monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9
Hrabanus Maurus, De Universo, 5, VIII. De cyclo paschali. <<<     >>> X. De hostiis holocaustis atque sacrificiis, et quod eorum species singulae significent.

Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT IX. De officiis canonicis, et de his quae in Ecclesia leguntur atque canuntur.

1 Officiorum plurima genera esse constat: sed praecipium illud, quod in sacris divinisque rebus habetur. Officium ab efficiendo dictum, quasi efficium; propter decorem sermonis, una mutata littera, vel certe ut quisque illa agat, quae nulli officiant, sed prosint omnibus. Vespertinum officium est in initio noctis, vocatum ab stella Vespere, quae surgit oriente nocte.
2 De quo officio Psalmista commemorat dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [Psal. CXI]. Elevatio manuum operam piam, quae aut eleemosynis exercetur, aut in aliqua probabili conversatione peragitur. Sacrificium vero vespertinum illam oblationem fortasse significat, quam in fine vitae Domino solet offerre religiosa devotio, cum poenitentiam gerimus, et humili nos supplicatione purgamus: sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Sacrificium Deo Spiritus contribulatus.
3 Vespera nostra est, quando istam lucem morte veniente deserimus. Unde necesse est, ut frequenter admoneamus neminem debere desperare: sed ultima sua potius lacrymarum fonte detergat. Matutinum vero officium est in lucis initio ab stella Lucifero appellatum, quae oritur inchoante mane, de quo Psalmista ait: In matutinis meditabor in te [Psal. LXII]. Redit enim ad illud quod superius dixit: Ad te de luce vigilo [Ibid.]. Recte siquidem fidelis in matutinis vigilat, quoniam nec inter prospera sua oblivisci poterat lucis auctorem.
4 His Apostolus dicit: Vos estis filii lucis et filii diei [I Thess. V]. Quorum duorum temporum significatione ostenditur, ut die ac nocte semper Deus laudetur. Missa tempore sacrificii est, quando catechumeni foras mittuntur, clamante Levita: Si quis catechumenus remansit, exeat foras, et inde missa, quia Sacramentis altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur.
5 Chorus est multitudo in sacris collecta, et dictus chorus, quod in initio in modum coronae circum aras starent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistit: quia si charitatem non habeat, respondere convenienter non potest. Cum autem unus canit Graece monodia, latine sicinium dicitur: cum vero duo canunt, bicinium appellatur: cum multi, chorus. Chorus est plurimarum vocum ad suavitatis modum temperata collectio de quo et Psalmista ait: Laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei [Psal. CXLIX]. Nunc dicit, in choro nomen Domini esse laudandum.
6 In choro utique, qui iam nullam patitur dispersionem, nullum taedium, nullum scandalum: sed meritorum probitate collectus charissima semper unitate consistit. Sed qualis quantusque sit iste chorus, alius psalmus exponit: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini [Psal. CXII]. Antiphona ex Graeco interpretatur, vox reciproca, duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum: quod genus psallendi Graecos invenisse tradunt. Responsoria Itali tradiderunt, quae inde responsoria canentes vocant, quod alio desinente, id alter respondeat.
7 Inter responsoria autem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit: in antiphonis autem versibus alternant chori. Lectio dicitur, quia non canitur, ut psalmus vel hymnus: sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur. Canticum est vox cantantis in laetitia. Psalmus autem dicitur, qui cantatur ad psalterium, quo usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia.
8 Haec autem duo in quibusdam psalmorum titulis iuxta musicam artem alternatim sibi opponuntur. Nam canticum psalmi est, cum id, quod organum modulatur, vox postea cantantis eloquitur. Psalmi vero canticum, quod humana vox praeloquitur, ars organi modulantis imitatur. Psalmus autem ex psalterio dicitur. Unde nec mos est, ex alio opere eum componi.
9 Tres autem gradus sunt in cantando. Primus succentoris. Secundus incentoris. Tertius accentoris. Diapsalma quidam Hebraeum verbum esse volunt, quo significatur semper idem: quod illa, quibus hoc interponitur, sempiterna esse confirmet. Quidam vero Graecum verbum existimant, quo significatur intervallum psallendi: ut psalma sit, quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium: ut quemadmodum in psalmo ducitur vocum copulatio in cantando: ita diapsalma disiunctio earum, ubi quaedam requies distinctae continuationis ostenditur.
10 Unde et illud probabile est, non coniungendas sententias in psallendo, ubi diapsalma interpositum fuerit: quia ideo interponitur, ut conversio sensuum vel personarum esse noscatur. Hymnus est canticum laudantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. Proprie autem hymni sunt continentes laudem Dei.
11 Si ergo sit laus, et non sit Dei: non est hymnus: si ergo [vero] est, et in laudem Dei dicitur et cantatur: tunc est hymnus. Cui contrarium est threnum, quod carmen est lamenti et funeris. Alleluia duorum verborum interpretatio, hoc est, laus Dei: et est Hebraeum. Ia unum est de decem nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. Amen significat vere sive fideliter: quod et ipsum Hebraeum est.
12 Quae duo verba, amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. Nam quamvis interpretari possint, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab Apostolis in his propriae linguae antiquitas. Tanto enim sacra sunt nomina, ut etiam Ioannes in Apocalypsi sua referat se Spiritu revelante vidisse et audisse vocem coelestis exercitus, tanquam vocem aquarum multarum et tonitruum validorum dicentium amen et alleluia [Apoc. XIX], ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in coelo resonat.
13 Osanna in alterius linguae interpretatione in toto transire non potest. Osi enim salvifica interpretatur: anna interiectio est motum animi significans sub deprecantis affectu. Osi anna autem integre dicitur, quod nos corrupta media vocali littera et elisa dicimus osanna: sicut fit in versibus, cum scandimus. Littera enim prima sequentis verbi extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Hebraice osanna, quod interpretatur salvifica, subaudiendo vel populum tuum vel totum mundum.
14 Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum. Fertum enim dicitur oblatio, quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus. A quo offertorium nominatur, quasi propter fertur. Oblatio vocatur, quia offertur. Dona proprie dicuntur divina munera, hominum munera. Nam dicuntur obsequia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt.
15 Itaque munus homini datur, donum Deo. Unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur, quae animabus accipiuntur vel dantur. Duo sunt, quae offeruntur: donum et sacrificium. Donum dicitur, quidquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. Sacrificium autem est victima, et quaecunque in ara cremantur seu ponuntur.
16 Omne autem quod Deo datur, aut dedicatur aut consecratur. Quod dedicatur, dicendo datur, unde et appellatur. Unde et errant quae consecrationem dedicatione putant significari. Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita victima caederetur. Unde et mactatio post immolationem est: nunc autem immolatio panis et calicis convenit.
17 Libatio autem tantummodo calicis oblatio est. Hinc est illud: Et libabit de sanguine uvae [Gen. XLIX]. Sic et saecularium quidam poetarum, nunc, inquit, pateras libate Iovi. Libare ergo proprie fundere est: sumptumque nomen a Libero quodam, qui in Graecia usum reperit vitis
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 5, VIII. De cyclo paschali. <<<     >>> X. De hostiis holocaustis atque sacrificiis, et quod eorum species singulae significent.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9