Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT XI. De sacramentis divinis: ubi quid in his homini gerendum sit, demonstratur.
| 1 | Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit, ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem Sacramenta, baptismus et chrisma, corpus et sanguis Domini; quae ob id Sacramenta dicuntur, quod sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem Sacramentorum operatur. Unde et a secretis virtutibus vel sacris Sacramenta dicuntur. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt: quia sanctus in ea manens Spiritus eumdem Sacramentorum latenter operatur effectum. |
| 2 | Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensentur: tamen quia Spiritus sanctus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibiliter apparebat; operibus nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur: Quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III]. Unde et graece mysterium dicitur, quod reconditam habeat dispensationem. |
| 3 | Baptismus graece, latine tinctio interpretatur. Quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo Spiritu gratiae in melius immutatur, et longe aliud, quam erat, efficitur. Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum: in ipsa tinctione reddimur pulchri de albatione virtutum. Unde et in Canticis scribitur canticorum: Quae est ista, quae ascendit, quasi dealbata? [Cant. III]. Cuius mysterium non aliter, nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognominatione, completur, dicente Domino ad Apostolos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII]. Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum [Deut. X], ita sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. Quod autem per aquam Baptismus datur, haec ratio est. |
| 4 | Voluit enim Dominus, ut res illa invisibilis per congruentiam, scilicet per contrectabile et visibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus [Gen. I]. Nam sicut aqua purgat exterius corpus: ita latenter eius ministerio per Spiritum sanctum purificatur et animus. Cuius sanctificatio ita est. |
| 5 | Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquinatae mundentur. Hoc quoque sciendum, quod quamvis apostolica doctrina [Ephes. IV] praedicet unam esse fidem et unum Baptisma: tamen sunt plura genera baptismatis, quae purgant hominem a delictis, ac profectum conferunt sanctitatis. |
| 6 | Nam legitur in Actibus apostolorum, Dominum ascensurum in coelum discipulis dixisse: Ioannes quidem baptizavit aqua: vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies [Act. I]. Ubi notandum, quod Baptisma Domini in Spiritu sancto, de quo praedixerat Ioannes, non ad illud solummodo tempus respicit, quando Apostoli et caeteri fideles illius temporis baptizati sunt aqua in remissionem peccatorum per gratiam Spiritus sancti donatam sibi a Domino: verum etiam quando, mittente ipso Domino, plenius eiusdem dona accepere Spiritus sancti de coelis: sed et nunc quicunque Baptisma in remissionem peccatorum accipiunt, utique in Spiritu sancto baptizantur, per cuius donum et a peccatis abluuntur omnibus, et in bonis proficere actibus adiuvantur. |
| 7 | Item legitur Salvator in Evangelio de se dixisse: Baptismum habeo baptizari, et coarctor, donec perficiatur [Luc. XII]; in quo videlicet passionis suae innuit Sacramentum: quoniam corpus suum, hoc est, sanctam Ecclesiam per effusionem sanguinis sui lavavit a sordibus omnium peccatorum. Unde scriptum est: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo [Apoc. I]. Hinc quoque martyrium, quod pro Christi nomine patiuntur fideles, creditur esse purgatio omnium peccatorum: sicut dicit Petrus apostolus: Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius [I Petr. II]. De quo ipsa Veritas testatur, dicens: Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae [Ioan. VIII]. Et iterum: Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. |
| 8 | Nam qui perdiderit animam suam propter me in vitam aeternam custodiet eam [Matth. XVI]. Praeterea sunt et aliae species mundationum, quibus animae purgantur a delictis atque peccatis. Nam creduntur animae solvi a peccatorum vinculis per confessionem et per poenitentiam veram cum lacrymarum compunctione. Unde est illud Iacobi testimonium: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini [Iac. V]. Hinc et Psalmista ad Dominum ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitias meas non operui: dixi, pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei [Psal. XXXI]; et alibi: lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis statum meum rigabo [Psal. VI]. Ubi lectum delectationem corporis intelligimus, quam potest homo lacrymis, quamvis paucis, lavare, si eum contingat coelesti inspiratione deflere. |
| 9 | Stratum autem significat cumulum peccatorum, quem rigare iubemur, hoc est, uberius lavare, ut simus ex peccatore iusti, ex lugente laeti, et ex aegroto sanissimi. Quod autem vera poenitentia expurget hominem, et ad coeleste regnum perducat, ostendit Dominus, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum [Matth. IV]. Item per bona opera et per eleemosynas purgatur homo a sordibus animae. |
| 10 | Unde est illud Psalmistae: Lavabo inter innocentes manus meas [Psal. XXV]. Inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta propria studio bonae conversationis emundat. Hinc et Salvator in Evangelio ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. XI]. Et alibi scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem: ita eleemosyna exstinguit peccatum [Tob. IV]. Adiuvat etiam hominem ad salutem percipiendam aeternam oratio pura. |
| 11 | Adiuvat et praedicatio verbi divini. Adiuvat et dilectio pura verae charitatis. Unde est illud Iacobi: Oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis est, dimittentur ei [Iac. V]. Et iterum: Qui converti, inquit, fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum [Ibid.]. Denique Salvator, quod dilectio remissionem peccatorum pariat, in Evangelio ad Simonem loquendo de muliere peccatrice, quae pedes eius lacrymis rigavit, et capillis tersit, et unguento unxit: ostendit, dicens: Amen dico tibi, remittuntur ei peccata multa: quoniam dilexit multum [Luc. VII]. Hinc et alibi scriptum est: Charitas operit multitudinem peccatorum: et: Universa delicta operit charitas [Prov. X]. Chrisma graece, latine unctio nominatur: ex cuius nomine et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur: ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur: et hoc de pristina disciplina, qua ungi in sacerdotium et in regnum solebant: ex quo et Aaron a Moyse unctus est. |
| 12 | Quod dum carnaliter fit, spiritualiter proficit: quomodo et in ipsa baptismi gratia visibilis actus est, quod in aqua mergimur: sed spiritalis effectus, quod a delictis mundamur. Hoc significat et illud unguentum, quod peccatrix super caput Iesu fudisse scribitur. Impositio ideo fit, ut per manus impositionem advocatus invitetur Spiritus sanctus. |
| 13 | Tunc enim ille paraclitus post mundata et benedicta corpora libens a Patre descendit: et quasi super baptismi aquam, tanquam super pristinam sedem, recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus [Gen. I]. De residuis quoque duobus sacramentis, hoc est corpore et sanguine Domini, quaeri potest, cur inter omnes fructus terrae potissimum ad hoc elegerit frumentum atque vinum, quasi ipsa cunctos fructus terrae dignitate praecellant et pretiosiores omnibus fiant. |
| 14 | Quod videlicet ita solvi posse credimus. Maluit enim Dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi, et in pastum eorum redigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetur effectus. Sicut enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat: ita etiam verbum Dei intus animam nutrit et roborat: quia non solo in pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [Matth. IV]; et: Verbum caro factum est et habitavit in nobis [Ioan. I]. Ait enim ipsa Veritas: Caro enim mea vere cibus est, et sanguis meus vere est potus [Ioan. VI]. Vere scilicet caro Christi est cibus, quia vere pascit etad aeternam vitam hominem nutrit: et sanguis eius vere est potus, quia esurientem animam et sitientem iustitiam in aeternum veraciter satiat. |
| 15 | Temporalem quippe vitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt: quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. Qui manducat, inquit, meam carnem, et bibit sanguinem meum, ipse in me manet, et ego in eo [Ioan. VI]. Huius rei sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi, de mensa Dominica assumitur quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. Res vero ipsa omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque eius particeps fuerit, idem Christo capiti membrum associatur in regno coelesti: quia aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Sacramentum enim ore percipitur, virtute sacramenti interior homo satiatur. |
| 16 | Ergo quia panis corpus confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur: vinum autem, quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt visibilia, sanctificata tunc per Spiritum sanctum, in sacramentum divini corporis transeunt. |