Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT VIII. De cyclo paschali.
| 1 | Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit: post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorinus, amplificatis eiusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. Cuius quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandrinae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem novies calculans, quoto kalendario vel luna debeat paschalis solemnitas celebrari, summa brevitate notavit. |
| 2 | Cyclum autem vocatum eo quod in orbe digestus sit, et quasi in circulo dispositum ordinem complet annorum sine varietate et sine ulla arte. Unde factum est, ut cuique materiae carmina, simplici formitate [sic] facta, cyclica vocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat tractuum annorum. Post cuius expletionem ad primum exordium revertendum. |
| 3 | Antiquitus Ecclesia pascha quartadecima luna cum Iudaeis celebrabat, quocunque die occurreret: quem ritum sancti patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem (et inde sequitur inquirere), sed etiam et diem resurrectionis dominicae observare: et ob hoc pascha a quinta decima luna usque in vicesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur. |
| 4 | Pascha autem vocabulum non Graecum, sed Hebraeum est: nec a passione (quoniam pascimin [Paschin] Graece dicitur pati), sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellata est: eo quod tunc populus Dei ex Aegypto transierit. Unde et in Evangelio [Ioan. XIII], cum vidisset, inquit, Iesus quia venit hora eius, ut transiret de mundo ad patrem. Cuius nox ideo pervigil ducitur, propter adventum regis ac Dei nostri: ut tempus resurrectionis eius non nos dormientes, sed vigilantes inveniat. |
| 5 | Cuius noctis duplex ratio est: sive quod in eadem tunc vitam recepit, cum passus est: sive quod postea hora, qua resurrexit, ad iudicandum venturus est. Eo autem modo agimus pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam caetera, quae circa eum attestantur ad sacramentorum significationem, inspiciamus. |
| 6 | Propter initium enim novae vitae, et propter novum hominem, quem iubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio: quoniam pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V]; propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis novorum in anni mensibus celebrationi paschali mystice attributus est. |
| 7 | Quod vero tertiae hebdomadae die pascha celebratur, id est, qui dies occurrit a quinta decima usque in vicesimam primam: hoc significat: quia in toto tempore saeculi, qui septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. Primum enim tempus est ante legem: secundum sub lege: tertium sub gratia, ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate. |
| 8 | Ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. Quod vero a uinta decima luna usque ad vicesimam primam per dies septem paschalis dies quaeritur [fit]: propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis. Unde et Ioannes apostolus in Apocalypsi [Apoc. I] ad septem scripsit ecclesias. |
| 9 | Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine, in scripturis significatur. Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio Nonas Martii usque in tertium Nonas Aprilis primi mensis lunam inquirunt: et si quinta decima luna die Dominico pervenerit, in alio die Dominico pascha protrahunt. |
| 10 | Graeci primi mensis lunam ab octavo Idus Martii usque in diem Nonarum Aprilis observant: et si quinta decima luna die Dominico incurrerit, sanctum pascha celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. |
| 11 | Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est, dies trecentos quinquaginta quatuor habet. Dictus autem communis, quia saepe duo ita coniuncti incedunt, ut invicem se in paschali solemnitate sequantur. Nam embolismalis annus semper solus est. |
| 12 | Embolismus annus est, qui tredecim menses lunares, id est, CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo iubentur hi, qui longius habitabant, in secundo mense pascha celebrare. Embolismus autem nomen graecum est quod interpretatur latine, superaugmentum: eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quartadecima luna paschae praecedentis usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIII dies fuerint: embolismus annus est: si CCCLIV communis. |
| 13 | Bissextus est per annos quatuor, unus dies adiectus: crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem compleverit, bissextum annum facit. Dictus autem bissextus, quod bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies, sicut et quadrans propter quatuor ductum, quod est bissextus, quem sub dierum cursu in annum sol facit. |
| 14 | Intercalares autem dies idcirco vocantur, quod interponuntur, ut ratio lunae solisque conveniat. Calare enim ponere dicitur. Intercalare, interponere sive (ut alii volunt) calare, vocare dicitur. Nam verbum calo Graecum est, id est, voco. Dicunt enim quod pontifex, Kalata, id est, vocata in Capitolium plebe iuxta curiam calabrariam, quae casae Romuli proxima est, quot dies a Kalendis ad Nonas superessent, pronuntiabat: et quintanas quidem dicto quinquies verbo Kalo, septimanas repetito septies praedicabat. |
| 15 | Epactas Graeci vocant, Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolvuntur, quas ideo Aegyptii adiiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aquetur. Luna enim iuxta cursum suum viginti novem semis dies lucere dignoscitur, et fiunt in anno lunari dies CCCLIV, remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adiiciunt unde et adiectiones vocantur. Absque his non invenies lunam, quota sit in quolibet anno et mense et die. |
| 16 | Istae epactae semper undecimo Kal. Aprilis reperiuntur in eadem luna, quae fuerit eo die. Continentur autem circulo decennovenali: sed cum ad viginti novem epactas pervenerint, qui est circulus nonus decimus: iam sequenti anno non addes super viginti novem undecim ut decem annunties, sed detractis triginta inde revertaris, ut undecim pronunties. |