Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT XV. De poenitentiae satisfactione atque exomologesi.
| 1 | Poenitentia appellata, quasi punientia, eo quod ipse homo in se poenitendo punit, quod male admisit. Nam nihil agunt, quos veraciter poenitet, nisi, ut id, quod male fecerint, impunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cuius altum iustumque iudicium nullus contemptur evadet. |
| 2 | Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere, et futura non admittere. Haec secunda in similitudine fontis est: ut si forte, impugnante diabolo, aliquod peccatum irrepserit, huius satisfactione purgetur. Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere et ultra peccatum non iterare. Reconciliatio vero est, quod post complementum poenitentiae adhibetur. |
| 3 | Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur: ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. Exomologesis graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur. Cuius nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae [Matth. XI]: aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. |
| 4 | Ex hoc igitur graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, quod delictum nostrum Domino confitemur, non quidem, ut ignaro, cuius agnitioni nihil occultum est: sed confessio est rei scilicet eius, quae ignoratur, professa cognitio. Utile enim sibi ac iucundum quisquam esse existimaverat rapere, adulterare, furari: sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, cognitis his confitetur errorem. |
| 5 | Confessio autem erroris, confessio est desinendi. Desinendum ergo a peccatis est, dum confessio est. Confessio antecedit, remissio sequitur. Caeterum extra veniam est, qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur. Itaque exomologesis prosternendi vel humile faciendi hominibus disciplina est, habitu atque victu sacco et cinere incurvare corpus, sordibus obscurare, animum moeroribus deiicere, illa, quae peccant tristi tractatione mutare. |
| 6 | Litaniae autem graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis pro sola confessione peccatorum agitur: litaniae vero, quae indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandam aliquam eius misericordiam. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una significatione habetur: nec distat vulgo, utrum litaniae an exomologesis dicantur. |
| 7 | Supplicationis nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. Nam feriae aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem, quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant. |