monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27 > 13 > 64 > 5 > 5 > 78 > 11 > 13 > 19 > 51 > 81 > 14
Hrabanus Maurus, De Universo, 5, XIII. De symbolo. <<<     >>> XV. De poenitentiae satisfactione atque exomologesi.

Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT XIV. De oratione et ieiunio.

1 Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere: sicut exorare impetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique: cum prohibeamur a Christo in publico orare: sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, qui in carcere, audientibus custodibus, orabant et canebant Deo.
2 De tempore vero dictum est: Sine intermissione orate [I Thess. V]. Sed hoc in singularibus. Nam est observatio quarumdam horarum communium, quae diei interspatia signant: tertia, sexta et nona: similiter et noctis. Sed ideo hae orandi horae divisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Quae tempora in Scripturis inveniuntur.
3 Primum enim Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est [Act. II]; et Petrus qua die visionem communicationis in hoc vasculo expertus, sexta hora orandi gratia ascenderat [Act. X]. Idem etiam cum Ioanne hora nona templum adiit [Act. III], quando paralyticum sanitati pristinae reformavit. Sed et Danielem legimus haec tempora in oratione observasse. Et utique ex Israelis disciplina docemur, ut ne minus, quam ter, in die adoremus.
4 Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti. Exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur in ingressu lucis ac noctis sive vigiliarum: sed et cibum non prius sumere, quam intraposita oratione. Priora enim habenda sunt Spiritus refrigeria quam terrena. Qui autem vult orationem suam ad Dominum volare, faciat illi duas alas: ieiunium et eleemosynam: et ascendit celeriter et exauditur.
5 Ieiunium est parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur. Unde ieiunium nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Ieiunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit pro eo, quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit.
6 Nam lentius laetitia, tristitia sollicitius administrat disciplinam. Unde et milites nunquam immemores Sacramenti magis stationibus parent. Discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuiuslibet diei abstinentia non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem. Statio autem est observatio statutorum vel temporum vel dierum, ut quarta feria et sexta feria ieiunium ex veteri lege praeceptum: de qua statione in Evangelio dixit ille: Ieiuno bis in sabbato [Luc. XVIII], id est quarta et sexta sabbati. Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus instituta sunt: ut ieiunium quarti, quinti, septimi ac decimi: vel, sicut in Evangelio, dies illi, in quibus ablatus est sponsus [Matth. IX]: vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo Orbe, institutione apostolica, observatur circa confinium Dominicae Passionis.
7 His tertium genus quidam adiiciunt, quod xerofagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium. Unde et nomen hoc datum, eo quod quidam siccis escis utantur.
Hrabanus Maurus HOME