| 1 | Exorcismus Graece, Latine coniuratio sive sermo increpationis est adversum Diabolum ut discedat: sicut est illud in Zacharia: Et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Dei, et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem [Zach. |
| 2 | Unde sciendum quod, non creatura Dei in in infantibus exorcizatur aut exsufflatur: sed ille, sub quo sunt omnes, qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum. |