi eam [Ibid.]. De hac quoque ipsa Domini anima, passionis tempore, memoratus Evangelista protulit, ita dicens: Et inclinato capite emisit spiritum [Ioan. XX]. Quid est enim emittere spiritum, nisi quod animam ponere. |
| 15 | Sed anima dicta; propter quod vivit: Spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo, quod inspiret corpora. Item animum idem esse quod animam: sed anima vitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare. Unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit. |
| 16 | Mens autem vocata, ut emineat in anima, vel quod meminit. Unde et immemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput eius, vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adiuncta sunt animae, ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam et memoria mens est. |
| 17 | Unde et immemores amentes. Dum ergo vivificat corpus, anima est: dum vult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum indicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit. Unde et sententia nomen accepit. Significatio enim spiritus multiplex est. |
| 18 | Aliquando Spiritus nomine ipse Deus demonstratur, cum scriptum est: Deus Spiritus est [Ioan. IV]; et Spiritus sanctus, de quo in Evangelio angelus ad Mariam dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I]; et Apostolus: Spiritus, inquit, omnia scrutatur, etiam profunda Dei [I Cor. II], et iterum: Ubi Spiritus, inquit, Domini, ibi libertas [II Cor. III]. Aliquando etiam spiritus significat angelicam naturam. |
| 19 | Unde Psalmista ait: Qui facit angelos suos spiritus [Psal. CXXX]. Aliquando animam hominis, ut supra ostendimus. Aliquando sanctos viros et virtutum decorem atque spiritalem habentes. Unde Apostolus ait: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto: vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis [Gal. VI]. Aliquando spiritus vocatur ratio, quae praeeminet animae, ut in Daniele: Spiritus et animae iustorum, benedicite Dominum [Dan. III]. Aliquando spiritus animam iumentorum significat. |
| 20 | Unde Salomon ait: Spiritus iumentorum descendat deorsum [Eccles. III]. Aliquando vocem hominis significat. Unde dicit Apostolus: Si orem lingua, spiritus meus orat: mens autem mea sine fructu est. Orabo ergo spiritu, orabo et mente [I Cor. XIV]. Aliquando increpationem coelestem. Unde dicitur in psalmo: Ab increpatione tua, Domine, ab increpatione spiritus irae tuae [Psal. XVII]. Ostendit ergo praedicatores verbi, quia Spiritu sancto inflammati, delinquentes populos increpabant, quatenus a vitiis recederent. |
| 21 | Aliquando ventum, ut est illud: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis [Psal. XLIX]. Et in contrariam partem spiritus nomine spiritalia vitia denotantur. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus irae, spiritus tristitiae, spiritus fornicationis. Aliquando nomine spiritus ipse diabolus demonstratur. Unde dicitur: Recessit a Saul spiritus Domini bonus, et invasit eum spiritus nequam a Domino [I Reg. XVI]. Unde et in Evangelio ipsa Veritas ait: Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, requiem quaerens, et non invenit [Matth. XII]. Et paulo post subiungit, dicens: Tunc assumit septem spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi [Ibid.], hoc est, cum plenitudine omnium vitiorum. Unde fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Corpus dictum eo, quod corruptum perit. |
| 22 | Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores vocantur. Caro autem ex quatuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. |
| 23 | Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem: cui quid debeatur, ostendit compago resoluta. Caro autem et corpus diversa significant. Non semper in corpore caro: in carne semper corpus est. Nam caro est, quae vivit, idem et corpus: corpus, quod non vivit, idem non caro. Nam corpus dicitur aut quod post vitam est mortuum, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus et non caro, ut herba et lignum. |
| 24 | Mystice enim corpus corporalem significat creaturam, vel hominis corruptam naturam. Unde legitur in Apostolo, corpora esse coelestia et corpora terrestria. Et alibi, Corpus, inquit, quod corrumpitur, aggravat animam [I Cor. XV] [Sap. IX]. Nam caro iuxta allegoriam aliquando significat exteriorem hominem, aliquando litteram legis et carnalem sensum, aliquando sapientiam humanam, quae contraria sentit Deo. |
| 25 | Nam in Apostolo scriptum est: Prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax [Rom. VIII]. Unum atque idem esse [est], quod dicit: prudentia carnis mors: et illud: Littera occidit (I [II Cor. III]. Igitur prudentia carnis mors est. Cui mors est? animae sine dubio. Qui enim legem secundum carnem, id est, secundum litteram intelligit, non venit ad Christum qui est vita: et ideo prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax. |
| 26 | Vitam namque et pacem, quae est Christus, habet, qui spiritaliter intelligit legem. Aliter prudentia carnis peccatum est, quod generat mortem; prudentia enim ideo dicitur, cum res stulta sit: quia saecularibus hominibus errores visibilibus concepti, sive in sensu, sive in actu contra legem Dei, prudentia videntur. Quoniam, inquit Apostolus, sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest [Rom. VIII]. Quomodo enim sapientia carnis, hoc est, carnalis intelligentia non sit inimica Deo, quae adversatur Christo? quae non recipit eum, quem misit Deus? quae dicit: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit [Ioan. XVII]. Notandum autem, quod non carnem dixit inimicam, sed sapientiam carnis: id est, non substantiam, sed actus aut cogitationem sive asseverationem, quae nascitur de errore. |
| 27 | Sapientia ergo carnis est primum in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio: deinde visibilium oblectatio. Haec inimica sunt Deo, quia elementorum Dominum, et Opificem mundi, his coaequant, quae fecit: astruentes nihil posse fieri, praeterquam mundi continet ratio. Quamobrem negant Deum fecisse, ut virgo pareret, aut mortuorum corpora resurgerent: quia stultum est, inquiunt, ut fecerit Deus ultra quam sapit homo. |
| 28 | Hinc et alibi scriptum est: Caro concupiscit adversus spiritum: spiritus vero adversus carnem [Gal. V]. Et rursum: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [I Cor. XV], hoc est, peccatrix vita et sanguinolenta non meretur vitam habere aeternam. Neque corruptio incorruptelam possidebit: sed sancti et iusti viri immutati et immortales effecti per resurrectionem carnis in die iudicii ad regnum simul cum Christo transibunt perpetuum. |
| 29 | Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Unde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus: sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. |
| 30 | Visum autem fieri quidam asseverant aut extrema aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc commistione similis materiae visum dantes. Visus dictus, quod vivacior sit caeteris sensibus, ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter mentis officia. |
| 31 | Vicinior est cerebro, unde omnia manant. Ex quo fit, ut ea, quae ad alios pertinent sensus videre dicamus: veluti cum dicimus; vide, quomodo sonat: vide, quomodo sapit: sic, etc. Auditus appellatus, quod voces hauriat, hoc est, aere verberato suscipiat sonos. Odoratus, quasi aeris odoris attactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus efficiatur. Gustus a gutture dictus. |
| 32 | Tactus eo, quod pertractet et tangat, et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus, quidquid caeteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus sunt. Nam aut extrinsecus venit, quod feriat: aut intus in ipso corpore oritur. Unicuique autem sensui propria natura data. Nam quod videndum est, oculis capitur: quod audiendum est, auribus; mollia et dura tactu aestimantur. |
| 33 | Sapor gustu, odor naribus ducitur. In multis locis Scripturae sacrae hi quinque sensus corporis quinarium numerum mystice exprimuntur; ut est illud in parabola Salvatoris [Matth. XXV], ubi narratur servus a domino suo quinque talenta accepisse, et ea cum augmento eidem domino revertenti repraesentasse. Similiter et in caeteris locis, ubi quinarius numerus insertus est, aut quinque libros Legis, aut quinque sensus corporis mystica significatione demonstrat. |
| 34 | Notandum autem, quod iidem ipsi sensus qui in exteriore homine describuntur simili modo secundum modum suum in interiore esse manifestantur: quia spiritales res non corporalibus sensibus, sed spiritualibus rimandae sunt. Unde divina vox in cantico Deuteronomii ait: Videte, quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me [Deut. XXXIII]. Et in Psalmo: Attendite, populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei [Psal. LXXVII]. Et in Evangelio ipsa Veritas ait: Qui habet aures audiendi, audiat [Matth. XI]. Et in Apocalypsi: Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis [Apoc. II]. Et in Psalterio: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII]. Et Apostolus: Christi, inquit, bonus odor sumus et in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt [II Cor. II]. Et in Evangelio Dominus mulierem haemorroissam fide se tetigisse magis quam corpore ostendit, dicens: Tetigit me aliquis, nam et ego sensi virtutem de me exiisse [Luc. VIII]. Sic ergo cum omni cautela observandum est, quid ad corporis sensus, et quid ad animae pertineat dignitatem: ne forte confusus ordo, et irrationabilis aestimatio alicubi repugnare videatur veritati. |
| 35 | Prima pars corporis caput, datumque illi hoc nomen eo, quod sensus omnes et nervi inde initium capiunt, atque ex eo omnis vivendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit. Caput vero, quod prima corporis pars est (ut supra diximus) iuxta allegoriam aut Christum significat, qui est caput corporis Ecclesiae [Eph. V]: aut divinitatem Salvatoris. Unde legitur in Apostolo: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus [I Cor. XI]. Ponitur enim aliquando caput pro principalitate mentis. |
| 36 | Unde scriptum est: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat [Eccle. IX]: hoc est, omni tempore sint opera tua et conversatio munda, et oleum charitatis atque misericordiae de mente tua non deficiat. Invenitur aliquando caput pro initio poni, ut est illud: In capite libri scriptum est de me [Psal. XXXIX]: et quia In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I]; et In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I]. Invenitur et aliquando nomine capitis primatus cuiuslibet officii designari. |
| 37 | Unde dicuntur apostoli et doctores Ecclesiae capita esse gentium, quia principes et magistri sunt fidelium populorum. Item caput inchoatio bonorum operum, sicut ipsa voluntas hominis, ut in Levitico: Ponet manum super caput hostiae suae [Levit. I]. Similiter et in quibusdam locis duces et principes iniquorum capitis nomine censentur. |
| 38 | Unde dicitur: Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis [Psal. XXXIX]. Ut ergo ostenderet plus esse numerum infidelium, quam devotorum, dicit, multiplicatos esse perfidos Iudaeos super numerum capillorum, id est, recte credentium. Vertex est ea pars, qua capilli capitis colliguntur, et in qua caesaries vertitur, unde et nuncupatur. |
| 39 | Vertex enim quando in bonam partem accipitur, significat summitatem iustitiae vel perfectionem omnium virtutum: ut est illud in Salomone: Coronam enim gratiarum accipiet vertex tuus [Prov. IV]. Item in malam partem ponitur vertex, quando summam nequitiam significat: ut est illud Psalmistae: Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis [Ps. LXVII]. Capita inimicorum sunt auctores Iudaicae seditionis; sed et haereticorum sine dubitatione doctores. |
| 40 | Illi enim in carne Christum persecuti sunt, ipsi autem crudeliores in ipsam etiam desaeviunt Deitatem, si dici fas est. Hi tales sibi calumniarum inimicitias quaerunt, ut ipsos quoque capillorum vertices perambulare ac perscrutari posse videantur. Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionem, et neutraliter pronuntiatur. In Golgotha quippe, quod interpretatur Calvaria, eo quod truncabantur eo capita damnatorum, crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur. |
| 41 | Capilli vocati, quasi capitis pili, facti, ut et decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. In capillis vero ornatus iustitiae, et decor virtutum in fideli anima demonstratur. Cui pro bonis meritis et sapientiae doctrina multiplex merces in aeterna beatitudine reservatur. Unde ipse in Evangelio ait: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt [Matth. X]. Item capilli virtutes animae designant: sicut in libro Iudicum de Samson legitur [Iud. XVI], qui capillos postquam perdidit, statim ab inimicis captus lumen scientiae amisit. |
| 42 | Possunt et in capillis fideles populi accipi, qui maximum decus sua numerositate praebent Ecclesiae. Unde in Cantico canticorum Sponsus ad sponsam dicit: Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad [Cant. VI]. Galaad enim acervus testimonii interpretatur: quod bene convenit adunatae multitudini sanctorum. Item capilli in contrariam partem positi reperiuntur in Psalmo; ubi vitia designantur: Multiplicati sunt, inquit, super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me [Psal. XXXIX]. Nec frustra in comparatione delictorum capilli ponuntur: quia Domini praecepto in Veteri Testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur. Pili autem dicti sunt a pelle, qua prodeunt, sicut et pilo dicitur a pila, ubi pigmenta conduntur. |
| 43 | Significant pili carnis cogitationes carnales, quas radere nos a cordibus nostris Scriptura sancta monet. Unde et in libro Numerorum iubentur Levitae radere omnes pilos carnis suae. Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore defatigemur. |
| 44 | Levita namque, assumptus, vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere: quia is, qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas mens cogitationes proferat et pulchram animae speciem, quasi pilis fructificantibus, deformem reddat. Caesaries a caedendo vocata: ideoque tantum virorum est; virum enim tonsum esse decet, mulierem non decet. Tamen in Deuteronomio [Deut. XXI] legimus captivam mulierem ante nuptum radere iussam caesariem, et circumcidere ungues, et deponere vestem, in qua capta est: quod significat animam, quae a Deo pulchre creata est, si in gentili conversatione eam invenerimus, et sociare voluerimus corpori Christi, oportet ut deposito idololatriae cultu induatur lugubribus poenitentiae indumentis, deploretque patrem et matrem, hoc est, omnem memoriam mundi, eiusque carnales illecebras. |
| 45 | Deinde novacula verbi Dei et doctrina omne peccatum infidelitatis eius, quod mortuum et inane est, abradatur (hoc enim sunt capilli capitis, et ungulae mulieris), atque demum salutari lavacro mundata et purificata coniungatur sanctis Dei; scilicet cum iam nihil in capite mortuum, nihil in manibus ex illis, quae per infidelitatem mortis dicuntur, habuerit: ut neque sensibus, neque actibus immundum aliquid aut mortuum gerat. |
| 46 | Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant. Unde et keirein tonderi dicunt. Inde et cirri vocantur, quod etiam Graeci mallon vocant. Comae vero capitis mystice catervae sunt sanctorum, qui Christo capiti fideli famulatu adhaerent. Unde in Cantico canticorum Sponsa de Sponso dicit: Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus [Cant. V]. Hae ergo comae, elatae palmae dicuntur propter caput Domini: nigrae propter despectionem apud homines: elatae ob victoriam: nigrae ob pressuras. Crines proprie mulierum sunt; dicti autem crines eo, quod vittis discernantur. |
| 47 | Unde et discriminalia dicuntur, a quibus divisi religantur. Mystice autem crines significant facta virtutum, quas homo habet ex dono Spiritus sancti. Unde in libro Iudicum legitur, quod Samson quandiu septem crines capitis integros habuit, invictus fuit; postquam vero per fraudem mulieris tonsus est, recessit ab eo fortitudo; quia quisquis per gratiam Spiritus sancti virtutes spiritales servat, illaesus manet. |
| 48 | Si enim propter peccatum evacuatus fuerit gratia spiritali, infirmus factus patet inimicorum captioni. Possunt et crines eleemosynarum largitatem significare. Hinc est, quod in Evangelio [Luc. VII] mulier illa, quae pedes Iesu lacrymis lavit, crinibus extersit, et unguento unxit: ut instrueret nos minimis membris Christi compati debere, et superflua pauperibus erogare, et odore bonarum virtutum illis ferre opem. |
| 49 | De quibus ipse Dominus in fine dicturus erit: Quod uni ex his minimis fratribus meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV]. Aliquando etiam in crinibus exprimuntur catervae fidelium, ut est illud in Cantico canticorum, quod Sponsus ad sponsam dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui [Cant. IV]. In vulneratione cordis magnitudo amoris Christi in Ecclesiam intelligitur, qui fit in unitate sancta sanctorum, id est, oculorum, et in unitate pia subiectae plebis, id est, crinium. |
| 50 | Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subiacent: quae ideo sic nuncupantur, quia moventur, ipsaque mobilitate, quasi tempora, quibusdam intervallis mutantur. Significant autem vigilias corporis, quas homo debet habere temporanter in statu praesentis temporis, donec veniat somnus mortis. Hinc Propheta ex persona Christi in Psalterio ait: Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob [Psal. CXXXI]. Haec omnia rationabiliter humanitati Christi convenire noscuntur. |
| 51 | Somnus iste intelligendus est requies mortis. Palpebrarum quoque et temporum motus vigilantiam eius ante mortem demonstrant: quoniam revera tempora capitis nostri requiem habere non possunt, quando oculi crebris motibus agitati vigilare noscuntur. Prius enim posuit somnum, et postea, quemadmodum ipse somnus impleatur, exposuit. |
| 52 | Bene ergo mors Domini somno similatur: quoniam triduana tantum pausatione susceptus est, qui nullam corpori corruptionem intulit, sed quietem. Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque personae cognitio. Vultus vero dictus eo, quod per eum animi voluntas ostenditur: secundum voluntatem enim in varios motus mutatur. |
| 53 | Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu. Vultus autem animorum qualitatem significat. Facies autem duobus modis intelligitur, hoc est, corporea et spiritalis. Nisi enim esset interioris hominis facies, non diceret Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes transformamur de gloria in gloriam tanquam a Domini spiritu [II Cor. III]. Et iterum: Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem [I Cor. XIII]. Item facies summa in mente declaratio, ut in Evangelio: Et faciem tuam lava [Matth. VI]. Apertum est enim nos nunc imagines videre per fidem: tunc res ipsas, hoc est, post resurrectionem in aeterna gloria. |
| 54 | Quod autem Dominus ad Moysen dixit: Faciem meam videre non poteris: non enim videbit me homo, et vivet [Exod. XXXIII]; et, iuxta Ioannis vocem: Deum nemo vidit unquam [Ioan. I]: ita intelligendum est, quod in hac corruptibili vita nullus perfecte contemplationem Dei habere potest. Viderunt enim patres Testamenti Veteris, Dominum, in hac vita positi, per quasdam imagines, quibus ipse se voluit ostendere: sed futurae visionis eius gloriam illis reservavit, qui eum in coelesti beatitudine perpetualiter visuri sunt. |
| 55 | Aliter ab eiusdem sententiae virtute non abhorret, quod dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet [Exod. XXXIII]: quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne iam eius amore teneatur. Nullus quippe eam videt, qui adhuc carnaliter vivit: quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. |
| 56 | Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab huius vitae delectationibus tota mente separatur. Nemo ergo Deum vidit, et vixit, ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter vidit, et munao carnaliter vivit. Vultus enim aliquando pro intellectu, aliquando pro voluntate et affectu positus est. |
| 57 | Nam quod in psalmo Propheta dixit: Proiectus sum a vultu oculorum tuorum [Psal. XXX], Patri dicit Filius a [in] forma servi. Speravi, quia me gratia tua non desereret, cum passionis tristitia praevaleret. In pavore utique mortis a vultu oculorum tuorum proiectus sum, id est, in conspectu misericordiae tuae. Et pulchre vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant voluntates animorum. |
| 58 | Vultus enim dicitur ab eo, quod cordis velle per sua signa demonstret: sicut oculi divinitatis, cum respiciunt, suam gratiam, pollicentur. Illud autem, quod dicitur: Vultus Domini super facientes mala [Psal. XXXIII], pronuntiat vultum Domini, id est, intellectum esse supra malos, quos sic attendit, ut non respiciat: sic non respicit, ut tamen eorum facta cognoscat. |
| 59 | Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi, mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. Iuxta allegoriam frons verecundiam mentis aut impudentiam significat. Unde erubescere dicitur, qui compungitur pro delictis suis, et se meliorare studuerit. Aliter de impudentis fronte exprobratur Ierusalem per Prophetam redarguentem scelus suum, cum ei dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi [Ierem. III]. Et iterum Dominus ad Ezechielem ait: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. |
| 60 | Ut adamantem et ut silicem, dedi faciem tuam. Domus Israel attritae frontis est, et procacis audaciae, et duro fit corde, et scorpionibus comparatur: ideo dedi tibi vultum durissimum, et frontem, quae nullo pudore superetur [Ezech. III]. Ex quo discimus interdum gratiae esse Dei, impudentiae resistere, et cum locus poposcerit, frontem fronte conterere. |
| 61 | Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum. Et in eodem propheta legitur [Ezech. IX], quod Dominus iuberet viro, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, ut transiret per mediam civitatem in medio Ierusalem, et signaret Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. |
| 62 | Quae littera speciem crucis Christi tenet, et signatur in frontibus fidelium, et confirmatur in cordibus electorum. Unde dicit Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV]; quia sicut nummus Imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa coelestis principis imprimuntur. Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occultunt, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur; sive quia occultum lumen habent, id est, secretum vel intus positum. |
| 63 | Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis iudicium est. Unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina: et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui praeponendo refundant. Oculus igitur non solum corporis visum, sed etiam cordis demonstrat intuitum. |
| 64 | Quod Psalmista ostendit, dicens: Levavi oculos meos in montes [Psal. CXX]; et in Hieremia, Leva, inquit, oculos tuos, et vide [Ierem. III]. Nam cum dicit: levavi, ostendit ad contemplationem aliquam fuisse provectum. Levare enim est aliquid ad altiora transferre. Oculos meos, utique cordis aspectum, de quibus scriptum est: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Psal. CXVIII]. Et illud: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos [Psal. XVIII]. Nam si istos carnales advertas, quid potuisset inde perficere, si montes consitos silvis aut saxis squalentibus legisset intendere? |
| 65 | Sed hoc si spiritaliter inquiras, omnino proficuum est, ut oculos cordis sui, sive ad sanctos viros, sive ad libros divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate vere montes sunt. Unde etiam competens sustinebatur auxilium. Et in Evangelio ipsa Veritas ait: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te [Matth. V]. Hic vero cogitationem et sensum in diversa volitantem nuncupavit oculum: per dexteram autem voluntatis et affectuum initia demonstrantur. |
| 66 | Quam sententiam et aliter possumus intelligere. Videtur mihi non incongrue accipi in hoc loco debere oculum, dilectissimum amicum. Nam hoc est utique, quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus, et ipsum consiliarium, quia oculus est, tanquam demonstrans iter in rebus divinis, quia dextra est: ut sinister sit dilectus consiliarius, sed in rebus terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus. |
| 67 | Item in illo Evangelio, ubi Dominus discipulis ait: Beati oculi, qui vident quae vos videtis [Luc. X], ibi intellectus fidelis et simplex affectus demonstratur, quo Dominus intuendus est. Nam et in illa sententia, qua Salvator ait: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit [Matth. VI], per oculum intentionem cordis, et intellectum animi designat, quia cum bona intentione et voto placendi Deo aliquid agimus, totum corpus operis nostri illuminatur. Quod si intentio perversa erit, etiam opus per eam confectum tenebrosum erit. |
| 68 | Oculi duo activam et contemplativam vitam (ut quidam volunt) figurare dicunt. Denique quando legimus oculos Domini nos respicere, ut est illud: Ecce oculi Domini super timentes eum; et: oculi Domini super iustos [Psal. XXXII]: continuam gratiam divinitatis ostendit: quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Scire etenim debemus, quod oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos: quia nihil illum latet: omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius [Heb. IV]; sed bonos respicit miserando, malos autem per iudicium damnando. |
| 69 | Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi: ubi quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique papulam vocant. Vocatur autem pupilla, quod sit pura atque impolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio. |
| 70 | Circulus vero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum papulae. Mystice pupilla oculi significat intentionem puri cordis, per quam cernitur iustitia, et discernitur verum a falso. Unde Propheta precatur in psalmo dicens: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi [Psal. XVI]. Pupilla est enim (ut supra ostendimus) in medio posita perspicua pars oculi, qua corporum colores varia qualitate discernimus, dicta a parvitate sui pupilla, quasi pusilla. Huic convenienter comparatus est Christus, cui datum est in iudicio suo iustos a peccatoribus segregare. |
| 71 | Aptissime itaque petit custodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Palpebrae sunt sinus oculorum a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo pilorum, ut apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno conniventibus tanquam involuti, quiescant latentes. |
| 72 | In summitate autem palpebrarum locis quibus se utraeque clausae contingunt, exstant admoti ordine servato capilli, tutelam oculis demonstrantes, ut irruentes facile iniurias excipiant, ne ex eo noceatur; ut pulveris vel cuiusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant visum. |
| 73 | Palpebrae mystice possunt accipi occultae dispensationes Dei, quae geruntur in homine. Unde dicitur in Psalmo de Domino: Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum [Psal. X]. Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum non solum, quando intendit oculis, sed etiam func requirere, id est, considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur. |
| 74 | Palpebrae quippe Dei, eius iudicia sunt, quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiunt; quae aperiendo nos interrogant, si intelligendo non extollimur: claudendo nos interrogant, si non despicimus, quae intelligere non valemus. Item in Iob de Leviathan ita scriptum est: Oculi eius ut palpebrae diluculi. |
| 75 | Sternutatio eius splendor ignis [Iob. XLI]; quia sternutatio caput maxime concutit: sternutatio istius vocatur illa extrema commotio, qua damnatum hominem ingreditur, et per eum superbis principatur. Recte eius sternutatio splendor ignis vocatur. Ante reproborum enim oculos ignis apparet, cum signorum virtutibus lucet. Et oculi eius, ut palpebrae diluculi. |
| 76 | Nam consiliarii eius in oculis designantur. Qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebris namque diluculi extremas noctis horas accipimus, in quibus nox quasi oculos aperit, dum venturae lucis iam initia ostendit. Lacrymas quidam a laceratione mentis putant dictas, alii existimant ideo, quid Graeci darsiria [dacrya] vocant. |
| 77 | Quid enim lacrymae ex compuncto corde effusae efficere possint, ostendit Propheta dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte [Psal. XLI]. Audiant hoc, qui Domino flere non appetunt, iuges lacrymas non inediam, sed satietatem potius intulisse. Nec immerito; quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum; refectio mentium, lavacra culparum. |
| 78 | Sed per has lacrymas significat afflictionibus erudiri posse populum. Diem prosperitatem debemus accipere, noctem vero tristitiam. Cilia sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi: et dicta cilia, quod celant oculos, tegantque tuta custodia. Supercilia dicta, quia supposita sunt ciliis, quae idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant. |
| 79 | Intercilium vero est medium illud inter cilia et supercilia, quod sine pilis est. Quid supercilia significent superius dictum est: ubi per legislatorem in mundatione leprosi radi iubentur capilli capitis, barbaque et supercilia, et omnis pilus qui in corpore est. Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graeci geneion barbae: hinc genae, quod inde incipiant gigni barbae. |
| 80 | In genis ergo aliquando virtutes, aliquando spiritales patres iuxta allegoriam significantur. Nam Sponsa de Sponso in Cantico canticorum dicit: Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis [Cant. V]. In genis Salvatoris nostri, eius modestia, pietas, simul et severitas exprimitur. Areolae aromatum, virtutes et dulcedo et fama gloriae eius designatur. |
| 81 | Pigmentarii vero prophetae sunt et apostoli, et qui futura incarnationis eius arcana patefecerunt. Item Sponsus de Sponsa dicit: Cortex mali punici, genae tuae absque oculis tuis [Cant. VI]. Genae sanctae spiritales sunt Patres, qui virtutibus sunt mirabiles, et moribus venerabiles, et in cruce Christi gloriari non erubescentes. Et haec magna sunt valde, quae videntur; sed multo maiora, quae non videntur, et in futurum reservantur: quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum [I Cor. II]. Item Sponsus ad Sponsam dicit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turris [Cant. I]: hoc est, tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissae mihi fidei nulla pravorum doctorum seductione corrumpas. |
| 82 | Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae; vocatae malae, sive quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci mela appellant: sive quod sint supra maxillas. Maxillae per diminutionem a malis, sicut paxillus a palo, taxillus a talo. Maxilla ergo aut doctores significat, aut disciplinam corporalem, per quam bruti et inobedientes constringuntur. |
| 83 | Nam quod in libro Iudicum scriptum est [Iudic. XV]: Samson maxilla asini vel mandibula pulli asinarum delevisse et percussisse mille viros, typice exprimit gestas Salvatoris nostri. Quid hic per maxillam asini, nisi praedicatorum Ecclesiae personae signantur? Redemptor enim noster, simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manus virtute tenens, a vitiis suis carnales interfecit, et maxilla in terram proiecta postmodum aquas fudit: quia data morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula. |
| 84 | Quod autem in Psalmo scriptum est: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus: in freno et chamo maxillas eorum constringe [Psal. XXXI], ideo ergo istae comparationes sunt positae, quia equus sine discretione sessoris servit arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus, excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas, quibus fuerit oneratus: et pro hoc utrique intellectum non habent, quia nec ille eligit, cui obediat; nec iste cuius oneribus ingravetur intelligit. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet: frenum enim a ferum retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt. |
| 85 | In chamo, ad mulum respicit. Maxilla vero adminicula sunt animalium quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari, ut ieiuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. Barba autem significat apostolos vel apostolicos viros. Unde est illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius [Psal. CXXXII]. Barbam siquidem bene dicimus apostolos: quoniam haec robustissimae virilitatis indicium est, et fixa sub suo capite, id est, Christo, perseverat. |
| 86 | Multis enim passionibus divino munere superatis, apostoli viros se constantissimos per Dei gratiam probaverunt: servantes etiam regulas, quas a Domino acceperunt, sub suo mansisse capite monstraverunt. Sed ne hanc barbam cuiuscunque hominis fortassis adverteres, addidit Aaron, qui Christi speciem proferens, iam ipsum in sacerdotio suo sub quadam imagine gestabat. |
| 87 | Quod descendit in oram vestimenti eius. Ora vestimenti Domini Salvatoris significatur Ecclesia, quia usque ad extremitates eius descendit Spiritus sanctus, quando baptizatos usque in finem saeculi misericordiae suae dignatione sanctificat. Auribus inditum nomen a vocibus hauriendis. Unde et Virgilius: Vocemque his auribus hausi. |
| 88 | Aut quia vocem ipsam Graeci auden vocant, ab auditu per immutationem litterae, aures, quasi audes, nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus eorum sonum facit, quo sensum excipiant audiendi. Per aures enim (ut iam diximus) mystice auditus internus animae significatur, sive obedientia in praeceptis Dei, seu auditus fidei vel intellectus. Unde scriptum est [Matth. XI]: Qui habet aures audiendi, audiat, hoc est corde intelligat. Et iterum in malam partem: Aures eorum aggrava, ne forte audiant [Isa. VI]. Rogamus etiam Deum exaudire preces nostras. |
| 89 | Unde est illud Psalmistae: Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationi meae [Psal. XVI]; hoc est, clementi preces nostras suscipe affectu. Nam intendere oculorum est, preces admittere aurium. Sed ideo ista verba sociata sunt, ut ambarum rerum unus intelligeretur effectus. Quidquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, vel quae palatus gustat, vel nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt. |
| 90 | Nares idcirco nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus manare non desinit: sive quia nos odore admonent, ut norimus aliquid, ac sciamus. Unde contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. In odoratu enim discretio boni ac mali designatur. In Scriptura vero sacra vocabulo narium aliquando fatuitas, aliquando antiqui hostis instigatio, aliquando vero praescientia solet intelligi. |
| 91 | Naribus namque fatuitas designatur scientiae, ut superius Salomone attestante docuimus, qui ait: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua [Prov. XI]. Narium nomine exhalantes insidiae atque instigatio antiqui hostis accipitur, quod in libro Iob de illo Dominus attestatur, dicens: De naribus eius procedit fumus [Iob. XLI]; ac si dicat: De perversa investigatione illius in humanis cordibus caligo nequissimae cogitationis surgit, per quam videntium oculi tenebrescant. |
| 92 | In naribus quoque praescientia designatur, sicut per Prophetam dicitur: Quiescite ab homine, cuius spiritus est in naribus eius: quia excelsus reputatus est ipse [Isa. II]. Redemptoris ergo nostri spiritus esse in naribus eius dicitur: ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur. |
| 93 | Per nares aliquando insidiae antiqui hostis. Nam in Cantico canticorum Sponsus ad Sponsam dicit: Nasus tuus sicut turris Libani [Cant. VII]. In naso verbi Dei dispensatores, causa discretionis, designantur; turris, quia eminentissimum locum tenent in Ecclesia. Item in naribus spiraculum fidei bonarumque virtutum exprimitur, ut est illud in Iob: Spiritus divinus in naribus meis [Iob. XLI]. Item in malam partem narium trahitur significatio, ubi Dominus de Leviathan ad Iob locutus ait: De naribus eius procedit fumus [Iob. XL], id est, diaboli: quia de miraculorum insidiis ad momentum etiam caliginosa dubietas generatur. |
| 94 | Hinc rursum de Behemoth ait: In sudibus perforabis nares eius. Quid per sudes, nisi acuta consilia sanctorum, quae huius Behemoth nares perforant, dum sagacissimas eius insidias et vigilando circumspiciunt et superando transfigunt? Sive ipsius verba Domini sudes sunt, quibus Behemoth nares perforantur? Qui cum Deum incarnatum esse dubitaret, hoc ex petitis miraculis tentando cognoscere voluit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant [Matth. IV]. Sed a Domino audivit haec . . . et his sententiarum eius acuminibus indagatio antiqui hostis perculsa est. |
| 95 | Os dictum, quod per ipsum, quasi per ostium, et cibos intromittimus, et sputum foras proiicimus: vel quia unde ingrediuntur cibi, inde egrediuntur sermones. Os aliquando significat ipsum Verbum, hoc est, Iesum Christum, qui nobis suam patrisque annuntiat voluntatem, aliquando Spiritum sanctum, ut est illud: Os Domini locutum est [Isai. I]. Loquitur utique ipse, qui loqui facit. |
| 96 | Nam quamvis alieno ministerio sermo depromatur, Spiritus sanctus tamen loquitur, cuius praecepta vulgantur, sicut dicit beatus apostolus Petrus: Non enim unquam voluntate humana allata est prophetia: sed Spiritu sancto attacti locuti sunt sancti homines Dei [II Petr. I]. Aliquando internam cogitationem hominis ostendit, ut est illud: Os iusti meditabitur sapientiam [Psal. XXXVI]. Non enim dicit, meditatur, sed meditabitur, de futuro. |
| 97 | Os hic cogitationem debemus accipere: quia de lingua sequitur, quid loquatur. Meditabitur ergo sapientiam, non Scripturarum lectione, sed cordis purissima visione. Ibi enim non litteris sapientia colligitur, sed coelesti largitate inelaborata praestatur. Similiter os in contrariam partem ponitur, ubi ad peccatorem dicitur: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum [Psal. XLIX]. Os pro dolosa cogitatione positum est, et lingua pro falsa laudatione, vel consilio maligno. |
| 98 | Os locutio bona vel mala, ut in Evangelio: Ex verbis tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis [Matth. XLIX]. Aliquando vero os ponitur pro ipsis verbis, ut est illud in Apocalypsi: Et in ore ipsorum, hoc est, in verbis eorum, non est auditum mendacium [Apoc. XIV]. Et in psalmo: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam [Psal. XLVIII]. Sapientia pertinet ad tres divinas edo endas, prudentia ad res probabiles instituendas. |
| 99 | Sic omnis sermo divinus duabus his virtutibus indicatur. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus: quod inferius, eo quod grossius sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt. Labia aliquando pro occulto verbo, aliquando pro manifesto ponuntur. Pro occulto, ut est illud Salomonis: Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa [Prov. X]. Pro manifesto autem, ut est illud in Psalmo: Labia mea laudabunt te [Psal. LXII]. Item in Cantico canticorum Sponsus ad Sponsam dicit: Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum dulce [Cant. IV]. Vitta coccinea doctrina veritatis intelligitur. Labia sponsae cocco assimilantur, quia Domini sanguinis, quo redempta est, pretium praedicare non cessat Ecclesia, vel quia praedicatio sancta charitatis ardore flammescit. |
| 100 | Item Sponsus de sponsa dicit: Labia illius lilia distillantia myrrham primam [Cant. V]. Labia illius, verba sunt doctrinae; lilia, quia claritatem regni coelestis promittunt: distillantia myrrham primam: quia per contemptun voluntatum praesentium ad hanc perveniendum esse praedicant. Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum: alii, quod particulatos sonos verborum ligat. |
| 101 | Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus et vocalem sonum efficit. Sic et lingua, eo quod eloquium format, pro loquela ponitur. Unde dicuntur genera linguarum: quia diversi sunt soni verborum. Loquebantur enim variis linguis apostoli magnalia Dei [Act. II] quia Spiritus sancti gratiam acceperunt loqui posse omnibus linguis laudem Dei. |
| 102 | Item lingua doctrina recta vel prava, ut in Salomone: Labia sapientium disseminabunt sapieniam, lingua pravorum peribit [Prov. XV]. Dentes Graeci odontes vocant et inde in latinum trahere nomen videntur. Significant dentes aliquando doctores Ecclesiae, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum [Cant. IV]. In dentibus vero perfectiores quique, et ad regendam Ecclesiam Dei aptiores designantur. |
| 103 | Illi enim comminuunt sententias sacrarum Scripturarum, et in pastum redigunt fidelium animarum. Item in Psalmo Propheta ad Dominum dicit: Dentes peccatorum contrivisti [Psal. III], id est, detrahentium verba mordacia, qui potestati divinae nefandis dogmatibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a demendo: et ideo pulchre nimis linguae detrahentium dentes vocantur: quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum adhibita detractione corrodunt. |
| 104 | Dentes intellectus sive locutio bona vel mala, ut in Exodo: Oculum pro oculo, dentem pro dente [Exod. XXI]. Palatum nostrum, sicut coelum est positum; et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter appellant, eo quod pro sui concavitate coeli similitudinem habeat. Sicut palatum super linguam exstat, et sub eo verba formantur; sic nostra locutio coelesti sapientiae et spiritali doctrinae subiungere se debet, ut utilem doctrinam et proficuam auditoribus suis proferre possit. |
| 105 | Fauces a fundendis vocibus nominatae, eo quod per eas famur voces. Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus, fertur, seu quod arctis et angustis meatibus spiritum vitalem teneant. Unde vocis sonos emittunt, qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. Fauces iudicium intellectus significare valent, ut est illud: Ubi sunt fauces meae? nonne sapientiam meditantur? [Iob. VI.] Item fauces mandatorum Dei custodiam significant: quia sicut [homo] per sonos faucium verba proferre debet, sic doctor Catholicus per mandatorum Dei custodiam, praedicationis suae profectum ostendere debet. |
| 106 | Hinc in Psalmo scriptum est: Lingua mea adhaesit faucibus meis [Psal. XII]. Nam cum omnis gustus sapiat in palato, considerandum hic, quare dixit, faucibus meis? Fauces enim sunt gutturis nostri via, ubi iam deglutita dulcedo nulla sentitur. Sed quod de eloquio Domini erat absolute dicturus mirabiliter illam partem posuit, ut cito ad cordis nostri penetrabilia perveniret. |
| 107 | Rursum scriptum est: Laboravi clamans: raucae factae sunt fauces meae [Psal. LXVIII]. Laborabat ergo Christus clamans, quando non audiebatur a perfidis; raucae factae sunt fauces eius, quia dicta eius nequaquam sacrilegus populus audiebat. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur: vel quod ibi iungantur. In mento enim ubi barba maxime protenditur, ostendit adesse debere mansuetudinem verae doctrinae, nec aliquid ibi commisceri fraudis et malitiae. |
| 108 | Hinc enim, quod Ioab Amasae mentum dextra manu tenuit, sed sinistra gladium latenter mittens eius viscera effudit: [II Reg. XX]. Dextera namque mentum tenere est quasi ex benignitatibus blandiri: sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Collum dictum, quod sit rigidum, et haeret ut columna baiulans caput et sustentans, quasi capitolium. |
| 109 | Cuius anterior pars gula vocatur, posterior cervix. Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigatur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant. Primus Ostensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsum significat. Nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. |
| 110 | Cicero in Verrinis: Praetorem tu accuses, frange cervicem. In collo intelligentiae decor vel praedicationis fortitudo, sive etiam doctores sancti exprimuntur: ut est illud in Cantico canticorum: Collum tuum, sicut monilia [Cant. I]; et iterum: sicut turris, inquit, David collum tuum [Cant. IV]. Turris David Ecclesia est Catholica: collum, praedicatores sancti. |
| 111 | Unde in eadem civitate constantia firma est, et undique inexplanabilis [inexpugnabilis]. Item collum vel cervix in malam partem accipitur; ut est illud de sapientia testimonium: Superborum et sublimium colla propria virtute calcavit. Et in Psalmo: Dominus, inquit, iustus concidet cervices peccatorum [Psal. CXXVIII]. Cervices autem pro superbia positas Scriptura testatur, dicens: Cerno quod populus iste durae cervicis sit [Exod. XXXII]. Et beatus Stephanus in passione sua Iudaeos arguens dicit: Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri [Act. VII]. Istis ergo haec vicissitudo redditur, ut cervices, quas contra Dominum lethaliter extulerunt, iugo ipsius suavi salutari humilitate subdantur. |
| 112 | Quod saepe de persecutoribus factum esse meminimus, ut fierent praedicatores sanctissimae religionis, qui prius idola nefandissimis persuasionibus vindicabant. Gurgulio a gutture nomen accepit, cuius meatus ad os et nares pertendit, habens viam, qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba collidere: unde et garrire dicimus. Guttur aliquando significat dulcedinem legis Dei, ut est illud sponsae de Sponso: Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis [Cant. III]. In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur, qua quis sapit, non esurit. |
| 113 | Totus desiderabilis est, quia totus Deus; et totus homo, in quem desiderant et angeli prospicere [I Petr. I]. Deus in maiestate patris, homo in virginitate matris; in illa Creator, in hac Salvator. Item in contrariam partem guttur accipitur, ut illud: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant [Psal. XIII]. Per figuram parabolae nimis competens facta probatur allusio. |
| 114 | Sepulcrum enim mortui guttur est mentientis, quando exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum, qui mortifera loquebantur. Nam sicut illa cum patent, fetidos odores exhalant ita et istorum guttur pestiferos sermones proferebat. Gula autem, quae a deglutiendo nuncupata est, aliquando pro acceptione cibi vel potus ponitur; aliquando pro voracitate, id est, comessatione et ebrietate, quae gastrimargia dicitur, et unum est de octo principalibus vitiis. |
| 115 | Contra quam ipsa Veritas ad discipulos ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate [Luc. XXI]. Et Apostolus: Non in comessationibus, inquit, et ebrietatibus, quia ebriosi regnum Dei non possidebunt [Rom. XIII] [I Cor. VI]. Humeri dicti, quasi armi ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. |
| 116 | Nam proprie armi quadrupedum sunt. Humeri operatio vel pondus eiusdem operis, sicut in Exodo in ornamento sacerdotis superhumerale praecipitur. Brachia a fortitudine nominata. Bary enim Graece grave et forte significatur. In brachiis enim thori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt thori, id est musculi: et dicti thori, quod illic viscera torta videantur. |
| 117 | Humerus autem pro onere aliquando positus reperitur, aliquando pro fortitudine. Dicitur enim in benedictione Issachar [Gen. XLIX], quod ipse fuerit asinus fortis, et supposuerit humerum suum ad portandum. In quo intelligitur simplex gentilitas, quae se idcirco ad robur boni operis erigit: quia ad aeternam vitae patriam tendit. Unde etiam et ponit humerum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum opera libenter portat. |
| 118 | Legitur et in Isaia de Domino Salvatore, quod factus sit principatus super humerum eius [Isai. LIII], eo quod crucem suam ipse portaverit, vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Isaia dicente: Revelavit Dominus brachium sanctum suum omnibus gentibus [Isai. LII]. Et rursum: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII]. Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. In cubito autem aliquando auctor et redemptor humani generis designatur, ut est illud in constructione arcae Noe: Et in cubito, inquit, consummabis summitatem eius [Gen. VI]. In uno ergo cubito consummatur arca: quia unus est auctor et redemptor sanctae Ecclesiae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt. Item cubiti duo praecepta charitatis. |
| 119 | Unde et arca Testamenti, quae typum Ecclesiae habuit, duos cubitos habuisse in longitudine perhibetur. Ulna secundum quosdam utriusque manus extensio est: secundum alios cubitus, quod magis verum est; quia Graece olene cubitus dicitur. Ulna significat bonam operationem. Unde Simeon dicitur Christum in ulnis suscepisse et Dominum benedixisse [Luc. II]. Quid est enim Christum in ulnis suscipere, nisi piis hunc operibus velut membris nostris amplectere? |
| 120 | Per ulnas enim virtutum operatio exprimitur. Cum enim quis in alio esurientem Christum satiat, in alio sitientem potat, in alio hospitem suscipit, in alio nudum operit, in alio infirmum vel in carcere positum visitat: his procul dubio devotis actionibus tanquam ipsum Christum amplectitur. Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod in eis in modum alarum motus brachiorum inchoat. |
| 121 | Quas quidam ascellas vocant, quod ex eis cillentur, id est, moventur. Unde et ascilla dicta ab eo, quod cillantur, hoc est, moveantur omnia. Nam cillere est movere. Ascella aliquando pro desideria posita reperitur ex otiositate: Unde est illud in Proverbiis Salomon: In desideriis est omnis otiosus [Prov. XXVI]. Et iterum: Abscondit piger manum suam sub ascella, et laborat si ad os suum applicaverit eam [Ibid.]. Quia piger et desidiosus magis appetit desidiam carnalem, quam virtutum operationem; abscondit manum suam sub ascella, nec vult operationem suam professioni suae concordem facere, maxime cum scriptum sit: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X]. Unde et sapientia alibi dicit: Qui operantur in me, non peccabunt [Eccli. XXIV]. Hinc et ipsa Veritas ait: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [Matth. VII]. Manus dicta, quod sit totius corporis munus. |
| 122 | Ipsa enim cibum ori ministrat: ipsa operatur omnia atque dispensat: per eam accipimus et damus. Abusive manus etiam ars vel artifex: unde et manus pretium dicimus. Manus aliquando potestatem significat, ut est illud Psalmistae, quo ad Dominum ait: In manibus tuis tempora. Et Iacob patriarcha ad Iudam filium suum, Manus, inquit, tua in cervicibus inimicorum tuorum [Gen. XLIX]. Aliquando discretionem iudicii, ut est illud: Extendit manum suam in retribuendo illis [Psal. LIV]. Manus his virtutem iudicii significat quae tunc ostenditur, quando illam discretionem bonorum malorumque fecerit. |
| 123 | Manus pro bona operatione aliquando ponitur, ut in Psalmo: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me [Psal. CXVIII]. Et alibi: Deum, inquit, exquisivi manibus meis [Psal. LXXVI]. Item manus virtus animae sive opus bonum, ut in Psalmo: Labores manuum tuarum manducabis [Psal. CXXVII]. In contrariam vero partem manus accipiuntur, ut est illud: Secundum operationem manuum suarum retribue illis [Prov. XII]. Dextera vocatur a dando. Ipsa enim pignus pacis datur, ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium: 'Fidem publicam iussu senatus dedi,' id est, dexteram. Unde et Apostolus, Dexteras, inquit, dederunt mihi et Barnabae societatis [Gal. II]. Sinistra autem vocata, quasi sine dextera, sive quod rem fieri sinat. A sinendo autem sinistra est nuncupata. |
| 124 | Per dexteram enim aliquando designatur Christus Filius Dei, propter effectivam potentiam, de quo scriptum est: Dextera Domini fecit virtutem, Dextera Domini exaltavit me [Psal. CXVII]. Aliquando aeterna beatitudo: unde ipse Christus dicitur in dextera Dei sedere, hoc est, in aeterna beatitudine regnare. Aliquando electio sanctorum, unde dicuntur iusti stare ad dexteram Iudicis [Matth. XXV], hoc est, aeterna beatitudine digni, et peccatores ad sinistram, hoc est, in partem reprobam, qui supplicio traditi sunt. |
| 125 | Hic impletur quod alibi scriptum est: In dextera Dei ignea lex [Deut. XXXIII], a sinistra autem eius reprobi. In sinistra ergo Domini reprobi positi erunt, qui et sinistra, hoc est, praesentia, quandiu vixerunt, ardenti cupiditate amaverunt: nec aeternorum, quae per dexteram significantur, desiderium habuerunt. Item, dextera significat amorem aeternae vitae: et sinistra delectationem laudis praesentis saeculi. Unde dicitur: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua: ut sit eleemosyna tua in absconso: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi [Matth. VI]. Quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri? Rursum per dexteram significatur futura vita, et per sinistram praesens. |
| 126 | Unde de Domino scriptum est: In dextera eius longitudo dierum, et in sinistra eius, divitiae et gloriae [Prov. III]; quia hic sancti divitias virtutum colligunt, et in futuro contemplationem vultus Dei percipient. Nam et alibi invenitur dextera pro prosperitate posita, sive hominum favore: et sinistra pro adversitate huius vitae, vel vituperatione, ut in Isaia: Haec est via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram [Isa. XXX]; sicut dies aliquando prosperitatem significat, et nox adversitatem. |
| 127 | Aliquando dextera bona opera exprimit, quae Domino placent; et sinistra mala, quae ei displicent. Dextera amicus, sive uxor, vel filii, vel quilibet propinqui, sicut quidam volunt intelligi, ut in Evangelio: Si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te [Matth. V]. Palma est manus expansis digitis sicut contractis pugnus. |
| 128 | Pugnus autem a pugillo dictus: sicut palma ab expansis palmae ramis. In palma amplitudo eloquentiae aliquando signatur: sicut in pugno angustus tractatus argumentorum et conclusio syllogismorum. Unde quidam sapientium de Dialectica et Rhetorica disputans ait: Dialectica et Rhetorica est, quod in manu hominis pugnus astrictus, et palma distensa. |
| 129 | Illa brevi oratione argumenta concludit, ista facundiae campos copioso sermone discurrit. Illa verba contrabit, ista distendit. Dialectica quidem ad inveniendas res acutior, Rhetorica ad inventas dicendas facundior. Illa raros et studiosos requirit: haec frequenter procedit in turbas. Item palma significat largitatem eleemosynae, et pugnus parcitatem. |
| 130 | Unde scriptum est in proverbiis Salomonis de muliere prudenti: Palmas suas extendit ad pauperem [Prov. XXXI]. Et alibi scriptum est: Sit manus tua ad dandum porrecta, et ad colligendum contracta [Eccli. VII]. Item de palmo et pugillo Propheta dicit, Domini potentiam demonstrans: Coelum, inquit, palma metitur et terram pugillo concludit [Isa. XL]. Item in passione Domini scriptum est: Tunc exspuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt: alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? [Matth. XXVI.] Quod dictum est: exspuerunt in faciem eius, significat eos, qui eius praesentiae gratiam respuunt. |
| 131 | Item colaphis eum caedunt, qui ei honores suos praeferunt. Palmas in faciem ei dant, qui perfidia caecati, eum non venisse affirmant, praesentiam eius exterminantes et repellentes. Error haereticorum de Christo tribus generibus terminatur. Aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur. Digiti nuncupati, quia decem sunt: vel quia decenter iuncti existunt. |
| 132 | Nam habent in se et numerum perfectissimum, et ordinem decentissimum. Digiti autem pro distributione donorum Spiritus sancti in scripturis allegorice accipiuntur. Nam scriptum est in Evangelio, Domino dicente: Si in digito Dei eiicio daemonia [Luc. XI], hoc est, in virtute Spiritus sancti, profecto perveniet in vos regnum Dei [Ibid.]. Et in Exodo legitur, Digito Domini legem fuisse conscriptam [Exod. XXXI], quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt. |
| 133 | Et in psalmo legitur: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum [Psal. VIII]. Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et sanctis hominibus constituta. Ait enim: videbo coelos, id est, libros Evangelicos, qui coeli merito dicuntur: quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum [Isa. LXVI]. Ideo hic positam operationem digitorum aestimo, ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet, sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae [Isa. XL]. Quod simili sacramento recipiendum est. |
| 134 | Digitus enim dicitur divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio et Spiritui sancto, id est, uni Deo aptissime convenire. Item per digitos discretio sive exercitium boni operis exprimitur. Unde de illa muliere forti, quam Salomon in fine proverbiorum suorum describit ita legitur. Manum suam misit ad fortia, et digiti sui apprehenderunt fusum [Prov. XXXI]. Manus enim misit ad fortia, id est, studium suum ad perfecta Christi charitatis opera, et digiti sui apprehenderunt fusum, cum discretionis aequitate textrinam stolae coelestis per opera charitatis efficit. |
| 135 | Ubi discretione summa opus est, ut pro aeterna mercede, et non pro temporali laude bona agamus. Ungulas ex Graeco vocamus; illi enim onychen ungulam dicunt. Per ungulam quippe extremitas vel finis cuiuslibet rei demonstratur. Nam scriptum est in Genesi, ubi Iacob benedixit filio suo Dan, dicens: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro [Gen. XLIX]. Quidam vero hanc prophetiam ad antichristum transferunt, arbitrantes eum de tribu Dan venturum: in hoc loco equum accipi iudicant hunc, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat; et quia antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur: ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. |
| 136 | Qui retro cadere dicitur, et non in faciem; sicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur, cadere est ex hac vita repente decedere, ad quae supplicia ducatur ignorare. Item de equo in Iob scriptum est: Terram ungula fodit [Iob. XXXIX]. Solet in equi ungula laboris fortitudo cognosci. Quid ergo per ungulam, nisi in praedicatore sancto virtutum perfectio, demonstratur? |
| 137 | Qui videlicet terram fodit ungula, dum de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes eiicit. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Virgilius. Caput collo vehitur. Truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque. Truncus, qui sine capite et manibus est, significat debilitatem et inertiam cuiuslibet. |
| 138 | Unde de Iudith scriptum est [Iudith XIII], quod, cum caput abscideret Holofernis, corpus eius truncum evolveret. Porro quia Holofernis typum tenet diaboli, truncum corpus eius ostendit, id est, abscisa potestate eius, ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse, ut eo facilius bellatores Christi confidant, iudicem nequissimum se vincere posse, quo eum pleniter ediscunt fragilem et superabilem fore. |
| 139 | Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes. Unde et pectinem dici, quod pexos capillos facit. Pectus autem significat tractatum internum et sapientiae rationem. Unde Ioannes legitur super pectus recubuisse Salvatoris [Ioan. XIII], ex quo doctrinam sapientiae hausit coelestis. In contrariam vero partem pectus trahit significationem, quando significat doli ac malitiae calliditatem. |
| 140 | Unde dicitur Serpenti: Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus [Gen. XIII]. Super pectus quippe graditur serpens: quia omnes gressus diaboli nequitiae sunt et fraudes. Nam in peccatore calliditatem et versutias cogitationum eius indicat, quibus ad eos, quos vult decipere, serpit. Terram autem comedit, cum errore peccantium pascitur ac delectatur, eosque seducens ad interitum rapit. |
| 141 | Mamillae vocatae, quia rotundae sunt, quasi malae, per diminutionem scilicet. Ubera dicta, quia lacte uberta: vel quia humore humida, scilicet lactis in morem uvarum plena. In mamillis vero atque uberibus doctores sancti mystice exprimuntur, qui lacte doctrinae sacrae nutriunt fideles, sive duos populos venientes ex circumcisione et gentilitate. Unde in Cantico canticorum, Sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli [Cant. IV]. Duo ubera (ut diximus) doctores sunt utriusque Testamenti: vel duo populi, ex circumcisione venientes, et gentilitate: qui per humilitatem quidem parvos se esse intelligunt, et peccatores: scilicet charitate currentes omnia obstacula mundi transeunt. Ubera sensus cordis, ut in Isaia: Accingite lumbos vestros super ubera [Isa. XXXII], hoc est, continentiam habete contra sensus carnales. |
| 142 | Cutis est, quae in corpore prima est appellata, quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur. Cutis enim Graece incisio dicitur. Idem est et pellis, quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat. Pellis enim mox detracta a corpore iam corium dicitur. In cute enim vel pelle, qua animal forinsecus circumdatur, mystice vel corpus humanum demonstrat, quo naturam animae intra se vigentem tegit: vel sanctam Ecclesiam significat, quam Christus, qui est via, veritas et vita [Ioan. XIV], vivificat et regit: quae afflictionibus foris atteritur, et intus virtutibus roboratur. Unde et in Iob scriptum est: Cutis mea aruit, et contracta est [Iob. VII]. Et iterum: Rugae, inquit, meae testimonium dicunt contra me [Iob. XVI]. Et rursum: Pelli meae, consumptis carnibus adhaesit os meum [Iob. XIX]. Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est: quid per os, nisi ipse Dominus? quid per carnem, nisi discipuli designantur, qui passionis eius tempore infirma sapuerunt. |
| 143 | Quid vero per pellem, quae exterior carne manet in corpore, nisi illae sanctae mulieres figurantur, quae ad praeparanda subsidia Domino servierunt. Ait ergo: Peili meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum: hoc est, hi qui meae fortitudini propinquius adhaerere debuerunt, passionis meae tempore timore consumpti sunt: et eas, quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea inhaerere mihi fideliter inveni. |
| 144 | Unde subditur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos [Iob. XIX]. Quid per labia, nisi locutio? quid per dentes, nisi apostoli designantur? Qui adhuc statim post passionem confabulari de Domino noverant: sed praedicare iam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Arvina, pinguedo cuti adhaerens. |
| 145 | Pulpa est caro sine pinguedine; dicta, quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propterea quod glutinosa sit. Arvina aliquando pinguedinem dilectionis significat: ut est illud in Levitico: adeps et arvina; in hostiis pacificis iubentur Deo offerri. Item arvina abundantiam terrenarum rerum significat, ut est illud in Iob, ubi de superbo homine scribitur: Cucurrit adversum Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est [Iob. XV]. Contra Deum erecto collo currere est, ea, quae Creatori displicent, cum audacia perpetrare. |
| 146 | Iniquus enim in pingui cervice contra Deum armatur: quia rebus temporalibus tumens contra praecepta veritatis, quasi de magnitudine carnis, erigitur. De quo additur: Operuit faciem eius crassitudo [Ibid.]. Faciem eius crassitudo operuit: quia desiderata terrenarum rerum abundatia oculos mentis premit. Et de lateribus, inquit, eius arvina dependit [Ibid.]; hoc est, quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de eius potentia, velut ex pinguedine rerum, tumet. Item pinguedo gratiam divinam significat: ut est illud in psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea [Psal. LXII]. Item in malam partem adeps ponitur, cum crassitudinem malitiae significat, iuxta illud Psalmistae: Adipem suum, inquit, concluserunt [Psal. XVI]. Membra sunt partes corporis. Artus, quibus colligantur membra, ab arctando dicti, quorum diminutiva sunt articuli. |
| 147 | Nam sicut artus dicimus membra maiora, ut brachia: ita articulos minora membra, ut digiti. Membra quando in bonam partem accipiuntur, sanctos et electos Dei, qui membra sunt corporis Christi, significant: quia ille est caput, Ecclesia vero corpus ipsius, et membra de membro. Quod longa ratione disputans Apostolus ita ostendit, in quibus alia sunt gloriosa et fortiora, alia ignobiliora et infirmiora membra: quod facit differentia virtutum, et discutiendi vel docendi studium. |
| 148 | Nam oculi in corpore Christi possunt dici, qui meditantur in lege Domini die ac nocte: aures, qui diligenter audiunt verbum Dei et obediunt mandatis eius: os et lingua praedicatores sancti: manus, qui bene operantur vel eleemosynas tribuunt: pedes, qui viam mandatorum Dei incedunt, et caetera huiusmodi: quod longum est enumerare. |
| 149 | Aliam vero significationem habent membra, quando ad diaboli partem sensum trahunt: quia sicut omnes sancti ad Christi corpus pertinent, ita omnes iniqui ad corpus antichristi. Unde scriptum est in Iob de Leviathan: Membra carnium eius cohaerentia sibi [Iob. XLI]. Carnes istius sunt omnes reprobi, qui ad intellectum spiritalis patriae per desiderium non assurgunt. Membra autem sunt carnium hi, qui eisdem perverse agentibus et sese ad iniquitatem praecedentibus coniungunt. |
| 150 | Sed est aliud membrum corporis, aliud membrum membri. Sicut autem perniciosum est, si unitas desit membris bonis: ita perniciosum est, si non desit malis: dum in duas partes Rubri maris unda dividitur, ut ab electo populo ad terram repromissionis tenditur. Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi neura vocant. |
| 151 | Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum coniunctionem invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimum est. Nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. In nervis complexio virtutum designatur: quia sicut artus et ossa nervis compinguntur, ita virtutes et bona opera amoris glutino copulantur. |
| 152 | Unde in Iob scriptum est: Ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum [Iob. X]. Humanum quippe animum visitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum vel flagello percutere vel compungere non desinit. Item in aliam partem verborum significatio trahitur: cum in eodem libro de Behemoth scriptum sit: Nervi testiculorum eius perplexi sunt. |
| 153 | Ossa eius velut fistula aeris [Iob. XL]. Tot ergo iste Behemoth testes habet, quot iniquitatis suae adiutores possidet. Qui idcirco perplexi sunt, quia videlicet praedicatorum illius argumenta dolosis assertionibus innodantur: ut recta esse simulent, quae perversa persuadent. Ossa, inquit, eius velut fistula aeris. Quid aliud ossa Antichristi, quam quoslibet in eius corpore valentiores accipimus? |
| 154 | In quorum corde iniquitas dum vehementer induravit, per eos tota eius corporis compago subsistit. Recte autem ossa eius aeris fistulae comparantur: quia nimirum, more metalli insensibilis, sonum bene vivendi habent: sed sensum bene vivendi non habent. Compago capita sunt ossium dicta eo, quod ibi compacta nervis vel glutino quodam adhaereant. Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim omnis positio roburque subsistit. Ossa quoque per allegoriam fortitudinem mentis debemus advertere. |
| 155 | Quae cum deficit, vigor eius elabitur: sicut et ossibus quassatis corpus minime continetur. Unde Propheta in psalmo ait: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea [Psal. VI]. Et alibi, omnia, inquit, ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? [Psal. XXXIV.] Ossa nec sensum nec vocem habere manifestum est: sed (sicut frequenter diximus) fortitudo animi et constantia mentis debent intelligi. |
| 156 | Quae merito ossibus comparantur: quia sicut illa corpus continent, ita et haec sanctas corroborant voluntates. Dicant ergo hoc sacramentum ossa, non caro, id est, firmitas, non remissio: quia talem hymnum non potest nisi sola mentis dicere fortitudo. Quis, negativum est: quia nemo potest esse similis, cum sit sancta Trinitas singularis. Multum quippe est creatura a Creatore dissimilis. Illa denique servit, iste dominatur. Et iterum poenitens dicit: Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt [Psal. XLI]. Sicut opinione prospera bene meritorum ossa, id est, animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicitur Salomon: Fama bona impinguat ossa [Prov. XV]; ita recordatione contraria peccatorum virtus, tanquam frixa, contrahitur, dum oblocutiones hominum et conscientiae suae iudicia graviter expavescit. |
| 157 | Sive hic frigitur peccator: quoniam futuros ignes incendiaque formidat. Nam qui se pavescit arsurum, ipsius incendii terrore iam frigetur. Item ossa virtutes significant sanctorum, ut in Psalmo: Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur [Psal. XXXIII]. Medullae appellatae, quod madefaciant ossa. Irrigant enim et confortant. Medulla significat internam cogitationem mentis. |
| 158 | Unde est illud Psalmistae: Holocausta medullata offeram tibi [Psal. LXV]. Holocausta medullata sunt sacrificia, quae puro atque intimo corde divinis conspectibus damus. Nam quando invicem holocausti contritionem cordis offerimus: oportet, ut intus habeat purissimam fidem: intus habeat operas fideles, quae ad vicem medullae oblationem purissimam reddant ne sit aridum atque vacuum, quod divinis aspectibus immolamus. |
| 159 | Vertibula sunt summae ossium partes nodis grossioribus conglobatae, ita dicta eo, quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. Cartilagines ossa mollia, et sine medulla: quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent, sive opercula ossium, quae moventur: et dictae cartilagines, quod levi attritu carent dolore, dum plectuntur. |
| 160 | Cartilago aliquando significat simulationem virtutum. Unde scriptum est in Iob de Leviathan: Cartilago eius quasi laminae ferreae [Iob. XLI]. Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Quid est ergo, quod cartilago eius laminis ferreis comparatur? nisi, quia hi, qui in illo debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt. |
| 161 | Ergo cartilago eius ferro similis dicitur: quia hi, qui in eius corpore ad ostensionem virtutum non sufficiunt, contra necem fidelium acrius accenduntur. Costas appellari quidam putant, quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities ventris vallata salvetur. Latus, quia iacentibus nobis latet: est enim laeva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est, laevo fortior, et oneri ferendo accommodatior. |
| 162 | Unde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clypeum, ensem, pharetram et reliqua onera: ut expedita sit dextra ad agendum. Et notandum, quod lateris nomen synonymum est, et ad plura significanda habile. Dicitur enim latus hominis, et latus pecudis, latus aedificii, et latus dimensionis terrae: quae omnia locis suis propria significatione interpretari debent. |
| 163 | Tamen hominis latus, quod cum costis intestina protegit, significare potest occultationes internorum consiliorum. Unde est illud, quod Conditor noster dormienti Adae de latere sumpta una costa condidit mulierem [Gen. II], cum mystice praefigurabat Ecclesiam de latere Christi in cruce per mortem sopiti sacramenta salutis esse exitura, videlicet sanguinem et aquam, de quibus sponsa illi conderetur Ecclesia. |
| 164 | Tropologice vero sciendum est, quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessamus, nequaquam nosmetipsos intuemur, ut sciamus aliud in nobis esse rationale, quod regit, aliud animale, quod regitur: nisi ad secretum silentii recurrentes ab omni exterius perturbatione sopiamur. |
| 165 | Quod silentium nostrum bene Adam dormiens figuravit, de cuius mox latere mulier processit; quia quisquis ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus mentis oculos claudit: et tunc in se ipso vel quae praeesse viriliter debeant vel quae subesse possint, infirma distinguit, ut aliud in ipso sit, quod regere valeat tanquam vir: aliud, tanquam femina, quod regatur. |
| 166 | Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictum autem dorsum, quod sit superficies durior corpore in modum saxi fortis et ad portandum et ad perpetiendum. Terga quia in ea supini iacemus in terra: quod solus homo potest. Nam muta [bruta] animalia tantum aut in ventre aut in latere iacent. Unde in animalibus terga abusive dicuntur scapulae. |
| 167 | Dorsum quidem atque tergum, eo quod sunt posteriores partes corporis, aut fugam significant, ut est illud Psalmistae, quo ait: Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum [Psal. XVII]; et alibi scriptum est: terga verterunt [Ier. XLIX]. Quod significare potest aversionem pravorum a cultu divino, et despectionem verae religionis: sicut in Ezechielis visione [Ezech. VIII] scriptum est, quod viri stantes, contra templum dorsa versa haberent, et facie respicerent ad solis ortum. |
| 168 | Item in dorso vel tergo significantur corporei dolores, quos illatis verberibus sancti viri sustinebunt. Unde propheta dicit in Psalmo: Posuisti tribulationes in dorso nostro [Ps. LXV]: videlicet verbera, quae et Paulus pertulit, et reliqua fidelium turba sustinuit, ad hoc verberibus humiliati, ut diabolicam superbiam cum mundi ipsius delectatione respuerent. |
| 169 | Rursum tergum oblivionem praeteritorum significat. Unde petimus Deum in oratione, ut peccata nostra praeterita post tergum mittat, hoc est, perpetuae oblivioni tradat. Nam quod dorsum et tergum despectionem Dei significent, ostendit Isaias dicens ad Israeliticam plebem: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis [Isa. XXX]. Quasi in faciem homo monitus est, quando ad iustitiam conditus praecepta rectitudinis accepit: sed cum eadem praecepta contempsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet: quia iam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat. |
| 170 | Quasi dorsum ei in faciem dedimus, cuius verba despicimus, cuius verba calcamus: sed nos post tergum stans aversos revocat, qui et videt, quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat. Interscapulum spatium dicitur, quod inter scapulas est, unde et nominatur. In scapulis enim possumus intelligere, iuxta allegoriam, oneris sarcinam: ut est illud, quod Abraham tollens panem et utrem aquae imposuit super scapulas Agar [Gen. XXI]: vel operationes diversas, iuxta illud, quod in Psalmo de Deo scriptum est: Scapulis suis obumbrabit tibi [Psal. XC]. Scapulae Domini sunt operationes mirabilium, per quas, velut quibusdam humeris, virtutis divina monstratur. Unde cum Deo scapulae, oculi brachiumve dicitur, cavendum summopere est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. |
| 171 | In anthropomorphitarum namque haeresim cadere est eum, qui incircumsepte implet et circumplectitur omnia inter corporalia lineamenta concludere. Sed omnipotens Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat: atque ut alta insinuaret, humilibus condescendit, quatenus parvulis animus rebus cognitis enutritus ad inquirenda exsurgat incognita, atque ad eum, qui longe super ipsum est, quaedam iuxta se audiens, quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. |
| 172 | Unde fit ut per scripturam suam aliquando a corporibus hominum, aliquando a mentibus, aliquando vero ab avibus, aliquando etiam ab insensatis rebus quasdam longe dissimiles in se similitudines trahat. Plerumque enim a corporibus hominum in se similitudinem trahit: sicut de eo speranti homini per prophetam dicitur: In scapulis obumbrabit tibi [Ibid.]: cum constet, quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas habeat, nec caetera lineamenta membrorum. Sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera sustinemus, Deus quod omnia videat, oculum habere perhibetur: quod vero nos tolerat atque eo ipso, quo tolerat, servat, obumbrare nos in scapulis dicitur. |
| 173 | Ait enim: in scapulis suis obumbrabit tibi: ac si diceret peccatori homini et post peccatum veniam deprecanti: Ea pictate te Dominus proteget, qua te toleravit: obumbrat, id est, in scapulis suis, qui, dum portat, defendit. Spina est iunctura dorsi, dicta eo, quod habeat radiolos acutos. Cuius iuncturae spondylia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per hos longo tractu ad caeteras corporis partes. |
| 174 | Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci ieron ostoun vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque et hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur: unde et sacra spina dicitur. Spina enim aliquando pro fortitudine corporis, aliquando pro elatione mentis atque omnibus peccatis ponitur. Unde scriptum est in psalmo: Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur mihi spina [Psal. XXXI]. Spina est enim, quae totum corpus erigit atque continet. |
| 175 | Haec pro superbia merito posita est, quae confracta non deiicit ad interitum, sed erigit potius ad salutem. Dum enim fortitudo et prosperitas corporis confringitur, necesse est, ut ad cordis humilitatem mentis intima revocentur. Bene hoc loco per spinam omne peccatum evidenter exprimitur, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Hinc ergo iusti et poenitentis voce dicitur: Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur mihi spina: quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. |
| 176 | Renes ait Varro dictos, quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursum in renibus calore venerio resolutus decurrit. Renes aliquando pro constantia mentis ponuntur: quia sicut isti corpus continent, ita animi stabilitatem et illa custodit. Unde propheta ait: Renes mei resoluti sunt [Psal. LXXII]. Renes ergo suos dixit esse solutos: quia mundanarum rerum felicitatem incauta voluntate quaesierat. Item renes interiora cordis sunt, ut in propheta: Ego Dominus scrutans renes et corda [Ier. XVII]. Rursum renes delectationem carnis ob fluxas cogitationes aliquando significant. |
| 177 | Unde Psalmista petit: Ure renes meos et cor meum [Ps. XXV]. Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petisset: hoc est, ut delectationes et cogitationes humanae verbi Domini calore purgarentur. Hinc bene in Exodo renes habere accinctos Israelitis praecipitur in paschali edulio [Exod. XII]: quoniam qui pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, corruptioni iam per vitia nulli subiaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. |
| 178 | Unde et ad Iob in exordio sermonis dictum est: Accinge sicut vir lumbos tuos [Iob. XXXVIII]; ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. Umbilicus est medius locus corporis, dictus, quod sit umbus iliorum. Unde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet: ex eo enim et nutritur. |
| 179 | In lumbis aliquando fortitudo animi exprimitur, iuxta illud Apostoli: Accingite lumbos mentis vestrae [Eph. VI]: et aliquando libido carnis, ut supra dictum est. Unde ad Iob de Behemoth Dominus ait: Fortitudo eius in lumbis eius: et virtus eius in umbilico ventris ipsius [Iob. XL]. Seminaria coitus viris in lumbis esse: in umbilico autem inesse feminis perhibetur, ut supra ostendimus. |
| 180 | Hinc est enim, quod Veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri praecincti [Luc. XII]. Hinc Petrus cum luxuriam a corde restringeret admonebat, dicens: Succincti lumbos mentis vestrae [I Petr. I]. Hinc Paulus cum per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi sacerdotium diceret decimatum, ubi tunc in Abrahae corpore Levi lateret, ostendens, ait: Adhuc enim in lumbis patris erat [Heb. VII]. Quia vero seminarium luxuriae feminis in umbilico continetur, Propheta attestante didicimus, qui sub specie feminae prostitutae Iudaeae petulantiam increpans ait: In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus [Ezech. XVI]. Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus. Graece enim eiluein obvolvere dicitur. |
| 181 | Testiculi enim virilis sexus robur significant virtutis. Unde legitur in Levitico: Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Deo [Levit. XXII]. Contritis testiculis est, qui paulatim crescente malitia conteret suam in virtutibus prolem et signa, per quae vir possit agnosci: qui et recte reprobatur: quia sibimetipsi in talibus nocuit. Tusis testiculis est, qui illatis sibi tentationibus tribulationibusque cessit, animaeque suae fortitudinem prodidit. |
| 182 | Non enim oportet hoc perpeti, nec omnino cedere imminenti hosti atque affligenti. Sectis ablatisque testiculis est, qui una actione prava, animisque impiis exsecante, sicut cultro, et auferente, quemadmodum nimis effera et direptrix manus semetipsum abscidens et auferens a coniunctione, quae est in virtutibus. Venter et alvus et uterus inter se differunt. |
| 183 | Venter est, qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertingitque a pectore ad inguinem: et dictus venter, quod per totum corpus vitae alimenta transmittat. Alvus est, qui cibum recipit et purgare solet. Salustius: Simulans sibi alvum purgari. Et vocatus est alvus, quod abluatur, id est, purgetur: ex ipso enim sordes stercorum defluunt. |
| 184 | Uterum solae mulieres habent, in quo concipiunt ad similitudinem caliculi. Tamen auctores utrum pro utriuslibet sexus ventre plerumque ponunt: nec poetae tantummodo, sed et caeteri. Vocatus autem uterus, quod duplex sit, et ab utraque in duas se dividit partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis: vel quod interius impleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit ut membra et viscera. |
| 185 | Venter iuxta allegoriam significat capacitatem rationis, sive animae affectum. Inde est illud, quod Habacuc propheta, Venter, inquit, meus turbatus est in me [Hab. III]. Et Ieremias: Ventrem meum doleo, et sensus cordis mei turbatus est [Ier. IV]. Rursum Psalmista ait: Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus [Ps. XXX]. Littera siquidem posuit inimicorum indignationem: oculus autem intellectum significat, quem semper conturbamus atque confundimus, quando imminentia pericula formidamus. |
| 186 | Venter vero noster alvus est, in quo edulia deglutita recondimus. Qui aperte memoriae comparatur: quia sicut ille transmissas escas recipit, sic memoriae sinus notitias rerum competenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem, id est, memoriam suam, ubi habebat reposita quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat; sed cum videret caro imminere sibi pericula, consequens fuit eam trepidatione turbari. Uterus autem aliquando significat arcanum naturae, aliquando secretum consilii. |
| 187 | Unde Pater in Psalmo ad Filium ait: Ex utero ante luciferum genui te [Ps. CIX], id est, ex arcano substantiae meae, ex ipsa scilicet deitate, totum ex toto, omnipotentem, lumen de lumine, summum ex summo: quod nulla investigatio, nullus sensus possit attingere. Nam quemadmodum valet comprehendi, de quo scriptum est: Generationem autem eius quis enarrabit? [Isai. LIII]. Mira brevitas, et sufficiens pro nostra infirmitate mensura: quia nec plus possumus capere, et hoc abunde sufficit utique credidisse. |
| 188 | Rursum in Iob scriptum est: De cuius utero egressa est glacies [Iob. XXXVIII]. Quid est ergo, quod Dominus prius quidem patrem se pluviae insinuat: postmodum vero de suo egredi utero glaciem narrat, seque gelu gignere de coelo pronuntiat? nisi quod miro modo nostri pectoris terram ad suscipienda verbi semina prius per occultae gratiae pluviam infundit: et postmodum ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat, disciplina intima dispensationis premit. Viscera non tantum intestina dicimus: sed quicquid sub corio est a visco, quod est inter cutem et carnem. Item viscera vitalia, id est, circumfusa cordis loca, quasi viscera eo, quod ibi vita, id est, anima continetur. |
| 189 | Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Viscera mystice significant affectum pietatis et misericordiae. Unde scriptum est in Evangelio: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto [Luc. I]. Et Apostolus, si qua, inquit, viscera miserationis [Phil. II]. Et in alteram partem viscera significationem trahunt: ut est illud in Actibus apostolorum de Iuda: Et diffusa sunt viscera eius [Act. I], hoc est malitiae tractatus sunt patefacti. |
| 190 | Cor a Graeca appellatione derivatur, quod illi cardian dicunt: sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Quod ideo pulmoni vicinum est: ut cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextera plus spiritum. Unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. |
| 191 | Cor enim multis speciebus significandis convenienter aptatur. Nam aliquando pro anima ponitur, aliquando pro intelligentia, aliquando pro consilio et verbo occulto, aliquando pro intelligentia. Nam pro anima cor ponitur, ut est illud Salomonis: Omni custodia serva tuum cor, quia ex ipso vita procedit [Prov. IV]. Item cor pro intelligentia ponitur, ut est illud Psalmistae: Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum [Ps. LXXXIII]. Quamvis utraque videantur pertinere ad carnem, cor tamen ad intelligentiam referri posse non dubium est. Nam cuius sapientiam praeferre volumus, eius cor sine dubitatione laudamus. |
| 192 | Consilium vero in cordis nomine exprimitur, quod actus praevenit, testante Salvatore in Evangelio: Ex corde exeunt cogitationes malae, adulteria, homicidia, et caetera [Matth. XV]. De quo Psalmista ait: Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala [Psal. XI]. Nam quod dicit in corde et corde: quoties volumus dolosos exprimere, duplicia eorum corda declaramus, sicut Salomon [Iacobus] dicit: Vir duplex inconstans est in omnibus viis suis [Iac. I]. Quando autem simplices cupimus indicare, unum cor in eis esse testamur, sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium cor erat unum et anima una [Act. IV]. Sic et bilingues dicimus, qui in una sententia minime perseverant. |
| 193 | Pro diligentia vero et devotione illud est positum: In toto corde meo exquisivi te [Psal. LXXXV]. Hoc quoque munus est Domini quod toto corde, hoc est, plena devotione asserit se Deum exquisisse. Non enim quaereret, nisi inquisitus fuisset. In alteram vero significationem nuncupatio cordis ponitur, cum mortem vel infernum vel sepulcrum significat. |
| 194 | Unde est illa sententia Salvatoris, qua ad Iudaeos ait: Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae tribus noctibus [Matth. XII]. Piscis autem, qui Ionam devoravit in pelago, significat mortem, quam Christus perpessus est in mundo. |
| 195 | In ventre ergo ceti Ionas erat tribus diebus et tribus noctibus. Et Salvator noster in morte et in sepulcro fuit tribus diebus et tribus noctibus: tuncque completum est illud, quod legitur in Osee: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, o inferne [Ose. XIII]. Et sicut Ionas in ventre piscis non permansit, sed eiectus est in aridam: ita et Salvatoris nostri anima non relicta est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem: sed resurrexit in gloria. |
| 196 | Item de Leviathan Dominus ad Iob ait: Cor eius indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus [Iob. XLI]. Cor enim antiqui hostis, ut lapis, indurabitur: quia nulla unquam conversionis poenitentia mollietur, qui solis ictibus aeternae ultionis aptabitur. Leviathan ergo, ut malleatoris incus, stringitur qui inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione tundatur. |
| 197 | Praecordia sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur: et dicta praecordia eo, quod ibi sit principium cordis et cogitationis. In praecordiorum nomine rationabilis tractatus animae possunt accipi, ut est illud Isaiae, quo ad Dominum ait: Anima mea desideravit te in nocte, et spiritu meo in praecordiis meis [Isa. XXVI]. Pulsus vocatus, quod palpitet, cuius indicio aut infirmitatem intelligimus aut salutem. |
| 198 | Huius duplex est motus: simplex, qui ex uno saltu constat: compositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia. Dactylium percussum, quandiu sine vitio sunt. Si quando citatiores sunt, ut dorcadacizontes: et leniores, ut mirmicizontes, mortis signa sunt. Venae dictae eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per omne corpus divisi, quibus universa membra irrigantur. |
| 199 | Dicitur et vena aqua, unde fons ebullit. Quod etiam significare potest processum gratiae spiritualis atque doctrinae. Unde scriptum est in Sapientiae libro: Sit vena tua benedicta [Prov. V]. Et alibi: Vena viventium aquarum, hoc est sapientiae, dulcis haustus et potus salubris. Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur et sustineatur et vivat. |
| 200 | Sanguis autem est, dum in corpore est: effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus ab eo, quod effusus decurrit: vel ab eo, quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum, qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem, quod suavis sit. Sanguis autem integer non est, nisi in iuvenibus. Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem. Unde et in senibus tremor est. Proprie sanguis animae possessio est. |
| 201 | Inde genas lacerare mulieres in luctu solent. Unde et purpureae vestes, et flores purpurei mortuis praebentur. Sanguis aliquando sacramentum Dominicae passionis significat: ut est illud Salvatoris in Evangelio: Caro mea vere est cibus: et sanguis meus vere est potus [Ioan. VI]. Nam et in lege praeceptum est [Exod. XII] populo Israelitico, ut de sanguine agni paschalis ponerent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus pascha edebant, quatenus exterminatoris excidium possent evadere. |
| 202 | Sic et sanguis Christi mundat conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi, et liberat nos de potestate inimici et persecutione hostis antiqui [Heb. VI]. Item in aliam partem sanguis significatio ducitur, cum aut operationem carnalem, aut corruptionem mortalis naturae significat. Unde Propheta precatur Dominum: Libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae [Psal. L]. Et iterum: Virum, inquit, sanguinum et dolosum abominabitur Dominus [Psal. V]. Vir quidem sanguinum est, qui humano cruore polluitur: nec non et ille, qui decipit vivum. |
| 203 | Et Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: neque corruptio incorruptelam possidebit [I Cor. XV]. Pulmo ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonem pneumon vocant eo, quod flabellum cordis, in quo pneuma, id est, spiritus inest, pro quo agitantur et moventur. Unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece pneuma spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem emittit et recipit, a quo moventur pulmones et palpitant, et aperiendo se, ut flatum capiant: stringendo, ut eiiciant. Est enim corporis organum. |
| 204 | Iecur nomen habet eo, quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebrum subvolat: inde ad oculos, caeterosque sensus et membra diffunditur: et calore suo ad se succum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendo nutriendoque singulis membris praebet. In iecore autem consistit voluptas et concupiscentia iuxta eos qui de physicis disputant. |
| 205 | In iecore autem, id est, in epate delectationem sive concupiscentiam significatam possumus intelligere. Unde est illud, quod in lege praeceptum est [Levit. III, IV], cum ventre et renibus et adipe partem iecoris Deo offerri: quia concupiscentiam nostram magis ad Dei quam ad mundi debemus convertere voluntatem. Legitur enim in libro Tobiae [Tob. VI], quod angelus praeceperit Tobiae, piscem captum exenterare, et cor eius, et fel et iecur in cassidili reponere, iecurque postea ex praecepto angeli super carbones vivos ponere, quatenus praevaleret daemonem effugare. |
| 206 | In iecore enim, cuius ardore accepti cibi in stomacho excoquuntur, docemur, ut maturitate consilii studeamus fluxas carnis cogitatationes ad purum excoquere et in secessum mittere, ne forte diabolo in cubilibus cordium nostrorum consentiamus ullo modo locum habere: sed magis robore fidei et sacrarum orationum festinemus eum foras expellere. |
| 207 | Fibrae iecoris sunt extremitates, sicut extremae partes foliorum in tibiis, sive quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras, quod apud gentiles in sacris Phoebi ad aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque succensis responsa acciperent. Cui bene convenit, quod supra diximus iecoris partem Deo offerri iussam: ut Deo potius offeratur, quod suum est, quam idolis vanis et surdis, in quibus sola fraus et deceptio est. |
| 208 | Splen dictum a supplemento ex contraria parte iecoris, in vacua existeret. Quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus. Ammonet etiam haec articula viscerum nos, ut non vana laetitia mundi, sed in Domino exultemus et laetemur: ne vano risui ora dissolvamus. De quo Sapientia dicit: Risum deputavi errorem [Eccl. II]; sed magis luctu in praesenti saeculo nostra peccata deleamus, ut in futura vita aeterno gaudio fruamur. |
| 209 | Unde scriptum est: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V]. Felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus. Quibus quatuor elementis constantibus, integrum est animal. Fel appellatum, quod sit folliculus gestans humorem, qui vocatur bilis. Fel enim amaritudinem et dolositatem perversae mentis significat. Unde beatus Petrus apostolus ad Simonem per fraudem gratiam Spiritus sancti accipere volentem ait: In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse [Act. VIII]. Hinc et in Iob de impio scriptum est: Panis illius in utero eius vertetur in fel aspidum intrinsecus [Iob. XX]; id est, satietas transitoriae delectationis in retributionis fine ad amaritudinem vertetur. |
| 210 | Tunc etenim iniqui vident, quod antiqui serpentis veneno interfecti sunt, cum flammis ultricibus traditi cum eodem suo persuasore cruciantur. Sive panis illius in utero eius in fel aspidum intrinsecus vertitur: quia dum sacrae legis scientia gloriantur, vitae potum convertit sibi in veneni poculum. |
| 211 | Hinc rursum in cantico Deuteronomii de Iudaeis legitur: Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis [Deut. XXXII] ipsis qui Salvatori nostro in cruce pendenti acetum cum felle mixtum in potum dederunt. Stomachus Graece os vocatur eo quod ostium ventris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. In stomacho aliquando iram et indignationem animi significatam possumus intelligere. |
| 212 | Unde dicimus iracundos homines stomachari, quia furorem suum intus occultare non possunt, sed cum impetu conviciorum illum foras proiiciunt. Intestina dicuntur eo quod corporis interiore parte cohibentur. Quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non impediantur. |
| 213 | In intestinis ergo possunt animi secreta et cogitatus interni accipi. Unde scriptum est: Tactus dolore cordis intrinsecus [Gen. VI]. Et in libro Iob legitur: Intestina, inquit, mea efferbuerunt dolore absque ulla requie [Iob. XXX]. Hinc et in Levitico iubentur hostiae intestina simul cum capite et pedibus aqua lota adoleri Domino in holocaustum ac suavem odorem. |
| 214 | Intestina sane vel interanea (ut alia editio habet) cum pedibus aqua dilui iubet sermo praecepti, sacramentum baptismi sub figurali praedicatione denuntians. Nam interanea diluit, qui conscientiam purgat. Pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti: et scit, quia qui mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet [Ioan. XIII]. Matrix dicitur quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. |
| 215 | Vulva vocata, quasi valva, id est, ianua ventris: vel quod semen recipit: vel quod ex ea foetus procedat. Vulva significat interna secreta. Unde in Iob scriptum est: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? [Iob. XXXVIII.] Quia videlicet tunc humano generi praeceptis legis obviavit, quando adhuc saeculum suae origini vicinum quasi ab ortu proprio ad profectum vitae carnalis exibat. |
| 216 | De vulva quippe procedere est in lucem praesentis gloriae carnaliter apparere. Item vulva interiora animae sunt, ubi bonum vel malum concipitur. Est et vulva Ecclesiae fides interior a qua haeretici depravati aborsum matris intulerunt, sicut in psalmo de eisdem dicitur: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa [Psal. LI]. Vesica dicta, quia sicut vas aquae de renibus urina collecta completur et humore distenditur. |
| 217 | Cuius usus in volucribus non habetur. Urina autem dicta, sive quod urat, seu quia ex renibus egeritur: cuius iudicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur: eo quod lota, id est, munda vestimenta efficiantur. Semen est, quod iactum sumitur aut a terra, aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. |
| 218 | Est enim liquor ex cibi et potus decoctione factus ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatur. In modum sentinae concrescit in renibus, eiectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus, calore quodammodo viscerum, et menstrualis sanguinis irrigatione formatur in corpore. Seminis autem nomen diversis speciebus non inconvenienter aptatur: quia semen animalis est cuiuslibet, unde origo eius nascitur. Semen est et arborum, herbarum atque olerum, unde originem trahunt: sicut legitur Dominus de fructibus terrae in Genesi dixisse [Gen. I]: Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram, et caetera. Legitur in evangelica parabola [Luc. VIII], Salvatore dicente, semen esse verbum Dei: quia ex ipso fructus bonarum virtutum procedit. |
| 219 | Menstrua, supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc evenire profluvium. Luna autem Graece mene dicitur, unde muliebria nuncupantur. Nam mulier solum animal menstruale est: cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores foetus, ferrum rubigo corrumpit, nigrescunt aera: si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur: glutinum asphaltis, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum, sponte dispergitur. |
| 220 | Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse generabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusus irrigetur. Tenue semen locis muliebribus non potest adhaerere. Labitur enim, nec habet vim adhaerendi. Similiter et spissum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini misceri non potest propter nimiam sui spissitudinem. |
| 221 | Hinc et steriles mares vel feminas fieri per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem vel propter nimiam raritatem. Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit vita omnis et sapientia: deinde quadragesimo totum corpus expleri, quod ex abortionibus (ut ferunt) collectum est. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Unde et in avium foetibus primum oculos fingi in ovis videmus. Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. |
| 222 | Cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur, continetque eum: dictus, quia comitatur et sequitur. Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit: matribus, si maternum: et hac ratione similes exprimi vultus. Qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur, avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra semina multa occulta, sic et in nobis semina celantur, figuras parentum redditura. |
| 223 | Ex paterno autem semine pueros nasci, et ex materno puellas: quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior, cum invaluerit, occupat similitudinem sexus. Iuxta allegoriam fluxus sanguinis potest intelligi idololatriae obscenitas, et errorum pollutio. Sic et menstruale tempus illud intelligitur, quo pene universus orbis in errore et idololatria versabatur. |
| 224 | Et ad mulierem menstruatam non licet accedere, nec cum ea commisceri: quia nec idololatriae paganorum, nec haeresi haereticorum licet catholico homini communicare. Femora dicta sunt, quod ea parte a sexu viri discrepat. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. |
| 225 | Unde et praeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. Femur generis propago intelligitur, sicut in Genesi de Iacob legitur: Tetigit latitudinem femoris eius, et claudicavit [Gen. XXXII]. Item femur caro hominis, ut in Hieremia: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum [Ier. XXXI]. Nam femur aliquando significat incarnationem Dominicam, et aliquando voluptatem carnis. |
| 226 | Legitur ergo in psalmo prophetam ad Dominum dixisse: Accingere gladio tuo circa femur, potentissime [Psal. XLIV]. Dicit enim, accingere gladio tuo, metaphora a bellatore concepta, qui dimicaturus gladio cingitur, ut prosternat inimicum. Sed hic gladium sermonem praedicationis debemus accipere. De quo ipse in Evangelio testatur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium [Matth. X]. Et Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Eph. VI]. Gladius autem sermo Dei dicitur, quia corpulenta vitiis corda hominum ictu suae virtutis irrumpit: nec potest imbecillitas humana resistere, ubi illa fortitudinis gloria dignatur intrare. Femur vero incarnationem significat Domini Salvatoris: sicut in Genesi legitur: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius [Gen. XLIX]. In ipso etiam mysterio et Abraham fecit iurare famulum suum [Gen. XXIV]. Quando enim tacto femore subiunxit, potentissime: hoc ait, ut reverendam incarnationem crederes, quam potentia divinitatis assumpsit. |
| 227 | Similiter sapientissimus ille dicit: Gladius eius in femore ipsius. Quo tamen significari, desiderium carnale verbo Dei constringendum, potest non incongrue accipi. Nam quod sequitur, specie tua et pulchritudine tua [Psal. XLIV]; hic utramque naturam positam evidenter cognoscimus: ut species pertineat ad humanitatem, pulchritudo ad deitatem. |
| 228 | Illa enim species benedicitur, in qua mundo salus apparuit. Ista pulchritudo aptissime pronuntiatur, unde omnia pulchra, quaecunque decora sunt. Legitur quoque in Cantico canticorum sponsum sponsae dixisse: Iuncturae feminum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis [Cant. VII]. Ubi duorum concordia populorum spiritali prole fecundorum in iunctura feminum designatur. Quae sicut monilia fabricata sunt manu artificis, id est, ineffabili largitate conditoris nostri firmata. In monilibus opera bona exprimuntur. |
| 229 | Inguina autem furorem libidinis vel iracundiae possunt designare. Unde in libro Regum legitur, quod Abner aversa hasta percussisset Asahel in inguine, et transfodisset eum [II Reg. II]. Cuius Asahel typum tenuit, nisi horum quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt, quanto et insania vehementiori rapiuntur. |
| 230 | Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit: quia doctorum lingua, quae supernum lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cuiuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum iacula reddere, quasi persequentem non vult ferire: unde et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa hasta transforavit. |
| 231 | Ex mucrone quippe percutere est impetu apertae increpationis obviare: aversa vero hasta persequentem ferire est furentem tranquille ex quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asahel autem protinus occumbit: quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo, quod se erexerant, statim cadunt. |
| 232 | Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur. Coxae quasi coniunctae axes dicuntur. In ipsis enim femora moventur, quorum concava vertebra vocantur: quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines dicuntur, quia subtus franguntur, id est, flectuntur, non supra, sicut in brachiis. Genua sunt commissiones femorum et crurium: et dicta genua, eo quod in utero sint genis opposita. |
| 233 | Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrymarum indiciis et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. Denique complicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi ac reconditi fiant. Unde Ennius: Atque genua comprimunt arta gena. Inde est, quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrymantur. |
| 234 | Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris sedebant, antequam venirent ad lucem. Genua mystice confessionem humilitatis significare possunt: ut est -illud Apostoli: Flecto, inquit, genua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi [Ephes. III]. Hinc et Petrus procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum [Luc. V]. Aliquando autem genua significant virtutem fidei. |
| 235 | De quo vox divina in libro Regum ad Eliam prophetam ait: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal [III Reg. XIX]. Item genua aliquando pro membris Christi posita intelliguntur: ut est illud in psalmo: Genua mea infirmata sunt prae ieiunio [Psal. CVIII], cum Evangelio teste [Matth. IV], doceatur, 40 diebus et 40 noctibus Christum Dominum ieiunasse: genua tamen eius infirmata esse non legimus, sed tantum esurisse declaratur. |
| 236 | Unde si hanc esuriem ad genua referas, id est, corporis stabilitatem, quibus semper insistimus: potest congruenter aptari minus: ne, si hoc scrupulum movit, melius genua ad ipsius membra referantur, quae revera infirmata sunt, quando apostoli eius passione dispersi sunt. Quid enim plus esse potuit infirmius, quam ut Petrus negaret, et reliqua fidelium turba latuisset? Talus dictus a talo. Nam talus est eminens rotunditas. |
| 237 | Unde et fastigium templi rotundi talus vocatur. Talus autem sub cruce est, sub talo calcanei. Talus finem cuiuslibet rei significat: sicut ipse subest cruribus et eminentiae corporis. Unde legitur Iacob filio suo Ioseph tunicam talarem atque polymitam fecisse [Genes. XXXVII], hoc est, vario colore contextam. Ideo talaris tunica dicitur eo quod usque ad talos descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta. |
| 238 | Quae etiam tunica secundum allegoriam varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit. Item alio modo Ioseph, qui inter fratres undecim usque ad finem iustus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse describitur. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata? |
| 239 | Quasi enim protensa tunica talum corporis cooperit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae terminum nos tegit. Unde et per Moysen [Levit. III, 7] cauda hostiae in altari offerri praecipitur, ut videlicet omne bonum, quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Pedes ex graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci podas dicunt, quia alternis motibus solo incedunt fixi. |
| 240 | Pedes cursum vitae praesentis significant, stabilitatem mentis ac fidei: ut est illud in psalmo: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem [Psal. CXV]; hoc est, gressus operum nostrorum firmiter permanent in fide et religione, quam in praesenti tempore sancta tenet Ecclesia. In contrariam partem pedum significatio vertitur: ut est illud propheticum testimonium: Cur claudicatis utroque pede [III Reg. XVIII], hoc est, sermone et opere estis instabiles et subversi, pronique ad malum. |
| 241 | Item in psalmo de Iudaeis scriptum est: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem [Psal. CXIII]. Pedes appellat consilii progressus, quibus de incepto provehimur ad exitus rerum. Nam quod dixit veloces, ostendit moderationis illis consilia defuisse ad effundendum sanguinem, subaudiendum Domini Salvatoris ut sceleratae rei crescat immanitas actionis. |
| 242 | Item pedes cursus vitae vel stabilitatem mentis aut fidei, ut in Psalmo: Perfice gressus meos in semitis tuis [Psal. XVI]. Plantae a planitie nuncupatae, quae non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. Significant plantae terminum conversationis nostrae. |
| 243 | Unde scriptum est in Isaia de Iudaico populo: A planta pedis usque ad verticem non est sanitas in eo [Isa. I]; hoc est, a summo usque ad summum. Tota enim eorum conversatio vitiorum et peccatorum aculeis confossa erat, nec sanitas ulla rectae fidei et bonorum operum in eis apparebat. Unde scriptum est in Psalmo de Iuda proditore: Qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem [Psal. XL]. Qui enim panem doctrinae ab ore Salvatoris accepit, et communiter cum caeteris apostolis apud eum vixit, ignorantibus eis cum Iudaeis machinatus est scelus proditionis, ita ut osculo eum traderet. |
| 244 | O discipulum surdum, o indocili corde durissimum! Quis enim eum a tanta pietate aliquid virtutis animo percepisse credat, qui tam crudelis exstitit parricida? Calcis pars est plantae a callo nomen illi impositum, quo terram calcamus: hinc et calcaneus. Solum, inferior pars pedis, inde est dictum, quia eo terrae vestigia imprimimus. Sed et solum dicitur omne, quod aliquid sustinet, quasi solidum. |
| 245 | Unde et terra solum, quod cuncta sustineat: et solum pedis, quod totam corporis molem portat. Calcaneus supplantatio vitiorum est, sive extremus cursus vitae. De calcaneo enim in psalterio de iniquis scriptum est: Ipsi calcaneum meum observabunt [Psal. LV]. Mos iste diabolicus est, vel eorum, qui ministri ipsius esse noscuntur: ut calcaneum, id est, ultima nostra insidiosa calliditate respiciant: sicut serpenti a Domino praedictum est: Illa tuum observabit caput: et tu insidiaberis calcaneo eius [Gen. III]. Scit enim diabolus finitima nostra iudicari, et ipsa vult evertere, ut possimus ad reatus discrimina pervenire. Vestigia enim, quibus transeundo pedibus indicium transitus nostri relinquimus, aliquando stabilitatem virtutum mystice designant, ut est illud in Psalmo: Ut non moveantur vestigia mea [Psal. XVI]. Et in aliam partem translatum devium peccatorum monstrat, ut est illud: Transit iter impiorum, tanquam vestigium navis [Sap. II]. Neque silendum arbitror, quod in corpore nostro est. |
| 246 | Quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima: quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus: quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba prolixa, pectus amplum: in mulieribus lenes genae et angustum pectus, ad concipiendos et portandos foetus, renes et latera dilatata. |