Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT X. De hostiis holocaustis atque sacrificiis, et quod eorum species singulae significent.
| 1 | Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant, antequam ad hostes pergerent. Victimae vero sacrificia, quae post victoriam de victis hostibus immolabant, et erant victimae maiora sacrificia, quam hostiae. Alii victimam dictam putaverunt, quia ictu percussa cadebat: vel quia iuncta ad aras ducebatur. Holocaustum illud est, ubi totum igne consumitur, quod offertur. |
| 2 | Antiqui enim cum magna sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant holocaustomata. Holon enim graece dicitur totum, causis incensio: et holocaustum, totum incensum. Cerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia, quae apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a carendo appellari cerimonias, quasi carimonias, eo quod ea, quae in sacris divinis offeruntur, in suo usu id carerent homines. |
| 3 | Quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. Alii cerimonias proprie in observationibus Iudaeorum credunt, abstinentiam scilicet quarumdam escarum secundum veterem legem, eo quod observantes ea careant his rebus, quibus se abstinuerunt. Sacrificium dictum, quasi sacrumfactum: quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae Passionis. Unde hoc, eo iubente, corpus Christi et sanguinem dicimus. |
| 4 | Quod dum fit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit Sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei. Cuius panis et calicis Sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod latine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi? Quinque autem species oblationum in lege ad immolandum iubebantur afferri: hoc est, boum, ovium, caprarum, avium, similae et libamentorum. Sic et ibi hostiae, victimae, holocausta, sacrificia et libamina oblata commemorantur. |
| 5 | Boves autem vaccae et vituli aut Dominicae Incarnationis operationes sive agri Dominici cultores, hoc est, doctores, aut legalium mandatorum operatores significant. Oves autem et agni, aut ipsum salvatorem, qui, secundum Isaiam, tanquam ovis, ad victimam ductus est [Isa. LIII], et a Ioanne Agnus Dei, qui tollit peccata mundi [Ioan. I] omnibus demonstratur: aut simplices quosque; et innocentes in Ecclesia significant. |
| 6 | Caprae autem vel haedi in hostiam oblati aut carnem Salvatoris, quae absque peccato erat, et tamen pro peccatis humani generis Deo Patri oblata est: ut per eius mortem auctor peccati Diabolus iugularetur; aut poenitentes pro peccatis suis significant, qui se per afflictionem carnis mactant Deo. Aves autem aut Christi humanitatem significant: sicut per turturem et columbam Christi caro spiritui sociata demonstratur in mysterio passionis per sacrificium Deo in odorem suavitatis oblata: aut sanctorum perfectionis contemplationem designat. |
| 7 | Volatilia enim homines sunt contemplationi vacantes, terrenis omnino se non miscentes negotiis. Quod et si forte necessitas exegerit, mox revolant ad sublimia illo Evangelii iuvante testimonio, quo Dominus ait: Considerate volatilia coeli, quia non seminant neque metunt: et Pater vester coelestis pascit illa [Matth. VI]. Contemplationi ergo vacans et in superiorum consideratione perfectus homo (hoc enim quae praedicta sunt docuerunt), si conversationem sive vitam suam oblationem offert de turturibus, aut de columbis offerat munus suum, id est, in scientia et mansuetudine spiritali. |
| 8 | Haec enim opus habet ut non excedat legis consideratio in vanis occupata. Turtur siquidem quia cognitionem habet: ita ut eius exemplo Iudaeorum exprobraretur populus, Ieremias probat. Ait enim: Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini [Ier. VIII]. Columba autem munda et simplex, annuntiatrixque praesentiae sancti Spiritus est: quales oportet esse eos qui circa contemplandas scripturas habent studium. Unde Ezechias ait: Meditabor ut columba [Isa. XXXVIII]. Simila autem est libamentorum sacrificium, aut sacramentum corporis Christi et sanguinis, quod in altari consecratur et a fidelibus ad augmentum salutis suae percipitur: vel Ecclesiae Catholicae, quae mystice corpus Christi est, figuram exprimit, et gratia abundat spiritali. |
| 9 | Haec ex convenientibus membris quasi simila ex multis credentium granis collecta est et legis et Evangeliorum mola inter litteram separata, per aquam etiam baptismatis adunata, chrismatis oleo peruncta, sancti Spiritus igne solidata, per humilitatem Spiritus Deo hostia placens effecta est. Similiter eadem ex multis personis, velut acinis botri, coadunata, et praelo passionis atque tentationum conquassata, vinum effundit spiritale. |
| 10 | Legitur enim in scripturis Dominum victimas pecudum et hostias legales reprobasse, et sacrificium spiritale expetisse. Unde est illud: Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos [Psal. XLIX]. Et item: Nunquid manducabo, ait, carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo. |
| 11 | Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua [Ibid.]. Sacrificium laudis honorificabit me: et illic tunc est, in quo ostendam illi salutare Dei. Et alibi: Circuibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis, cantabo et psalmum dicam Domino [Psal. CXV]. Unde in psalmo sancta Ecclesia totam se Deo dedicans dicit: Holocausta medullata offeram tibi cum incensu [Psal. LXV], et reliqua. |
| 12 | Quod autem absque fermento iubetur Dei esse oblatio, et sine melle: indicat apud Deum nihil voluptuosum, nihil suave huius mundi placere, nihilque, quod non habeat mordacis aliquid veritatis. Unde et pascha cum amaritudinibus manducatur. E contrario misceri in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet ut omnia, quae ad Christi honorem offerimus, sal rationis ac discretionis semper accipiant. Quod vero in sacrificium oleum offerebatur, significat, ut quidquid ad cultum Christi et devotionem sanctorum impendimus, totum cum hilaritate faciamus: Nihil (ut ait Apostolus) ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus [II Cor. IX]. Unde quoque moraliter nos vitulum offerimus Deo, cum carnis superbiam vincimus: agnum, cum irrationabiles motus corrigimus: haedum, cum lasciviam superamus: columbam, cum simplicitatem custodimus: turturem, cum castitatem servamus: hoc autem genus avium dicitur unum et castum servare coniugium. |
| 13 | Similam et panes azymos offerimus, cum sine malitia et nequitia hanc vitam praesentem gerimus. Offert (verbi gratia) similam, qui in agri cultura aut navigando aut in aliquibus communis vitae usibus positam offert conversationem, oleo tamen conspersam: quia omnis anima eget oleo divinae misericordiae, nec praesentem vitam evadere quispiam potest, nisi ei oleum coelestis miserationis affuerit. |
| 14 | Nec non et illud intimandum, quod iuxta mortalitatem per clibanum tentationum pondus exprimitur: per sartaginem constantia animi et robur mentis: per craticulam multiplex impugnatio non incongrue significatur. |